|
1. Est autem ulterius inquirendum quae sit haec intellectualis
natura, cuius virtute tales operationes fiunt.
2. Et primo quidem apparet quod non sit bona et laudabilis.
Praestare enim patrocinium aliquibus quae sunt contraria virtuti, non
est alicuius intellectus bene dispositi. Hoc autem fit in huiusmodi
artibus: fiunt enim plerumque ad adulteria, furta, homicidia, et
alia huiusmodi maleficia procuranda; unde utentes his artibus malefici
vocantur. Non est ergo bene disposita secundum virtutem intellectualis
natura cuius auxilio huiusmodi artes innituntur.
3. Item. Non est intellectus bene dispositi secundum virtutem
familiarem esse et patrocinium exhibere sceleratis, et non quibuslibet
optimis viris. Huiusmodi autem artibus utuntur plerumque homines
scelerati. Non igitur intellectualis natura cuius auxilio hae artes
efficaciam habent, est bene disposita secundum virtutem.
4. Adhuc. Intellectus bene dispositi est reducere homines in ea
quae sunt hominum propria bona, quae sunt bona rationis. Abducere
igitur ab istis, pertrahendo ad aliqua minima bona, est intellectus
indecenter dispositi. Per huiusmodi autem artes non adipiscuntur
homines aliquem profectum in bonis rationis, quae sunt scientiae et
virtutes: sed in quibusdam minimis, sicut in inventione furtorum et
deprehensione latronum, et his similibus. Non igitur substantiae
intellectivae quarum auxilio hae artes utuntur, sunt bene dispositae
secundum virtutem.
5. Amplius. In operationibus praedictarum artium illusio quaedam
videtur, et irrationabilitas: requirunt enim huiusmodi artes hominem
re venerea non attrectatum, cum tamen plerumque adhibeantur ad
illicitos concubitus conciliandos. In operatione autem intellectus
bene dispositi nihil irrationabile et sibi diversum apparet. Non
igitur huiusmodi artes utuntur patrocinio intellectus bene dispositi
secundum virtutem.
6. Praeterea. Non est bene dispositus secundum intellectum qui per
aliqua scelera commissa provocatur ad auxilium alicui ferendum. Hoc
autem fit in istis artibus: nam aliqui in executione earum leguntur
innocentes pueros occidisse. Non igitur sunt boni intellectus quorum
auxilio ista fiunt.
7. Item. Bonum proprium intellectus est veritas. Cum igitur boni
sit bonum adducere, cuiuslibet intellectus bene dispositi esse videtur
alios perducere ad veritatem. In operationibus autem magorum pleraque
fiunt quibus ludificentur homines et decipiantur. Intellectus igitur
cuius auxilio utuntur, non est bene dispositus secundum morem.
8. Adhuc. Intellectus bene dispositus veritate allicitur, in qua
delectatur, non autem mendaciis. Magi autem in suis invocationibus
utuntur quibusdam mendaciis, quibus alliciant eos quorum auxilio
utuntur: comminantur enim quaedam impossibilia, sicut quod, nisi ille
qui invocatur opem ferat, invocans caelum comminuet, aut sidera
deponet; ut narrat Porphyrius in epistola ad Anebontem. Illae
igitur intellectuales substantiae quibus adiuvantibus operationes
magorum perficiuntur, non videntur bene dispositae secundum
intellectum.
9. Amplius. Non videtur esse habentis intellectum bene dispositum
ut, si sit superior, imperanti sibi subdatur sicut inferior: aut si
sit inferior, ut sibi ab eo quasi superiori supplicari patiatur. Magi
autem invocant eos quorum auxilio utuntur suppliciter, quasi
superiores: cum autem advenerint, imperant eis quasi inferioribus.
Nullo igitur modo videntur bene dispositi secundum intellectum.
10. Per haec autem excluditur gentilium error, qui huiusmodi
operationes diis attribuebant.
|
|