|
1. Si autem in Daemonibus non est naturalis malitia; ostensum autem
est eos esse malos: necessario relinquitur quod sint voluntate mali.
Oportet igitur inquirere quomodo hoc possibile sit. Videtur enim
omnino hoc impossibile esse.
2. Ostensum est enim in secundo nullam substantiam intellectualem
esse corpori naturaliter unitam nisi animam humanam: vel secundum
quosdam, animas corporum caelestium, de quibus inconveniens est
aestimare quod sint malae, cum motus caelestium corporum sit
ordinatissimus, et totius ordinis naturalis quodammodo principium.
Omnis autem alia cognoscitiva potentia praeter intellectum utitur
organis corporalibus animatis. Non est ergo possibile quod in
huiusmodi substantiis sit aliqua virtus cognoscitiva nisi intellectus.
Quicquid igitur cognoscunt, intelligunt. In eo autem quod quis
intelligit, non errat: ex defectu enim intelligendi provenit omnis
error. Non potest igitur esse aliquis error in cognitione
substantiarum talium. Nullum autem voluntatis peccatum potest esse
absque errore: quia voluntas semper tendit in bonum apprehensum;
unde, nisi in apprehensione boni erretur, non potest esse in voluntate
peccatum. Videtur igitur quod in huiusmodi substantiis non possit esse
voluntatis peccatum.
3. Adhuc. In nobis peccatum voluntatis accidit circa ea de quibus
in universali scientiam veram habemus, per hoc quod in particulari
impeditur iudicium rationis ex aliqua passione rationem ligante. Hae
autem passiones in Daemonibus esse non possunt: quia hae passiones
sunt partis sensitivae, quae nullam habet operationem sine organo
corporali. Si igitur huiusmodi substantiae separatae habent rectam
scientiam in universali, impossibile est quod per defectum cognitionis
in particulari voluntas in malum tendat.
4. Amplius. Nulla virtus cognoscitiva circa proprium obiectum
decipitur, sed solum circa extraneum: visus enim non decipitur in
iudicio colorum; sed, dum homo per visum iudicat de sapore vel de
specie rei, in hoc deceptio accidit. Proprium autem obiectum
intellectus est quidditas rei. In cognitione igitur intellectus
deceptio accidere non potest, si puras rerum quidditates apprehendat,
sed omnis deceptio intellectus accidere videtur ex hoc quod apprehendit
formas rerum permixtas phantasmatibus, ut in nobis accidit. Talis
autem modus cognoscendi non est in substantiis intellectualibus corpori
non unitis: quia phantasmata non possunt esse absque corpore. Non est
igitur possibile quod in substantiis separatis accidat error in
cognitione. Ergo neque peccatum voluntatis.
5. Item. In nobis falsitas accidit in operatione intellectus
componentis et dividentis, ex hoc quod non absolute rei quidditatem
apprehendit, sed rei apprehensae aliquid componit. In operatione
autem intellectus qua apprehendit quod quid est, non accidit falsum
nisi per accidens, secundum quod in hac etiam operatione permiscetur
aliquid de operatione intellectus componentis et dividentis. Quod
quidem contingit inquantum intellectus noster non statim, sed cum
quodam inquisitionis ordine ad cognoscendam quidditatem alicuius rei
pertingit: sicut cum primo apprehendimus animal, et dividentes per
oppositas differentias, altera relicta, unam generi apponimus,
quousque perveniamus ad definitionem speciei. In quo quidem processu
potest falsitas accidere, si accipiatur ut differentia generis quod non
est generis differentia. Sic autem procedere ad cognoscendum de aliquo
quid est, est intellectus ratiocinando discurrentis de uno ad aliud.
Quod non competit substantiis intellectualibus separatis, ut supra
ostensum est. Non videtur igitur quod possit aliquis error accidere in
cognitione huiusmodi substantiarum. Unde nec in voluntate earum
peccatum accidere potest.
6. Praeterea. Cum nullius rei appetitus tendat nisi in proprium
bonum, impossibile videtur id cuius est singulariter unum solum bonum,
quod in suo appetitu erret. Et propter hoc, etsi peccatum accidat in
rebus naturalibus propter defectum contingentem in executione
appetitus, nunquam peccatum accidit in appetitu naturali: semper enim
lapis tendit deorsum, sive perveniat sive impediatur. In nobis autem
peccatum accidit in appetendo, quia, cum sit natura nostra composita
ex spirituali et corporali, sunt in nobis plura bona: aliud enim est
bonum nostrum secundum intellectum, et aliud secundum sensum, vel
etiam secundum corpus. Horum autem diversorum quae sunt hominis bona,
ordo quidam est, secundum quod id quod est minus principale, ad
principalius referendum est. Unde peccatum voluntatis in nobis accidit
cum, tali ordine non servato, appetimus id quod est nobis bonum
secundum quid, contra id quod est bonum simpliciter. Talis autem
compositio et diversitas bonorum non est in substantiis separatis:
quinimmo omne eorum bonum est secundum intellectum. Non est igitur in
eis possibile quod sit peccatum voluntatis, ut videtur.
7. Adhuc. In nobis peccatum voluntatis accidit ex superabundantia
vel defectu, in quorum medio virtus consistit. Unde in his in quibus
non est accipere superabundantiam et defectum, sed solum medium, non
contingit voluntatem peccare: nullus enim peccare potest in appetendo
iustitiam, nam ipsa iustitia medium quoddam est. Substantiae autem
intellectuales separatae non possunt appetere nisi bona intellectualia:
ridiculum enim est dicere quod bona corporalia appetant qui secundum
suam naturam incorporei sunt, aut bona sensibilia quibus non est
sensus. In bonis autem intellectualibus non est accipere
superabundantiam: nam secundum se media sunt superabundantiae et
defectus; sicut verum medium est inter duos errores, quorum unus est
secundum plus, alter secundum minus; unde et sensibilia et corporalia
bona in medio sunt prout secundum rationem sunt. Non videtur igitur
quod substantiae intellectuales separatae secundum voluntatem peccare
possint.
8. Amplius. Magis a defectibus remota videtur substantia incorporea
quam corporalis. In substantiis autem corporeis quae sunt a
contrarietate remotae, nullus defectus accidere potest: scilicet in
corporibus caelestibus. Multo igitur minus in substantiis separatis,
et a contrarietate remotis, et a materia, et a motu, ex quibus
videtur defectus aliquis posse contingere, aliquod peccatum contingere
potest.
|
|