|
1. Quia vero intellectus in actu est intellectum in actu, sicut
sensus in actu est sensibile in actu; idem autem non potest simul esse
multa in actu; impossibile videtur quod intellectus substantiae
separatae habeat species intelligibilium diversas, sicut iam supra
dictum est.
2. Sed sciendum est quod non omne illud est intellectum in actu cuius
species intelligibilis actu est in intellectu. Cum enim substantia
intelligens sit etiam volens, ac per hoc sit domina sui actus, in
potestate ipsius est, postquam habet speciem intelligibilem, ut ea
utatur ad intelligendum actu; vel, si habet plures, ut utatur una
ipsarum. Unde et ea quorum scientiam habemus, non omnia actu
consideramus. Substantia igitur intellectualis, per plures species
cognoscens, utitur una, qua vult, ac per hoc simul actu cognoscit
omnia quae per unam speciem cognoscit: omnia enim sunt ut unum
intelligibile inquantum sunt per unum cognita; sicut et intellectus
noster simul cognoscit multa ad invicem composita vel relata ut unum
quiddam. Ea vero quae per diversas species cognoscit, non cognoscit
simul. Et ideo, sicut est intellectus unus, ita est intellectum in
actu unum. Est igitur in intellectu substantiae separatae quaedam
intelligentiarum successio. Non tamen motus, proprie loquendo: cum
non succedat actus potentiae, sed actus actui.
3. Intellectus autem divinus, quia per unum, quod est sua
essentia, omnia cognoscit, et sua actio est sua essentia, omnia simul
intelligit. Unde in intelligentia eius non cadit aliqua successio,
sed suum intelligere est totum simul perfectum, permanens per omnia
saecula saeculorum. Amen.
|
|