|
1. Investigandum autem relinquitur unde artes magicae efficaciam
habeant. Quod quidem facile perpendi potest si modus operationis earum
attendatur.
2. In suis enim operationibus utuntur vocibus quibusdam
significativis ad determinatos effectus producendos. Vox autem,
inquantum est significativa, non habet virtutem nisi ex aliquo
intellectu: vel ex intellectu proferentis; vel ex intellectu eius ad
quem profertur. Ex proferentis quidem intellectu, sicut si aliquis
intellectus sit tantae virtutis quod sua conceptione res possit
causare, quam quidem conceptionem vocis officio producendis effectibus
quodammodo praesentat. Ex intellectu autem eius ad quem sermo
dirigitur, sicut cum per significationem vocis in intellectu receptam,
audiens inducitur ad aliquid faciendum. Non autem potest dici quod
voces illae significativae a magis prolatae efficaciam habeant ex
intellectu proferentis. Cum enim virtus essentiam consequatur,
virtutis diversitas essentialium principiorum diversitatem ostendit.
Intellectus autem communiter hominum huius dispositionis invenitur quod
eius cognitio ex rebus causatur, magis quam sua conceptione res causare
possit. Si igitur sint aliqui homines qui verbis conceptionem sui
intellectus exprimentibus res possint transmutare propria virtute,
erunt alterius speciei, et dicentur aequivoce homines.
3. Amplius. Virtus faciendi non acquiritur per disciplinam, sed
solum cognitio aliquid faciendi. Per disciplinam autem aliqui
acquirunt quod huiusmodi operationes magicas efficiant. Non igitur est
in eis ad huiusmodi effectus producendos virtus aliqua, sed cognitio
sola.
4. Si quis autem dicat quod huiusmodi homines sua nativitate, ex
virtute stellarum, sortiuntur prae ceteris virtutem praedictam, ita
quod, quantumcumque alii instruantur, qui hoc ex nativitate non
habent, efficaces in huiusmodi operibus esse non possunt: primo quidem
dicendum est quod corpora caelestia super intellectum imprimere non
possunt, ut supra ostensum est. Non igitur ex virtute stellarum
sortiri potest intellectus alicuius hanc virtutem quod repraesentatio
suae conceptionis per vocem sit alicuius effectiva.
5. Si autem dicatur quod etiam imaginatio aliquid in prolatione vocum
significativarum operatur, super quam possunt corpora caelestia
imprimere, cum eius operatio sit per organum corporale: hoc non potest
esse quantum ad omnes effectus qui per huiusmodi artes fiunt. Ostensum
est enim quod non possunt omnes huiusmodi effectus virtute stellarum
produci. Ergo neque ex virtute stellarum aliquis sortiri potest hanc
virtutem ut eosdem effectus producat.
6. Relinquitur igitur quod effectus huiusmodi compleantur per aliquem
intellectum ad quem sermo proferentis huiusmodi voces dirigitur. Huius
autem signum est: nam huiusmodi significativae voces quibus magi
utuntur, invocationes sunt, supplicationes, adiurationes, aut etiam
imperia, quasi ad alterum colloquentis.
7. Item. In observationibus huius artis utuntur quibusdam
characteribus et figuris determinatis. Figura autem nullius actionis
principium est neque passionis: alias, mathematica corpora essent
activa et passiva. Non ergo potest per figuras determinatas disponi
materia ad aliquem effectum naturalem suscipiendum. Non ergo utuntur
magi figuris aliquibus quasi dispositionibus. Relinquitur ergo quod
utantur eis solum quasi signis: non enim est aliquid tertium dare.
Signis autem non utimur nisi ad alios intelligentes. Habent igitur
magicae artes efficaciam ab alio intelligente, ad quem sermo magi
dirigitur.
8. Si quis autem dicat quod figurae aliquae appropriantur aliquibus
caelestium corporum; et ita corpora inferiora determinantur per aliquas
figuras ad aliquorum caelestium corporum impressiones suscipiendas:
videtur non rationabiliter dici. Non enim ordinatur aliquod patiens ad
suscipiendam impressionem agentis nisi per hoc quod est in potentia.
Illa ergo tantum determinant ipsum ad specialem impressionem
suscipiendum, per quae in potentia fit quodammodo. Per figuras autem
non disponitur materia ut sit in potentia ad aliquam formam: quia
figura abstrahit, secundum suam rationem, ab omni materia et forma
sensibili, cum sit quoddam mathematicum. Non ergo per figuras vel
characteres determinatur aliquod corpus ad suscipiendam aliquam
influentiam caelestis corporis.
9. Praeterea. Figurae aliquae appropriantur corporibus caelestibus
ut effectus ipsorum: nam figurae inferiorum corporum causantur a
corporibus caelestibus. Praedictae autem artes non utuntur
characteribus aut figuris quasi effectibus caelestium corporum, sed
sunt effectus hominis operantis per artem. Appropriatio igitur
figurarum ad aliqua caelestia corpora nihil ad propositum facere
videtur.
10. Item. Per figuras non disponitur aliqualiter materia naturalis
ad formam, ut ostensum est. Corpora igitur in quibus sunt impressae
huiusmodi figurae, sunt eiusdem habilitatis ad recipiendam influentiam
caelestem cum aliis corporibus eiusdem speciei. Quod autem aliquid
agat in unum eorum quae sunt aequaliter disposita, propter aliquid sibi
appropriatum ibi inventum, et non in aliud, non est operantis per
necessitatem naturae, sed per electionem. Patet ergo quod huiusmodi
artes figuris utentes ad effectus aliquos producendos, non habent
efficaciam ab aliquo agente per naturam, sed ab aliqua intellectuali
substantia per intellectum agente.
11. Hoc etiam demonstrat et ipsum nomen quod talibus figuris
imponunt, characteres eos dicentes. Character enim signum est. In
quo datur intelligi quod figuris huiusmodi non utuntur nisi ut signis
exhibitis alicui intellectuali naturae.
12. Quia vero figurae in artificialibus sunt quasi formae
specificae, potest aliquis dicere quod nihil prohibet quin
constitutionem figurae, quae dat speciem imagini, consequatur aliqua
virtus ex influentia caelesti, non secundum quod figura est, sed
secundum quod causat speciem artificiati, quod adipiscitur virtutem ex
stellis. Sed de litteris quibus inscribitur aliquid in imagine, et
aliis characteribus, nihil aliud potest dici quam quod signa sunt.
Unde non habent ordinem nisi ad aliquem intellectum. Quod etiam
ostenditur per sacrificia, prostrationes, et alia huiusmodi quibus
utuntur, quae non possunt esse nisi signa reverentiae exhibitae alicui
intellectuali naturae.
|
|