|
1. Quia vero similitudines rerum in intellectu substantiae separatae
sunt universaliores quam in intellectu nostro, et efficaciores ad hoc
quod per eas aliquid cognoscatur, per similitudines rerum materialium
substantiae separatae non solum cognoscunt res materiales secundum
rationem generis vel speciei, sicut intellectus noster, sed etiam
secundum individua.
2. Cum enim species rerum in intellectu existentes oporteat esse
immateriales, non poterunt, secundum quod sunt in intellectu nostro,
esse principium cognoscendi singularia, quae per materiam
individuantur, eo quod species intellectus nostri in tantum sunt
contractae virtutis quod una ducit solum in cognitionem unius. Unde,
sicut similitudo naturae generis non potest ducere in cognitionem
generis et differentiae, ut per eam species cognoscatur; ita
similitudo naturae speciei non potest ducere in cognitionem principiorum
individuantium, quae sunt principia materialia, ut per eam individuum
in sua singularitate cognoscatur. Similitudo vero intellectus
substantiae separatae, cum sit universalis virtutis, quasi quaedam una
et immaterialis existens, potest ducere in cognitionem principiorum
speciei et individuantium, ita quod per eam substantia separata non
solum naturam generis et speciei, sed etiam individui, cognoscere
possit per suum intellectum. Nec sequitur quod forma per quam
cognoscit, sit materialis; vel quod sint infinitae, secundum numerum
individuorum.
3. Adhuc. Quod potest inferior virtus, potest et superior, sed
eminentius. Unde virtus inferior operatur per multa, virtus superior
operatur per unum tantum. Virtus enim, quanto est superior, tanto
magis colligitur et unitur; e contrario vero virtus inferior dividitur
et multiplicatur; unde videmus quod diversa genera sensibilium, quae
quinque sensus exteriores percipiunt, una vis sensus communis
apprehendit. Anima autem humana est inferior ordine naturae quam
substantia separata. Ipsa autem cognoscitiva est universalium et
singularium per duo principia, scilicet per sensum et intellectum.
Substantia igitur separata, quae est altior, cognoscit utrumque
altiori modo per unum principium, scilicet per intellectum.
4. Item. Species rerum intelligibiles contrario ordine perveniunt
ad intellectum nostrum, et ad intellectum substantiae separatae. Ad
intellectum enim nostrum perveniunt per viam resolutionis, per
abstractionem a conditionibus materialibus et individuantibus: unde per
eas singularia cognosci non possunt a nobis. Ad intellectum autem
substantiae separatae perveniunt species intelligibiles quasi per viam
compositionis: habet enim species intelligibiles ex assimilatione sui
ad primam intelligibilem speciem intellectus divini, quae quidem non
est a rebus abstracta, sed rerum factiva. Est autem factiva non solum
formae, sed materiae, quae est individuationis principium. Species
igitur intellectus substantiae separatae totam rem respiciunt, et non
solum principia speciei, sed etiam principia individuantia. Non est
igitur singularium cognitio subtrahenda substantiis separatis, licet
intellectus noster singularia cognoscere non possit.
5. Praeterea. Si corpora caelestia moventur a substantiis
separatis, secundum philosophorum positionem, cum substantiae
separatae agant et moveant per intellectum, oportet quod cognoscant
mobile quod movent: quod est quoddam particulare; nam universalia
immobilia sunt. Situs etiam, qui renovantur per motum, sunt quaedam
singularia, quae non possunt ignorari a substantia movente per
intellectum. Oportet igitur dicere quod substantiae separatae
singularia cognoscant istarum materialium rerum.
|
|