|
1. Per dictas igitur formas intelligibiles substantia separata non
solum cognoscit alias substantias separatas, sed etiam species rerum
corporalium.
2. Cum enim intellectus earum sit perfectus naturali perfectione,
utpote totus in actu existens, oportet quod suum obiectum, scilicet
ens intelligibile, universaliter comprehendat. Sub ente autem
intelligibili comprehenduntur etiam species rerum corporalium. Eas
igitur substantia separata cognoscit.
3. Adhuc. Cum species rerum distinguantur sicut species numerorum,
ut supra habitum est, oportet quod in specie superiori contineatur
aliqualiter quod est in inferiori, sicut maior numerus continet
minorem. Cum igitur substantiae separatae sint supra substantias
corporales, oportet quod ea quae sunt in substantiis corporalibus per
modum materialem, sint in substantiis separatis per modum
intelligibilem: quod enim est in aliquo, est in eo per modum eius in
quo est.
4. Item. Si substantiae separatae movent corpora caelestia, ut
philosophi ponunt, quicquid provenit ex motu corporum caelestium
attribuitur ipsis corporibus sicut instrumentis, eo quod movent mota;
substantiis autem separatis moventibus sicut principalibus agentibus.
Agunt autem et movent per intellectum. Sunt igitur causantes ea quae
fiunt per motum corporum caelestium sicut artifex operatur per sua
instrumenta. Formae igitur eorum quae generantur et corrumpuntur,
sunt intelligibiliter in substantiis separatis. Unde et Boetius, in
libro de Trinitate, dicit quod ex formis quae sunt sine materia,
venerunt formae quae sunt in materia. Cognoscunt igitur substantiae
separatae non solum substantias separatas, sed etiam species rerum
materialium. Nam, si cognoscunt species generabilium et
corruptibilium corporum, tanquam propriorum effectuum, multo magis
species corporum caelestium, quasi propriorum instrumentorum.
5. Quia vero intellectus substantiae separatae est in actu, habens
omnes similitudines ad quas est in potentia; habet autem virtutem
comprehendendi omnes species et differentias entis: necesse est quod
substantia separata quaelibet cognoscat omnes res naturales et totum
ordinem earum.
6. Cum autem intellectus in actu perfecto sit intellectum in actu,
potest alicui videri quod substantia separata non intelligat res
materiales: inconveniens enim videtur quod res materialis sit perfectio
substantiae separatae.
7. Sed si recte consideretur, res intellecta est perfectio
intelligentis secundum suam similitudinem quam habet in intellectu: non
enim lapis qui est extra animam, est perfectio intellectus possibilis
nostri. Similitudo autem rei materialis in intellectu substantiae
separatae est immaterialiter, secundum modum substantiae separatae,
non secundum modum substantiae materialis. Unde non est inconveniens
si haec similitudo dicatur esse perfectio intellectus substantiae
separatae, sicut propria forma eius.
|
|