|
1. Fuit autem positio Avicennae quod substantiis separatis multo
magis obedit materia ad productionem alicuius effectus, quam contrariis
agentibus in materia. Unde ponit quod ad apprehensionem praedictarum
substantiarum sequitur interdum effectus aliquis in istis inferioribus,
vel pluviarum, vel sanitatis alicuius infirmi, absque aliquo corporeo
agente medio.
2. Cuius quidem signum ab anima nostra accepit, quae cum fuerit
fortis in sua imaginatione, ad solam apprehensionem immutatur corpus:
sicut cum quis ambulans super trabem in alto positam, cadit de facili,
quia imaginatur casum ex timore; non autem caderet si esset trabs illa
posita super terram, unde casum timere non posset. Manifestum est
etiam quod ad solam apprehensionem animae calescit corpus, sicut
accidit in concupiscentibus vel iratis; aut etiam infrigidatur, sicut
accidit in timentibus. Quandoque etiam immutatur ex forti
apprehensione ad aliquam aegritudinem, puta febrem, vel etiam lepram.
Et per hunc modum dicit quod, si anima sit pura, non subiecta
corporalibus passionibus, et fortis in sua apprehensione, obedit
apprehensioni eius non solum corpus proprium, sed etiam corpora
exteriora: adeo quod ad eius apprehensionem sanetur aliquis infirmus,
vel aliquid huiusmodi aliud accidat. Et hoc ponit esse causam
fascinationis: quia scilicet anima alicuius vehementer affecta in
malivolentia, habet impressionem nocumenti in aliquem, maxime puerum,
qui propter corporis teneritudinem est facile susceptivus impressionis.
Unde vult quod multo amplius ad apprehensionem substantiarum
separatarum, quas ponit animas vel motores orbium, sequantur aliqui
effectus in istis inferioribus absque actione alicuius corporalis
agentis.
3. Haec autem positio satis consona est aliis suis positionibus.
Ponit enim quod omnes formae substantiales effluunt in haec inferiora a
substantia separata; et quod corporalia agentia non sunt nisi
disponentia materiam ad suscipiendam impressionem agentis separati.
Quod quidem non est verum secundum Aristotelis doctrinam, qui probat
in VII Metaphys., quod formae quae sunt in materia, non sunt a
formis separatis, sed a formis quae sunt in materia: sic enim
invenietur similitudo inter faciens et factum.
4. Exemplum etiam quod sumitur de impressione animae in corpus, non
multum adiuvat eius intentionem. Non enim ex apprehensione sequitur
aliqua immutatio corporis nisi apprehensioni adiuncta fuerit affectio
aliqua, ut gaudii vel timoris, aut concupiscentiae, aut alterius
passionis. Huiusmodi autem passiones accidunt cum aliquo determinato
motu cordis, ex quo consequitur ulterius immutatio totius corporis,
vel secundum motum localem vel secundum alterationem aliquam. Unde
adhuc remanet quod apprehensio substantiae spiritualis non alterat
corpus nisi mediante motu locali.
5. Quod autem de fascinatione inducit, non ob hoc accidit quod
apprehensio unius immediate immutet corpus alterius: sed quia,
mediante motu cordis, immutat corpus coniunctum; cuius immutatio
pervenit ad oculum, a quo infici potest aliquid extrinsecum, praecipue
si sit facile immutabile; sicut etiam oculus menstruatae inficit
speculum.
6. Substantia igitur spiritualis creata propria virtute nullam formam
inducere potest in materiam corporalem, quasi materia ad hoc sibi
obediente ut exeat in actum alicuius formae, nisi per motum localem
alicuius corporis. Est enim hoc in virtute substantiae spiritualis
creatae, ut corpus obediat sibi ad motum localem. Movendo autem
localiter aliquod corpus, adhibet aliqua naturaliter activa ad effectus
aliquos producendos: sicut etiam ars fabrilis adhibet ignem ad
mollificationem ferri. Hoc autem non est miraculosum, proprie
loquendo. Unde relinquitur quod substantiae spirituales creatae non
faciant miracula propria virtute.
7. Dico autem propria virtute: quia nihil prohibet huiusmodi
substantias, inquantum agunt in virtute divina, miracula facere.
Quod etiam ex hoc videtur, quod unus ordo Angelorum specialiter
deputatur, ut Gregorius dicit, ad miracula facienda. Qui etiam
dicit quod quidam sancti miracula interdum faciunt ex potestate, non
solum ex intercessione.
8. Considerandum tamen est quod, cum res aliquas naturales vel
Angeli vel Daemones adhibent ad aliquos determinatos effectus,
utuntur eis quasi instrumentis quibusdam, sicut et medicus utitur ut
instrumentis aliquibus herbis ad sanandum. Ex instrumento autem
procedit non solum suae virtuti correspondens effectus, sed etiam ultra
propriam virtutem, inquantum agit in virtute principalis agentis:
serra enim, aut securis, non posset facere lectum nisi inquantum agunt
ut motae ab arte ad talem effectum; nec calor naturalis posset carnem
generare nisi virtute animae vegetabilis, quae utitur ipso quasi quodam
instrumento. Conveniens est igitur quod ex ipsis rebus naturalibus
proveniant aliqui altiores effectus ex hoc quod spirituales substantiae
eis utuntur quasi instrumentis quibusdam.
9. Sic ergo, licet tales effectus simpliciter miracula dici non
possint, quia ex naturalibus causis proveniunt, mirabiles tamen nobis
redduntur dupliciter. Uno modo, ex hoc quod per spirituales
substantias tales causae modo nobis inconsueto ad effectus proprios
apponuntur: unde et ingeniosorum artificum opera mira redduntur cum ab
aliis non percipitur qualiter operantur. Alio modo, ex hoc quod
causae naturales appositae ad effectus aliquos producendos, aliquid
virtutis sortiuntur ex hoc quod sunt instrumenta spiritualium
substantiarum. Et hoc magis accedit ad rationem miraculi.
|
|