|
1. Primum igitur, ipsa conditio intellectualis naturae, secundum
quam est domina sui actus, providentiae curam requirit qua sibi propter
se provideatur: aliorum vero conditio, quae non habent dominium sui
actus, hoc indicat, quod eis non propter ipsa cura impendatur, sed
velut ad alia ordinatis. Quod enim ab altero tantum agitur, rationem
instrumenti habet: quod vero per se agit, habet rationem principalis
agentis. Instrumentum autem non quaeritur propter seipsum, sed ut eo
principale agens utatur. Unde oportet quod omnis operationis
diligentia quae circa instrumenta adhibetur, ad principale agens
referatur sicut ad finem: quod autem circa principale agens vel ab ipso
vel ab alio adhibetur, inquantum est principale agens, propter ipsum
est. Disponuntur igitur a Deo intellectuales creaturae quasi propter
se procuratae, creaturae vero aliae quasi ad rationales creaturas
ordinatae.
2. Adhuc. Quod dominium sui actus habet, liberum est in agendo,
liber enim est qui sui causa est: quod autem quadam necessitate ab alio
agitur ad operandum, servituti subiectum est. Omnis igitur alia
creatura naturaliter servituti subiecta est: sola intellectualis natura
libera est. In quolibet autem regimine, liberis providetur propter
seipsos: servis autem ut sint in usum liberorum. Sic igitur per
divinam providentiam intellectualibus creaturis providetur propter se,
ceteris autem creaturis propter ipsas.
3. Amplius. Quandocumque sunt aliqua ordinata ad finem aliquem, si
qua inter illa ad finem pertingere non possunt per seipsa, oportet ea
ordinari ad illa quae finem consequuntur, quae propter se ordinantur in
finem: sicut finis exercitus est victoria, quam milites consequuntur
per proprium actum pugnando, qui soli propter se in exercitu
quaeruntur; omnes autem alii, ad alia officia deputati, puta ad
custodiendum equos, ad parandum arma, propter milites in exercitu
quaeruntur. Constat autem ex praemissis finem ultimum universi Deum
esse, quem sola intellectualis natura consequitur in seipso, eum
scilicet cognoscendo et amando, ut ex dictis patet. Sola igitur
intellectualis natura est propter se quaesita in universo, alia autem
omnia propter ipsam.
4. Item. In quolibet toto partes principales propter se exiguntur
ad constitutionem totius: aliae vero ad conservationem, vel ad aliquam
meliorationem earum. Inter omnes autem partes universi, nobiliores
sunt intellectuales creaturae: quia magis ad similitudinem divinam
accedunt. Naturae ergo intellectuales sunt propter se a divina
providentia procuratae, alia vero omnia propter ipsas.
5. Praeterea. Manifestum est partes omnes ordinari ad perfectionem
totius: non enim est totum propter partes, sed partes propter totum
sunt. Naturae autem intellectuales maiorem habent affinitatem ad totum
quam aliae naturae: nam unaquaeque intellectualis substantia est
quodammodo omnia, inquantum totius entis comprehensiva est suo
intellectu: quaelibet autem alia substantia particularem solam entis
participationem habet. Convenienter igitur alia propter substantias
intellectuales providentur a Deo.
6. Adhuc. Sicut agitur unumquodque cursu naturae, ita natum est
agi. Sic autem videmus res cursu naturae currere quod substantia
intellectualis omnibus aliis utitur propter se: vel ad intellectus
perfectionem, quia in eis veritatem speculatur; vel ad suae virtutis
executionem et scientiae explicationem, ad modum quo artifex explicat
artis suae conceptionem in materia corporali; vel etiam ad corporis
sustentationem, quod est unitum animae intellectuali, sicut in
hominibus patet. Manifestum est ergo quod propter substantias
intellectuales omnia divinitus providentur.
7. Amplius. Quod aliquis propter se quaerit, semper illud
quaerit: quod enim per se est, semper est; quod vero aliquis propter
aliud quaerit, non oportet quod semper illud quaerat, sed secundum
quod competit ei propter quod quaeritur. Esse autem rerum ex divina
voluntate profluxit, ut ex superioribus est manifestum. Quae igitur
semper sunt in entibus, sunt propter se a Deo volita: quae autem non
semper, non propter se, sed propter aliud. Substantiae autem
intellectuales maxime accedunt ad hoc quod sint semper, quia sunt
incorruptibiles. Sunt etiam immutabiles, nisi solum secundum
electionem. Ergo substantiae intellectuales gubernantur quasi propter
se, aliae vero propter ipsas.
8. Non est autem ei quod praemissis rationibus est ostensum
contrarium, quod omnes partes universi ad perfectionem totius
ordinantur: sic enim ad perfectionem totius omnes partes ordinantur,
inquantum una deservit alteri. Sicut in corpore humano apparet quod
pulmo in hoc est de perfectione corporis, quod deservit cordi: unde
non est contrarium pulmonem esse propter cor, et propter totum animal.
Et similiter non est contrarium alias naturas esse propter
intellectuales, et propter perfectionem universi: si enim deessent ea
quae requirit substantiae intellectualis perfectio, non esset universum
completum.
9. Similiter etiam praedictis non obviat quod individua sunt propter
proprias species. Per hoc enim quod ad suas species ordinantur,
ordinem habent ulterius ad intellectualem naturam. Non enim aliquod
corruptibilium ordinatur ad hominem propter unum individuum hominis
tantum, sed propter totam humanam speciem. Toti autem humanae speciei
non posset aliquod corruptibilium deservire nisi secundum suam speciem
totam. Ordo igitur quo corruptibilia ordinantur ad hominem, requirit
quod individua ordinentur ad speciem.
10. Per hoc autem quod dicimus substantias intellectuales propter se
a divina providentia ordinari, non intelligimus quod ipsa ulterius non
referantur in Deum et ad perfectionem universi. Sic igitur propter se
procurari dicuntur et alia propter ipsa, quia bona quae per divinam
providentiam sortiuntur, non eis sunt data propter alterius
utilitatem; quae vero aliis dantur, in eorum usum ex divina
ordinatione cedunt.
11. Hinc est quod dicitur Deut. 4-19: ne videas solem et
lunam et cetera astra, et errore deceptus, adores ea quae creavit
dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quae sub caelo sunt.
Et in Psalmo dicitur: omnia subiecisti sub pedibus eius; oves et
boves universas, insuper et pecora campi. Et Sap. 12-18
dicitur: tu autem, dominator virtutis, cum tranquillitate iudicas,
et cum magna reverentia disponis nos.
12. Per haec autem excluditur error ponentium homini esse peccatum
si animalia bruta occidat. Ex divina enim providentia naturali ordine
in usum hominis ordinantur. Unde absque iniuria eis utitur homo, vel
occidendo, vel quolibet alio modo. Propter quod et dominus dixit ad
Noe, Gen. 9-3: sicut olera virentia dedi vobis omnem carnem.
13. Si qua vero in sacra Scriptura inveniantur prohibentia aliquid
crudelitatis in animalia bruta committi, sicut de ave cum pullis non
occidenda: hoc fit vel ad removendum hominis animum a crudelitate in
homines exercenda, ne aliquis, exercendo crudelia circa bruta, ex hoc
procedat ad homines; vel quia in temporale damnum hominis provenit
animalibus illata laesio, sive inferentis sive alterius; vel propter
aliquam significationem, sicut apostolus exponit illud de non alligando
ore bovis triturantis.
|
|