|
1. Quod autem in Daemonibus sit peccatum voluntatis, manifestum est
ex auctoritate sacrae Scripturae. Dicitur enim I Ioan. 3-3,
quod Diabolus ab initio peccat. Et Ioan. 8-44, de Diabolo
dicitur quod est mendax, et pater mendacii et quod homicida erat ab
initio. Et Sap. 2-24 dicitur quod invidia Diaboli mors
introivit in orbem terrarum.
2. Si quis autem sequi vellet Platonicorum positiones, facilis
esset via ad solvendum praedicta. Dicunt enim Daemones esse animalia
corpore aerea: et sic, cum habeant sibi corpora unita, potest in eis
etiam esse pars sensitiva. Unde et passiones, quae nobis sunt causa
peccati, eis attribuunt, scilicet iram, odium, et alia huiusmodi:
propter quod dicit Apuleius quod sunt animo passiva.
3. Praeter hoc etiam quod uniti corporibus esse perhibentur,
secundum positiones Platonis forte posset in eis aliud genus
cognitionis poni quam intellectus. Nam secundum Platonem, etiam
anima sensitiva incorruptibilis est. Unde oportet quod habeat
operationem cui non communicet corpus. Et sic nihil prohibet
operationem sensitivae animae inveniri in substantia aliqua
intellectuali, quamvis corpori non unita: et per consequens
passiones. Et sic manet in eis eadem radix peccandi quae est in
nobis.
4. Sed utrumque praemissorum est impossibile. Quod enim non sint
aliquae aliae substantiae intellectuales unitae corporibus praeter
animas humanas, ostensum est supra. Quod autem operationes sensitivae
animae non possint esse sine corpore, hinc apparet quod, corrupto
aliquo organo sentiendi, corrumpitur operatio una sensus: sicut,
corrupto oculo, visio deficit. Propter quod et, corrupto organo
tactus, sine quo non potest esse animal, oportet quod animal
moriatur.
5. Ad evidentiam igitur praemissae dubitationis, considerandum est
quod, sicut est ordo in causis agentibus, ita etiam in causis
finalibus: ut scilicet secundarius finis a principali dependeat, sicut
secundarium agens a principali dependet. Accidit autem peccatum in
causis agentibus quando secundarium agens exit ab ordine principalis
agentis: sicut, cum tibia deficit propter suam curvitatem ab
executione motus quem virtus appetitiva imperabat, sequitur
claudicatio. Sic igitur et in causis finalibus, cum finis secundarius
non continetur sub ordine principalis finis, est peccatum voluntatis,
cuius obiectum est bonum et finis.
6. Quaelibet autem voluntas naturaliter vult illud quod est proprium
volentis bonum, scilicet ipsum esse perfectum, nec potest contrarium
huius velle. In illo igitur volente nullum potest voluntatis peccatum
accidere cuius proprium bonum est ultimus finis, quod non continetur
sub alterius finis ordine, sed sub eius ordine omnes alii fines
continentur. Huiusmodi autem volens est Deus, cuius esse est summa
bonitas, quae est ultimus finis. In Deo igitur peccatum voluntatis
esse non potest.
7. In quocumque autem alio volente, cuius proprium bonum necesse est
sub ordine alterius boni contineri, potest peccatum accidere
voluntatis, si in sua natura consideratur. Licet enim naturalis
inclinatio voluntatis insit unicuique volenti ad volendum et amandum sui
ipsius perfectionem, ita quod contrarium huius velle non possit; non
tamen sic est ei inditum naturaliter ut ita ordinet suam perfectionem in
alium finem quod ab eo deficere non possit: cum finis superior non sit
suae naturae proprius, sed superioris naturae. Relinquitur igitur suo
arbitrio quod propriam perfectionem in superiorem ordinet finem. In
hoc enim differunt voluntatem habentia ab his quae voluntate carent,
quod habentia voluntatem ordinant se et sua in finem, unde et liberi
arbitrii esse dicuntur: quae autem voluntate carent, non ordinant se
in finem, sed ordinantur a superiori agente, quasi ab alio acta in
finem, non autem a seipsis.
