|
1. Patet autem ex praedictis quod, quantumcumque multiplicetur
malum, nunquam potest totum bonum consumere.
2. Semper enim oportet quod remaneat mali subiectum, si malum
remanet. Subiectum autem mali est bonum. Manet igitur semper bonum.
3. Sed cum contingat malum in infinitum intendi; semper autem per
intensionem mali minuatur bonum: videtur in infinitum per malum diminui
bonum. Bonum autem quod per malum diminui potest, oportet esse
finitum: nam infinitum bonum non est capax mali, ut in primo libro
ostensum est. Videtur igitur quod quandoque totum tollatur bonum per
malum: nam si ex finito aliquid infinities tollatur, oportet illud
quandoque per ablationem consumi.
4. Non autem potest dici, ut dicunt quidam, quod sequens ablatio,
secundum eandem proportionem facta qua et prior, in infinitum
procedens, bonum non possit consumere, sicut in continui divisione
contingit: nam si ex bicubitali linea dimidium subtraxeris, itemque ex
residuo dimidium, et sic in infinitum procedas, semper aliquid adhuc
dividendum remanebit. Sed tamen in hoc divisionis processu semper
posterius subtractum oportet esse minus secundum quantitatem: dimidium
enim totius, quod prius subtrahebatur, maius est secundum quantitatem
absolutam quam dimidium dimidii, licet eadem proportio maneat. Hoc
autem in diminutione qua bonum per malum diminuitur, nequaquam potest
accidere. Nam quanto bonum magis per malum fuerit diminutum, erit
infirmius: et sic per secundum malum magis diminui poterit. Rursusque
malum sequens contingit esse aequale, vel maius priore: unde non
semper secundo subtrahetur a bono per malum minor boni quantitas,
proportione servata eadem.
5. Est igitur aliter dicendum. Ex praemissis enim manifestum est
quod malum totaliter bonum cui oppositum est tollit, sicut caecitas
visum: oportet autem quod remaneat bonum quod est mali subiectum.
Quod quidem, inquantum subiectum est, habet rationem boni, secundum
quod est potentia ad actum boni quod privatur per malum. Quanto igitur
minus fuerit in potentia ad illud bonum, tanto minus erit bonum.
Subiectum autem fit minus potentia ad formam, non quidem per solam
subtractionem alicuius partis subiecti; neque per hoc quod aliqua pars
potentiae subtrahatur; sed per hoc quod potentia impeditur per
contrarium actum ne in actum formae exire possit, sicut subiectum tanto
est minus potentia frigidum, quanto in eo magis calor augetur.
Diminuitur igitur bonum per malum magis apponendo contrarium quam de
bono aliquid subtrahendo: quod etiam convenit his quae sunt dicta de
malo. Diximus enim quod malum incidit praeter intentionem agentis,
quod semper intendit aliquod bonum, ad quod sequitur exclusio alterius
boni, quod est ei oppositum. Quanto igitur illud bonum intentum ad
quod praeter intentionem agentis sequitur malum, magis multiplicatur,
tanto potentia ad bonum contrarium diminuitur magis: et sic magis per
malum dicitur diminui bonum.
6. Haec autem diminutio boni per malum non potest in naturalibus in
infinitum procedere. Nam formae naturales et virtutes omnes terminatae
sunt, et perveniunt ad aliquem terminum ultra quem porrigi non
possunt. Non potest igitur neque forma aliqua contraria, neque virtus
contrarii agentis in infinitum augeri, ut ex hoc sequatur in infinitum
diminutio boni per malum.
7. In moralibus autem potest ista diminutio in infinitum procedere.
Nam intellectus et voluntas in suis actibus terminos non habent.
Potest enim intellectus intelligendo in infinitum procedere: unde
mathematicae numerorum species et figurarum infinitae dicuntur. Et
similiter voluntas in volendo in infinitum procedit: qui enim vult
furtum committere, potest iterum velle illud committere, et sic in
infinitum. Quanto autem voluntas magis in fines indebitos tendit,
tanto difficilius redit ad proprium et debitum finem: quod patet in his
in quibus per peccandi consuetudinem iam est habitus vitiorum inductus.
In infinitum igitur per malum moris bonum naturalis aptitudinis diminui
potest. Nunquam tamen totaliter tolletur, sed semper naturam
remanentem comitatur.
|
|