|
1. Deus magnus dominus et rex magnus super omnes deos. Quoniam non
repellet dominus plebem suam. Quia in manu eius sunt omnes fines
terrae, et altitudines montium ipsius sunt. Quoniam ipsius est mare
et ipse fecit illud, et siccam manus eius formaverunt. Psalm.
XCIV.
2. Unum esse primum entium, totius esse perfectionem plenam
possidens, quod Deum dicimus, in superioribus est ostensum, qui ex
sui perfectionis abundantia omnibus existentibus esse largitur, ut non
solum primum entium, sed et principium omnium esse comprobetur. Esse
autem aliis tribuit non necessitate naturae, sed secundum suae
arbitrium voluntatis, ut ex superioribus est manifestum. Unde
consequens est ut factorum suorum sit dominus: nam super ea quae
nostrae voluntati subduntur, dominamur. Hoc autem dominium super res
a se productas perfectum habet, utpote qui ad eas producendas nec
exterioris agentis adminiculo indiget, nec materiae fundamento: cum
sit totius esse universalis effector.
3. Eorum autem quae per voluntatem producuntur agentis, unumquodque
ab agente in finem aliquem ordinatur: bonum enim et finis est obiectum
proprium voluntatis, unde necesse est ut quae ex voluntate procedunt,
ad finem aliquem ordinentur. Finem autem ultimum unaquaeque res per
suam consequitur actionem, quam oportet in finem dirigi ab eo qui
principia rebus dedit per quae agunt.
4. Necesse est igitur ut Deus, qui est in se universaliter
perfectus et omnibus entibus ex sua potestate esse largitur, omnium
entium rector existat, a nullo utique directus: nec est aliquid quod
ab eius regimine excusetur, sicut nec est aliquid quod ab ipso esse non
sortiatur. Est igitur, sicut perfectus in essendo et causando, ita
etiam et in regendo perfectus.
5. Huius vero regiminis effectus in diversis apparet diversimode,
secundum differentiam naturarum. Quaedam namque sic a Deo producta
sunt ut, intellectum habentia, eius similitudinem gerant et imaginem
repraesentent: unde et ipsa non solum sunt directa, sed et seipsa
dirigentia secundum proprias actiones in debitum finem. Quae si in sua
directione divino subdantur regimini, ad ultimum finem consequendum ex
divino regimine admittuntur: repelluntur autem si secus in sua
directione processerint. Alia vero, intellectu carentia, seipsa in
suum finem non dirigunt, sed ab alio diriguntur. Quorum quaedam,
incorruptibilia existentia, sicut in esse naturali pati non possunt
defectum, ita in propriis actionibus ab ordine in finem eis
praestitutum nequaquam exorbitant, sed indeficienter regimini primi
regentis subduntur: sicut sunt corpora caelestia, quorum motus semper
uniformiter procedunt. Alia vero, corruptibilia existentia,
naturalis esse pati possunt defectum, qui tamen per alterius profectum
suppletur: nam, uno corrupto, aliud generatur. Et similiter in
actionibus propriis a naturali ordine deficiunt, qui tamen defectus per
aliquod bonum inde proveniens compensatur. Ex quo apparet quod nec
illa quae ab ordine primi regiminis exorbitare videntur, potestatem
primi regentis evadunt: nam et haec corruptibilia corpora, sicut ab
ipso Deo condita sunt, ita potestati eius perfecte subduntur.
6. Hoc igitur, divino repletus spiritu, Psalmista considerans, ut
nobis divinum regimen demonstraret, primo describit nobis primi
regentis perfectionem: naturae quidem, in hoc quod dicit Deus,
potestatis, in hoc quod dicit magnus dominus, quasi nullo indigens ad
suae potestatis effectum producendum; auctoritatis, in hoc quod dicit
rex magnus super omnes deos, quia, etsi sint multi regentes, omnes
tamen eius regimini subduntur. Secundo autem nobis describit regiminis
modum. Et quidem quantum ad intellectualia, quae, eius regimen
sequentia, ab ipso consequuntur ultimum finem, qui est ipse: et ideo
dicit, quia non repellet dominus plebem suam. Quantum vero ad
corruptibilia, quae, etiam si exorbitent interdum a propriis
actionibus, a potestate tamen primi regentis non excluduntur, dicit,
quia in manu eius sunt omnes fines terrae. Quantum vero ad caelestia
corpora, quae omnem altitudinem terrae excedunt, idest corruptibilium
corporum, et semper rectum ordinem divini regiminis servant, dicit,
et altitudines montium ipsius sunt. Tertio vero ipsius universalis
regiminis rationem assignat: quia necesse est ut ea quae a Deo sunt
condita, ab ipso etiam regantur. Et hoc est quod dicit, quoniam
ipsius est mare et cetera.
7. Quia ergo in primo libro de perfectione divinae naturae prosecuti
sumus; in secundo autem de perfectione potestatis ipsius, secundum
quod est rerum omnium productor et dominus: restat in hoc tertio libro
prosequi de perfecta auctoritate sive dignitate ipsius, secundum quod
est rerum omnium finis et rector. Erit ergo hoc ordine procedendum:
ut primo agatur de ipso secundum quod est rerum omnium finis.
Secundo, de regimine universali ipsius, secundum quod omnem creaturam
gubernat. Tertio, de speciali regimine, prout gubernat creaturas
intellectum habentes.
|
|