8. Potuit igitur in voluntate substantiae separatae esse peccatum ex
hoc quod proprium bonum et perfectionem in ultimum finem non ordinavit,
sed inhaesit proprio bono ut fini. Et quia ex fine necesse est quod
regulae actionis sumantur, consequens est ut ex seipsa, in qua finem
constituit, alia regulari disponeret, et ut eius voluntas ab alio
superiori non regularetur. Hoc autem soli Deo debetur. Et secundum
hoc intelligendum est quod appetiit Dei aequalitatem: non quidem ut
bonum suum esset divino bono aequale; hoc enim in intellectu cadere non
poterat; et hoc appetendo appeteret se non esse, cum distinctio
specierum secundum diversos gradus rerum proveniat, ut ex supra dictis
apparet. Velle autem alios regulare, et voluntatem suam a superiori
non regulari, est velle praeesse, et quodammodo non subiici, quod est
peccatum superbiae. Unde convenienter dicitur quod primum peccatum
Daemonis fuit superbia. Sed quia ex uno errore circa principium
varius et multiplex error consequitur, ex prima inordinatione
voluntatis quae fuit in Daemone, consecutum est multiplex peccatum in
voluntate ipsius: et odii ad Deum, ut resistentem suae superbiae, et
punientem iustissime suam culpam; et invidiae ad hominem; et multa
alia huiusmodi.
9. Considerandum est etiam quod, cum proprium alicuius bonum habet
ordinem ad plura superiora, liberum est volenti ut ab ordine alicuius
superiorum recedat et alterius ordinem non derelinquat, sive sit
superior sive inferior: sicut miles, qui ordinatur sub rege et sub
duce exercitus, potest voluntatem suam ordinare in bonum ducis et non
regis, aut e converso. Sed si dux ab ordine regis recedat, bona erit
voluntas militis recedentis a voluntate ducis et dirigentis voluntatem
suam in regem, mala autem voluntas militis sequentis voluntatem ducis
contra voluntatem regis: ordo enim inferioris principii dependet ab
ordine superioris. Substantiae autem separatae non solum ordinantur
sub Deo, sed una etiam earum ordinatur sub alia, a prima usque ad
ultimam, ut in secundo ostensum est. Et quia in quolibet volente sub
Deo potest esse peccatum voluntatis, si in sua natura consideretur,
possibile fuit quod aliqua de superioribus, aut etiam suprema inter
omnes, peccaret secundum voluntatem. Et hoc quidem satis probabile
est: non enim in suo bono quievisset sicut in fine nisi suum bonum
valde perfectum esset. Potuit igitur fieri quod de inferioribus
aliquae, per propriam voluntatem, bonum suum ordinarent in ipsam,
recedentes a divino ordine, quae similiter peccaverunt: aliae vero,
servantes in motu suae voluntatis divinum ordinem, ab ordine
peccantis, quamvis superioris secundum naturae ordinem, recte
recederent. Quomodo vero in bonitate vel malitia immobiliter
utrorumque voluntas perseverat, ostendetur in quarto: hoc enim
pertinet ad poenas vel praemia bonorum vel malorum.
10. Hoc autem differt inter hominem et substantiam separatam, quod
in uno homine sunt plures appetitivae virtutes, quarum una sub altera
ordinatur. Quod quidem in substantiis separatis non contingit: una
tamen earum est sub altera. Peccatum autem in voluntate contingit
qualitercumque appetitus inferior deflectatur. Sicut igitur peccatum
in substantiis separatis esset vel per hoc quod deflecteretur ab ordine
divino, vel per hoc quod aliqua earum inferior deflecteretur ab ordine
alicuius superioris sub ordine divino manentis; ita in homine uno
contingit peccatum dupliciter: uno modo, per hoc quod voluntas humana
bonum proprium non ordinat in Deum: quod quidem peccatum est commune
et sibi et substantiae separatae. Alio modo, per hoc quod bonum
inferioris appetitus non regulatur secundum superiorem: puta quando
delectabilia carnis, in quae concupiscibilis tendit, volumus non
secundum ordinem rationis. Huiusmodi autem peccatum non contingit in
substantiis separatis esse.
|
|