|
1. Ex praedictis autem ostendi potest quod, etsi malum non habeat
causam per se, cuiuslibet tamen mali oportet esse causam per accidens.
2. Quicquid enim est in aliquo ut in subiecto, oportet quod habeat
aliquam causam: causatur enim vel ex subiecti principiis, vel ex
aliqua extrinseca causa. Malum autem est in bono sicut in subiecto,
ut ostensum est. Oportet igitur quod malum habeat causam.
3. Item. Quod est in potentia ad utrumque oppositorum, non
constituitur in actu alicuius eorum nisi per aliquam causam: nulla enim
potentia facit se esse in actu. Malum autem est privatio eius quod
quis natus est et debet habere: ex hoc enim unumquodque dicitur malum
esse. Est igitur malum in subiecto quod est in potentia ad ipsum et ad
suum oppositum. Oportet igitur quod malum habeat aliquam causam.
4. Adhuc. Quicquid inest alicui praeter suam naturam, advenit ei
ex aliqua alia causa: omnia enim in his quae sunt sibi naturalia
permanent nisi aliquid aliud impediat; unde lapis non fertur sursum
nisi ab aliquo proiiciente, nec aqua calefit nisi ab aliquo
calefaciente. Malum autem semper inest praeter naturam eius cui
inest: cum sit privatio eius quod natum est aliquid et debet habere.
Igitur oportet quod malum semper habeat aliquam causam, vel per se vel
per accidens.
5. Amplius. Omne malum consequitur ad aliquod bonum: sicut
corruptio sequitur ad aliquam generationem. Sed omne bonum habet
aliquam causam, praeter primum bonum, in quo non est aliquod malum,
ut in primo libro ostensum est. Omne igitur malum habet aliquam
causam, ad quam sequitur per accidens.
|
|