|
1. Ex hoc autem apparet quod per divinam legem homines ad rectam
fidem obligantur.
2. Sicut enim amationis corporalis principium est visio quae est per
oculum corporalem, ita etiam dilectionis spiritualis initium esse
oportet visionem intelligibilem diligibilis spiritualis. Visio autem
illius spiritualis diligibilis quod est Deus, in praesenti haberi non
potest a nobis nisi per fidem: eo quod naturalem rationem excedit; et
praecipue secundum quod in eius fruitione nostra beatitudo consistit.
Oportet igitur quod ex lege divina in fidem rectam inducamur.
3. Item. Lex divina ad hoc ordinat hominem ut sit totaliter
subditus Deo. Sed sicut homo subditur Deo amando quantum ad
voluntatem, ita subditur Deo credendo quantum ad intellectum. Non
autem credendo aliquid falsum: quia a Deo, qui est veritas, nullum
falsum homini proponi potest; unde qui credit aliquod falsum, non
credit Deo. Ex lege igitur divina ordinantur homines ad fidem
rectam.
4. Adhuc. Quicumque errat circa aliquid quod est de essentia rei,
non cognoscit illam rem: sicut si aliquis apprehenderet animal
irrationale aestimans hoc esse hominem, non cognosceret hominem.
Secus autem esset si erraret circa aliquod accidentium eius. Sed in
compositis, qui errat circa aliquod principiorum essentialium, etsi
non cognoscat rem simpliciter, tamen cognoscit eam secundum quid:
sicut qui existimat hominem esse animal irrationale, cognoscit eum
secundum genus suum. In simplicibus autem hoc non potest accidere,
sed quilibet error totaliter excludit cognitionem rei. Deus autem est
maxime simplex. Ergo quicumque errat circa Deum, non cognoscit
Deum: sicut qui credit Deum esse corpus, nullo modo cognoscit
Deum, sed apprehendit aliquid aliud loco Dei. Secundum autem quod
aliquid cognoscitur, secundum hoc amatur et desideratur. Qui ergo
errat circa Deum, nec amare potest Deum, nec desiderare ipsum ut
finem. Cum igitur lex divina ad hoc tendat ut homines ament et
desiderent Deum, oportet quod ex lege divina homines obligentur ad
rectam fidem habendam de Deo.
5. Amplius. Falsa opinio ita se habet in intelligibilibus sicut
vitium virtuti oppositum in moralibus: nam bonum intellectus est
verum. Sed ad legem divinam pertinet vitia prohibere. Ergo ad eam
etiam pertinet falsas opiniones de Deo, et de his quae sunt Dei,
excludere.
6. Hinc est quod dicitur Hebr. 11-6: sine fide impossibile est
placere Deo. Et Exodi 20-2, antequam alia praecepta legis
ponantur, praestituitur recta fides de Deo, cum dicitur: audi
Israel: dominus Deus tuus unus est.
7. Per hoc autem excluditur error quorundam dicentium quod nihil
refert ad salutem hominis cum quacumque fide serviat Deo.
|
|