|
1. Ex hoc autem apparet quod sola rationalis creatura dirigitur a
Deo ad suos actus non solum secundum congruentiam speciei, sed etiam
secundum congruentiam individui. Omnis enim res propter suam
operationem esse videtur: operatio enim est ultima perfectio rei. Sic
igitur unumquodque a Deo ad suum actum ordinatur secundum quod divinae
providentiae substat. Creatura autem rationalis divinae providentiae
substat sicut secundum se gubernata et provisa, non solum propter
speciem, ut aliae corruptibiles creaturae: quia individuum quod
gubernatur solum propter speciem, non gubernatur propter seipsum;
creatura autem rationalis propter seipsam gubernatur, ut ex dictis
manifestum est. Sic igitur solae rationales creaturae directionem a
Deo ad suos actus accipiunt non solum propter speciem, sed secundum
individuum.
2. Adhuc. Quaecumque directionem habent in suis actibus solum
secundum quod pertinent ad speciem, non est in ipsis agere vel non
agere: quae enim consequuntur speciem, sunt communia et naturalia
omnibus individuis sub specie contentis; naturalia autem non sunt in
nobis. Si igitur homo haberet directionem in suis actionibus solum
secundum congruentiam speciei, non esset in ipso agere vel non agere,
sed oporteret quod sequeretur inclinationem naturalem toti speciei
communem, ut contingit in omnibus irrationalibus creaturis.
Manifestum est igitur quod rationalis creaturae actus directionem habet
non solum secundum speciem, sed etiam secundum individuum.
3. Amplius. Sicut supra ostensum est, divina providentia ad omnia
singularia se extendit, etiam minima. Quibuscumque igitur sunt
aliquae actiones praeter inclinationem speciei, oportet quod per
divinam providentiam regulentur in suis actibus praeter directionem quae
pertinet ad speciem. Sed in rationali creatura apparent multae
actiones ad quas non sufficit inclinatio speciei: cuius signum est quod
non similes sunt in omnibus, sed variae in diversis. Oportet igitur
quod rationalis creatura dirigatur a Deo ad suos actus non solum
secundum speciem, sed etiam secundum individuum.
4. Item. Deus unicuique naturae providet secundum ipsius
capacitatem: tales enim singulas creaturas condidit quales aptas esse
cognovit ut per suam gubernationem pervenirent ad finem. Sola autem
creatura rationalis est capax directionis qua dirigitur ad suos actus
non solum secundum speciem, sed etiam secundum individuum: habet enim
intellectum et rationem, unde percipere possit quomodo diversimode sit
aliquid bonum vel malum secundum quod congruit diversis individuis,
temporibus et locis. Sola igitur creatura rationalis dirigitur a Deo
ad suos actus non solum secundum speciem, sed etiam secundum
individuum.
5. Praeterea. Creatura rationalis sic providentiae divinae subiacet
quod non solum ea gubernatur, sed etiam rationem providentiae utcumque
cognoscere potest: unde sibi competit etiam aliis providentiam et
gubernationem exhibere. Quod non contingit in ceteris creaturis, quae
solum providentiam participant inquantum providentiae subduntur. Per
hoc autem quod aliquis facultatem providendi habet, potest etiam suos
actus dirigere et gubernare. Participat igitur rationalis creatura
divinam providentiam non solum secundum gubernari, sed etiam secundum
gubernare: gubernat enim se in suis actibus propriis, et etiam alia.
Omnis autem inferior providentia divinae providentiae subditur quasi
supremae. Gubernatio igitur actuum rationalis creaturae inquantum sunt
actus personales, ad divinam providentiam pertinet.
6. Item. Actus personales rationalis creaturae sunt proprie actus
qui sunt ab anima rationali. Anima autem rationalis non solum secundum
speciem est perpetuitatis capax, sicut aliae creaturae, sed etiam
secundum individuum. Actus ergo rationalis creaturae a divina
providentia diriguntur non solum ea ratione qua ad speciem pertinent,
sed etiam inquantum sunt personales actus.
7. Hinc est quod, licet divinae providentiae omnia subdantur, tamen
in Scripturis sacris specialiter ei hominum cura attribuitur: secundum
illud Psalmi 8-5: quid est homo quod memor es eius? Et I Cor.
9-9: nunquid Deo cura est de bobus? Quae quidem ideo dicuntur,
quia de humanis actibus Deus curam habet non solum prout ad speciem
pertinent, sed etiam secundum quod sunt actus personales.
|
|