|
1. Non est autem possibile quod sit naturalis malitia in substantiis
intelligentibus quarum auxilio magicae artes operantur.
2. In illud enim in quod aliquid tendit secundum suam naturam, non
tendit per accidens, sed per se: sicut grave deorsum. Sed si
huiusmodi intellectuales substantiae sint secundum suam naturam malae,
naturaliter in malum tendent. Non igitur per accidens, sed per se
tendent ad malum. Hoc autem est impossibile: ostensum est enim supra
quod omnia per se tendunt ad bonum, et nihil tendit ad malum nisi per
accidens. Non igitur huiusmodi intellectuales substantiae sunt
secundum suam naturam malae.
3. Adhuc. Quicquid est in rebus, oportet quod vel causa vel
causatum sit: alioquin ad alia ordinem non haberet. Aut igitur
huiusmodi substantiae sunt causae tantum, aut etiam causata. Si autem
causae; malum autem non potest esse causa alicuius nisi per accidens,
ut supra ostensum est; omne autem quod est per accidens, oportet
reduci ad id quod est per se: oportet quod in eis sit aliquid prius
quam eorum malitia, per quod sint causae. Primum autem in unoquoque
est eius natura et essentia. Non igitur secundum suam naturam sunt
malae huiusmodi substantiae. Idem etiam sequitur si sunt causata.
Nam nullum agens agit nisi intendens ad bonum. Malum ergo non potest
esse effectus alicuius causae nisi per accidens. Quod autem causatur
per accidens tantum, non potest esse secundum naturam: cum omnis
natura determinatum modum habeat quo procedit in esse. Non est igitur
possibile quod huiusmodi substantiae sint malae secundum suam naturam.
4. Amplius. Unumquodque entium habet proprium esse secundum modum
suae naturae. Esse autem, inquantum huiusmodi, est bonum: cuius
signum est quod omnia esse appetunt. Si igitur huiusmodi substantiae
secundum suam naturam essent malae, nullum esse haberent.
5. Item. Ostensum est supra quod nihil potest esse quin a primo
ente esse habeat; et quod primum ens est summum bonum. Cum autem omne
agens, inquantum huiusmodi, agat sibi simile, oportet quod ea quae a
primo ente sunt, bona sint. Praedictae igitur substantiae, secundum
quod sunt et naturam aliquam habent, non possunt esse malae.
6. Adhuc. Impossibile est aliquid esse quod sit universaliter
privatum participatione boni: cum enim idem sit appetibile et bonum,
si aliquid esset omnino expers boni, nihil haberet in se appetibile;
unicuique autem est appetibile suum esse. Oportet igitur quod, si
aliquid secundum suam naturam dicatur malum, quod hoc non sit quasi
simpliciter malum, sed quia est malum huic, vel quantum ad hoc: sicut
venenum non est simpliciter malum, sed huic, cui est nocivum; unde
quod est uni venenum, est alteri cibus. Hoc autem contingit ex eo
quod bonum particulare quod est proprium huius, est contrarium bono
particulari quod est proprium alterius: sicut calor, qui est bonum
ignis, est contrarium frigori, quod est bonum aquae, et destruit
ipsum. Illud igitur quod secundum suam naturam ordinatur in bonum non
particulare, sed simpliciter, impossibile est quod neque secundum hunc
modum possit naturaliter dici malum. Tale autem est omnis
intellectus: nam eius bonum est in propria operatione, quae est
universalium, et eorum quae sunt simpliciter. Non est igitur
possibile quod aliquis intellectus sit secundum suam naturam malus, non
solum simpliciter, sed nec secundum quid.
7. Item. In unoquoque habente intellectum, naturali ordine
intellectus movet appetitum: proprium enim obiectum voluntatis est
bonum intellectum. Bonum autem voluntatis est in eo quod sequitur
intellectum: sicut in nobis bonum est quod est secundum rationem, quod
autem est praeter hoc, malum est. Naturali igitur ordine substantia
intellectualis vult bonum. Impossibile est igitur quod illae
substantiae intellectuales quarum auxilio magicae artes utuntur, sint
naturaliter malae.
8. Praeterea. Cum voluntas tendat in bonum intellectum
naturaliter, sicut in proprium obiectum et finem, impossibile est quod
aliqua intellectualis substantia malam secundum naturam habeat
voluntatem, nisi intellectus eius naturaliter erret circa iudicium
boni. Nullus autem intellectus talis potest esse: falsa enim iudicia
in operationibus intellectus sunt sicut monstra in rebus naturalibus,
quae non sunt secundum naturam, sed praeter naturam; nam bonum
intellectus, et eius finis naturalis est cognitio veritatis.
Impossibile est igitur quod aliquis intellectus sit qui naturaliter in
iudicio veri decipiatur. Non igitur possibile est quod sit aliqua
substantia intellectualis habens naturaliter malam voluntatem.
9. Adhuc. Nulla potentia cognoscitiva deficit a cognitione sui
obiecti nisi propter aliquem defectum aut corruptionem suam, cum
secundum propriam rationem ad cognitionem talis obiecti ordinetur:
sicut visus non deficit a cognitione coloris nisi aliqua corruptione
circa ipsum existente. Omnis autem defectus et corruptio est praeter
naturam: quia natura intendit esse et perfectionem rei. Impossibile
est igitur quod sit aliqua virtus cognoscitiva quae naturaliter deficiat
a recto iudicio sui obiecti. Proprium autem obiectum intellectus est
verum. Impossibile est igitur quod sit aliquis intellectus naturaliter
circa cognitionem veri oberrans. Neque igitur voluntas aliqua
naturaliter potest a bono deficere.
10. Hoc etiam auctoritate Scripturae firmatur. Dicitur enim I
Tim. 4-4: omnis creatura Dei bona. Et Gen. 1-31: vidit
Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona.
11. Per haec autem excluditur error Manichaeorum ponentium
huiusmodi substantias intellectuales, quas Daemones consueto nomine
dicimus vel Diabolos, esse naturaliter malas. Excluditur etiam
opinio quam Porphyrius narrat, in epistola ad Anebontem, dicens
quosdam opinari esse quoddam spirituum genus, cui exaudire magos sit
proprium, natura fallax, omniforme, simulans deos et Daemones et
animas defunctorum. Et hoc est quod efficiat haec omnia quae videntur
esse vel bona vel prava. Ceterum circa ea quae vere sunt bona, nihil
opitulari: immo vero ista nec nosse. Sed et mala conciliare et
insimulare, atque impedire nonnunquam virtutis sedulos sectatores, et
plenum esse temeritatis et fastus, gaudere nidoribus, adulationibus
capi. Haec quidem Porphyrii verba malitiam Daemonum, quorum auxilio
artes magicae utuntur, satis aperte declarant. In hoc autem solo
reprehensibilia sunt, quod hanc malitiam naturaliter eis dicit inesse.
|
|