|
1. Sic ergo quae obiecta sunt non difficile est solvere.
2. Non enim cogimur dicere quod error fuerit in intellectu
substantiae separatae iudicando bonum quod bonum non sit: sed non
considerando bonum superius, ad quod proprium bonum referendum erat.
Cuius quidem inconsiderationis ratio esse potuit voluntas in proprium
bonum intense conversa: est enim liberum voluntati in hoc vel illud
converti.
3. Patet etiam quod non appetiit aliquod bonum nisi unum, quod est
sibi proprium: sed in hoc fuit peccatum, quod praetermisit superius
bonum, in quod debuit ordinari. Sicut enim in nobis peccatum est ex
hoc quod bona inferiora, scilicet corporis, appetimus absque ordine
rationis, ita in Diabolo peccatum fuit ex hoc quod proprium bonum non
retulit ad divinum bonum.
4. Patet etiam quod medium virtutis praetermisit, inquantum se
superioris ordini non subdidit, et sic sibi plus dedit quam debuit,
Deo autem minus quam ei deberetur, cui omnia debent esse subiecta ut
primae regulae ordinanti. Manifestum igitur est quod in peccato illo
non est praetermissum medium per superabundantiam passionis, sed solum
per inaequalitatem iustitiae, quae est circa operationes. In
substantiis enim separatis operationes esse possunt, passiones vero
nequaquam.
5. Non etiam oportet, si in superioribus corporibus nullus potest
esse defectus, quod propter hoc in substantiis separatis peccatum esse
non possit. Corpora enim, et omnia quae ratione carent, aguntur
tantum, non autem agunt seipsa: non enim sui actus dominium habent.
Unde non possunt exire a regula prima ipsa agentis et moventis, nisi
per hoc quod rectitudinem primae regulae sufficienter suscipere non
possunt. Quod quidem contingit ex indispositione materiae. Et
propter hoc superiora corpora, in quibus indispositio materiae locum
non habet, nunquam a rectitudine primae regulae deficere possunt.
Substantiae vero rationales, sive intellectuales, non tantum
aguntur, sed etiam agunt se ad proprios actus. Quod quidem tanto
magis invenitur in eis quanto perfectior est ipsarum natura: quorum
enim natura perfectior est, est et perfectior virtus in agendo. Unde
naturae perfectio non impedit quin peccatum in eis accidere possit modo
praedicto: ex hoc scilicet quod seipsis inhaerent, ordinem superioris
agentis non attendentes.
|
|