|
1. Ex his quidem quae supra determinata sunt, manifestum est quod
divina providentia ad omnia se extendit. Oportet tamen aliquam
rationem providentiae specialem observari circa intellectuales et
rationales naturas, prae aliis creaturis. Praecellunt enim alias
creaturas et in perfectione naturae, et in dignitate finis. In
perfectione quidem naturae, quia sola creatura rationalis habet
dominium sui actus, libere se agens ad operandum; ceterae vero
creaturae ad opera propria magis aguntur quam agant; ut ex supra dictis
patet. In dignitate autem finis, quia sola creatura intellectualis ad
ipsum finem ultimum universi sua operatione pertingit, scilicet
cognoscendo et amando Deum: aliae vero creaturae ad finem ultimum
pertingere non possunt nisi per aliqualem similitudinis ipsius
participationem. Omnis autem ratio operis variatur secundum
diversitatem finis, et eorum quae operationi subiiciuntur: sicut ratio
operandi per artem diversa est secundum diversitatem finis et materiae;
aliter enim operatur medicus ad aegritudinem pellendam, et ad sanitatem
confirmandam; atque aliter in corporibus diversimode complexionatis.
Et similiter oportet in regimine civitatis diversam rationem ordinis
observari secundum diversas conditiones eorum qui subiiciuntur
regimini, et secundum diversa ad quae ordinantur: oportet enim aliter
disponi milites, ut sint praeparati ad pugnam; et artifices, ut bene
se habeant circa sua opera. Sic igitur et alia est ordinis ratio
secundum quam creaturae rationales providentiae divinae subduntur: et
alia secundum quam ordinantur ceterae creaturae.
|
|