|
1. Quia vero intentio divinae legis ad hoc principaliter est ut homo
Deo adhaereat; homo autem potissime adhaeret Deo per amorem: necesse
est quod intentio divinae legis principaliter ordinetur ad amandum.
2. Quod autem per amorem homo maxime Deo adhaereat, manifestum
est. Duo enim sunt in homine quibus Deo potest adhaerere,
intellectus scilicet et voluntas: nam secundum inferiores animae partes
Deo adhaerere non potest, sed inferioribus rebus. Adhaesio autem
quae est per intellectum, completionem recipit per eam quae est
voluntatis: quia per voluntatem homo quodammodo quiescit in eo quod
intellectus apprehendit. Voluntas autem adhaeret alicui rei vel
propter amorem, vel propter timorem: sed differenter. Nam ei quidem
cui inhaeret propter timorem, inhaeret propter aliud: ut scilicet
evitet malum quod, si non adhaereat ei, imminet. Ei vero cui
adhaeret propter amorem, adhaeret propter seipsum. Quod autem est
propter se, principalius est eo quod est propter aliud. Adhaesio
igitur amoris ad Deum est potissimus modus ei adhaerendi. Hoc igitur
est potissime intentum in divina lege.
3. Item. Finis cuiuslibet legis, et praecipue divinae, est
homines facere bonos. Homo autem dicitur bonus ex eo quod habet
voluntatem bonam, per quam in actum reducit quicquid boni in ipso est.
Voluntas autem est bona ex eo quod vult bonum: et praecipue maximum
bonum, quod est finis. Quanto igitur huiusmodi bonum magis voluntas
vult, tanto magis homo est bonus. Sed magis vult homo id quod vult
propter amorem, quam id quod vult propter timorem tantum: nam quod
vult propter timorem tantum, dicitur mixtum involuntario; sicut
aliquis vult in mari proiectionem mercium propter timorem. Ergo amor
summi boni, scilicet Dei, maxime facit bonos, et est maxime intentum
in divina lege.
4. Praeterea. Bonitas hominis est per virtutem: virtus enim est
quae bonum facit habentem. Unde et lex intendit homines facere
virtuosos; et praecepta legis sunt de actibus virtutum. Sed de
conditione virtutis est ut virtuosus et firmiter et delectabiliter
operetur. Hoc autem maxime facit amor: nam ex amore aliquid firmiter
et delectabiliter facimus. Amor igitur boni est ultimum intentum in
lege divina.
5. Adhuc. Legislatores imperio legis editae movent eos quibus lex
datur. In omnibus autem quae moventur ab aliquo primo movente, tanto
aliquid perfectius movetur quanto magis participat de motione primi
moventis, et de similitudine ipsius. Deus autem, qui est legis
divinae dator, omnia facit propter suum amorem. Qui igitur hoc modo
tendit in ipsum, scilicet amando, perfectissime movetur in ipsum.
Omne autem agens intendit perfectionem in eo quod agit. Hic igitur
est finis totius legislationis, ut homo Deum amet.
6. Hinc est quod dicitur I Tim. 1-5: finis praecepti caritas
est. Et Matth. 22, dicitur quod primum et maximum mandatum in
lege est, diliges dominum Deum tuum. Inde est etiam quod lex nova,
tanquam perfectior, dicitur lex amoris: lex autem vetus, tanquam
imperfectior, lex timoris.
|
|