|
1. Ex hoc autem apparet quod necessarium fuit homini divinitus legem
dari. Sicut enim actus irrationalium creaturarum diriguntur a Deo ea
ratione qua ad speciem pertinent, ita actus hominum diriguntur a Deo
secundum quod ad individuum pertinent, ut ostensum est. Sed actus
creaturarum irrationalium, prout ad speciem pertinent, diriguntur a
Deo quadam naturali inclinatione, quae naturam speciei consequitur.
Ergo, supra hoc, dandum est aliquid hominibus quo in suis
personalibus actibus dirigantur. Et hoc dicimus legem.
2. Adhuc. Rationalis creatura, ut dictum est, sic divinae
providentiae subditur quod etiam similitudinem quandam divinae
providentiae participat, inquantum se in suis actibus et alia gubernare
potest. Id autem quo aliquorum actus gubernantur, dicitur lex.
Conveniens igitur fuit hominibus a Deo legem dari.
3. Item. Cum lex nihil aliud sit quam quaedam ratio et regula
operandi, illis solum convenit dari legem qui sui operis rationem
cognoscunt. Hoc autem convenit solum rationali creaturae. Soli
igitur rationali creaturae fuit conveniens dari legem.
4. Praeterea. Illis danda est lex in quibus est agere et non
agere. Hoc autem convenit soli rationali creaturae. Sola igitur
rationalis creatura est susceptiva legis.
5. Amplius. Cum lex nihil aliud sit quam ratio operis; cuiuslibet
autem operis ratio a fine sumitur: ab eo unusquisque legis capax
suscipit legem a quo ad finem perducitur; sicut inferior artifex ab
architectore, et miles a duce exercitus. Sed creatura rationalis
finem suum ultimum in Deo et a Deo consequitur, ut ex superioribus
patet. Fuit igitur conveniens a Deo legem hominibus dari.
6. Hinc est quod dicitur Ierem. 31-33: dabo legem meam in
visceribus eorum et Oseae 8-12: scribam eis multiplices leges
meas.
|
|