|
1. Ex hoc autem sequitur quod divina lex dilectionem proximi
intendat.
2. Oportet enim esse unionem affectus inter eos quibus est unus finis
communis. Communicant autem homines in uno ultimo fine beatitudinis,
ad quem divinitus ordinantur. Oportet igitur quod uniantur homines ad
invicem mutua dilectione.
3. Adhuc. Quicumque diligit aliquem, consequens est ut etiam
diligat dilectos ab eo, et eos qui coniuncti sunt ei. Homines autem
dilecti sunt a Deo, quibus sui ipsius fruitionem quasi ultimum finem
praedisposuit. Oportet igitur ut, sicut aliquis fit dilector Dei,
ita etiam fiat dilector proximi.
4. Amplius. Cum homo sit naturaliter animal sociale, indiget ab
aliis hominibus adiuvari ad consequendum proprium finem. Quod
convenientissime fit dilectione mutua inter homines existente. Ex lege
igitur Dei, quae homines in ultimum finem dirigit, praecipitur in
nobis mutua dilectio.
5. Item. Ad hoc quod homo divinis vacet, indiget tranquillitate et
pace. Ea vero quae pacem perturbare possunt, praecipue per
dilectionem mutuam tolluntur. Cum igitur lex divina ad hoc ordinet
homines ut divinis vacent, necessarium est quod ex lege divina in
hominibus mutua dilectio procedat.
6. Praeterea. Lex divina profertur homini in auxilium legis
naturalis. Est autem omnibus hominibus naturale ut se invicem
diligant. Cuius signum est quod quodam naturali instinctu homo
cuilibet homini, etiam ignoto, subvenit in necessitate, puta
revocando ab errore viae, erigendo a casu, et aliis huiusmodi: ac si
omnis homo omni homini esset naturaliter familiaris et amicus. Igitur
ex divina lege mutua dilectio hominibus praecipitur.
7. Hinc est quod dicitur Ioan. 15-12: hoc est praeceptum
meum, ut diligatis invicem; et I Ioan. 4-21: hoc mandatum
habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Et
Matth. 22-39 dicitur secundum mandatum est, diliges proximum
tuum.
|
|