|
1. Fuerunt autem quidam dicentes quod huiusmodi opera nobis mirabilia
quae per artes magicas fiunt, non ab aliquibus spiritualibus
substantiis fiunt, sed ex virtute caelestium corporum. Cuius signum
videtur quod ab exercentibus huiusmodi opera stellarum certus situs
consideratur. Adhibentur etiam quaedam herbarum et aliarum corporalium
rerum auxilia, quasi ad praeparandam inferiorem materiam ad
suscipiendam influentiam virtutis caelestis.
2. Hoc autem expresse apparentibus adversatur. Cum enim non sit
possibile ex aliquibus corporeis principiis intellectum causari, ut
supra probatum est, impossibile est quod effectus qui sunt proprii
intellectualis naturae, ex virtute caelestis corporis causentur. In
huiusmodi autem operationibus magorum apparent quaedam quae sunt propria
rationalis naturae opera: redduntur enim responsa de furtis sublatis,
et de aliis huiusmodi, quod non posset fieri nisi per intellectum.
Non est igitur verum omnes huiusmodi effectus ex sola virtute
caelestium corporum causari.
3. Praeterea. Ipsa loquela proprius actus est rationalis naturae.
Apparent autem aliqui colloquentes hominibus in praedictis
operationibus, et ratiocinantes de diversis. Non est igitur possibile
quod huiusmodi fiant sola virtute caelestium corporum.
4. Si quis autem dicat quod huiusmodi apparentiae non sunt secundum
sensum exteriorem, sed secundum imaginationem tantum: hoc quidem,
primo, non videtur verum. Non enim alicui apparent formae imaginatae
quasi res verae, nisi fiat alienatio ab exterioribus sensibus: quia
non potest esse quod similitudinibus intendatur tanquam rebus, nisi
ligato naturali iudicatorio sensus. Huiusmodi autem collocutiones et
apparitiones fiunt ad homines qui utuntur libere sensibus exterioribus.
Non est igitur possibile quod huiusmodi visa vel audita sint secundum
imaginationem tantum.
5. Deinde, ex quibuscumque formis imaginatis non potest alicui
provenire intellectualis cognitio ultra facultatem naturalem vel
acquisitam sui intellectus: quod etiam in somniis patet, in quibus,
etsi sit aliqua praesignatio futurorum, non tamen quicumque videns
somnia, eorum significata intelligit. Per huiusmodi autem visa vel
audita quae apparent in operibus magorum, plerumque advenit alicui
intellectualis cognitio aliquorum quae sui intellectus facultatem
excedunt: sicut revelatio occultorum thesaurorum, manifestatio
futurorum, et quandoque etiam de aliquibus documentis scientiae
alicuius vera respondentur. Oportet ergo quod vel illi apparentes et
colloquentes non videantur secundum imaginationem tantum: vel saltem
quod hoc fiat virtute alicuius intellectus superioris, quod homo per
huiusmodi imaginationes in cognitionem talium adducatur; et non fiat
hoc virtute solum caelestium corporum.
6. Adhuc. Quod virtute caelestium corporum fit, est effectus
naturalis: nam formae naturales sunt quae in inferioribus causantur ex
virtute caelestium corporum. Quod igitur nulli rei potest esse
naturale, non potest fieri virtute caelestium corporum. Quaedam autem
talia fieri dicuntur per operationes praedictas: sicut quod ad
praesentiam alicuius quaecumque sera ei pandatur, quod aliquis
invisibilis reddatur, et multa huiusmodi narrantur. Non est igitur
possibile hoc fieri virtute caelestium corporum.
7. Amplius. Cuicumque virtute caelestium corporum confertur quod
posterius est, confertur et ei quod prius est. Moveri autem ex se
consequitur ad habere animam: animatorum enim proprium est quod moveant
seipsa. Impossibile est igitur fieri virtute caelestium corporum quod
aliquod inanimatum per se moveatur. Fieri autem hoc per magicas artes
dicitur, quod aliqua statua per se moveatur, aut vocem emittat. Non
est ergo possibile quod effectus magicarum artium fiat virtute
caelesti.
8. Si autem dicatur quod statua illa sortitur aliquod principium
vitae virtute caelestium corporum, hoc est impossibile. Principium
enim vitae in omnibus viventibus est forma substantialis: vivere enim
est esse viventibus, ut philosophus dicit, in II de anima.
Impossibile est autem quod aliquid recipiat aliquam formam
substantialem de novo nisi amittat formam quam prius habuit: generatio
enim unius est corruptio alterius. In fabricatione autem alicuius
statuae non abiicitur aliqua forma substantialis, sed fit transmutatio
solum secundum figuram, quae est accidens: manet enim forma cupri,
vel alicuius huiusmodi. Non est igitur possibile quod huiusmodi
statuae sortiantur aliquod principium vitae.
9. Adhuc. Si aliquid per principium vitae moveatur, necesse est
quod habeat sensum: movens enim est sensus vel intellectus.
Intellectus autem in generabilibus et corruptibilibus non est sine
sensu. Sensus autem non potest esse ubi non est tactus: nec tactus
sine organo medie temperato. Talis autem temperies non invenitur in
lapide vel cera vel metallo, ex quo fit statua. Non est igitur
possibile quod huiusmodi statuae moveantur per principium vitae.
10. Amplius. Viventia perfecta non solum generantur virtute
caelesti, sed etiam ex semine: homo enim generat hominem et sol.
Quae vero ex sola virtute caelesti sine semine generantur, sunt
animalia generata ex putrefactione, quae inter alia ignobiliora sunt.
Si igitur per virtutem caelestem solam huiusmodi statuae sortiuntur
principium vitae, per quod moveant seipsa, oportet ea esse
ignobilissima inter animalia. Quod tamen esset falsum, si per
principium vitae intrinsecum operarentur: nam in earum actibus apparent
nobiles operationes, cum respondeant de occultis. Non est igitur
possibile quod operentur vel moveantur per principium vitae.
11. Item. Effectum naturalem virtute caelestium corporum productum
contingit inveniri absque artis operatione: etsi enim aliquo artificio
aliquis operetur ad generationem ranarum, vel aliquorum huiusmodi,
contingit tamen generari ranas absque omni artificio. Si ergo virtute
caelestium corporum huiusmodi statuae, quae per artem nigromanticam
fiunt, sortiantur principium vitae, erit invenire generationem talium
absque huiusmodi arte. Hoc autem non invenitur. Manifestum est
igitur quod huiusmodi statuae non habent principium vitae, neque
moventur virtute caelestis corporis.
12. Per haec autem excluditur positio Hermetis, qui sic dixit, ut
Augustinus refert, VIII de civitate Dei: Deus sicut effector
est deorum caelestium, ita homo fictor est deorum qui in templis sunt,
humana proximitate contenti: statuas dico animatas, sensu et spiritu
plenas, tantaque facientes et talia; statuas futurorum praescias;
easdem de somniis et multis aliis rebus praedicentes; imbecillitates
hominibus facientes, eosque curantes; tristitiam laetitiamque dantes
pro meritis.
13. Haec etiam positio auctoritate divina destruitur. Dicitur enim
in Psalmo: simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum
hominum. Os habent et non loquentur: neque enim est spiritus in ore
ipsorum.
14. Non videtur autem omnino negandum quin in praedictis ex virtute
caelestium corporum aliquid virtutis esse possit: ad illos tamen solos
effectus quos virtute caelestium corporum aliqua inferiora corpora
producere possunt.
|
|