|
1. Quia vero connaturale est homini ut per sensus cognitionem
accipiat, et difficillimum est sensibilia transcendere, provisum est
divinitus homini ut etiam in sensibilibus rebus divinorum ei
commemoratio fieret, ut per hoc hominis intentio magis revocaretur ad
divina, etiam illius cuius mens non est valida ad divina in seipsis
contemplanda.
2. Et propter hoc instituta sunt sensibilia sacrificia: quae homo
Deo offert, non propter hoc quod Deus eis indigeat, sed ut
repraesentetur homini quod et seipsum et omnia sua debet referre in
ipsum sicut in finem, et sicut in creatorem et gubernatorem et dominum
universorum.
3. Adhibentur etiam homini quaedam sanctificationes per quasdam res
sensibiles, quibus homo lavatur aut ungitur, aut pascitur vel
potatur, cum sensibilium verborum prolatione: ut homini repraesentetur
per sensibilia intelligibilium donorum processum in ipso ab extrinseco
fieri et a Deo, cuius nomen sensibilibus vocibus exprimitur.
4. Exercentur etiam ab hominibus quaedam sensibilia opera, non
quibus Deum excitet, sed quibus seipsum provocet in divina: sicut
prostrationes, genuflexiones, vocales clamores, et cantus. Quae non
fiunt quasi Deus his indigeat, qui omnia novit, et cuius voluntas est
immutabilis, et affectum mentis, non motum corporis propter se
acceptat: sed ea propter nos facimus, ut per haec sensibilia opera
intentio nostra dirigatur in Deum, et affectio accendatur. Simul
etiam per haec Deum profitemur animae et corporis nostri auctorem, cui
et spiritualia et corporalia obsequia exhibemus.
5. Propter hoc non est mirum si haeretici qui corporis nostri Deum
esse auctorem negant, huiusmodi corporalia obsequia Deo exhibita
reprehendunt. In quo etiam apparet quod se homines esse non
meminerunt, dum sensibilium sibi repraesentationem necessariam non
iudicant ad interiorem cognitionem et affectionem. Nam experimento
apparet quod per corporales actus anima excitatur ad aliquam
cogitationem vel affectionem. Unde manifestum est convenienter etiam
corporalibus quibusdam nos uti ad mentis nostrae elevationem in Deum.
6. In his autem corporalibus Deo exhibendis cultus Dei consistere
dicitur. Illa enim colere dicimur quibus per nostra opera studium
adhibemus. Circa Deum autem adhibemus studium nostro actu, non
quidem ut proficiamus ei, sicut cum alias res nostris operibus colere
dicimur: sed quia per huiusmodi actus proficimur in Deum. Et quia
per interiores actus directe in Deum tendimus, ideo interioribus
actibus proprie Deum colimus. Sed tamen et exteriores actus ad cultum
Dei pertinent, inquantum per huiusmodi actus mens nostra elevatur in
Deum, ut dictum est.
7. Hinc etiam Dei cultus religio nominatur: quia huiusmodi actibus
quodammodo se homo ligat, ut ab eo non evagetur. Et quia etiam quodam
naturali instinctu se obligatum sentit ut Deo suo modo reverentiam
impendat, a quo est sui esse et omnis boni principium.
8. Hinc etiam est quod religio etiam nomen accipit pietatis. Nam
pietas est per quam honorem debitum parentibus impendimus. Unde
convenienter quod Deo, parenti omnium, honor exhibeatur, pietatis
esse videtur. Propter quod, qui his quae ad Dei cultum pertinent
adversantur, impii dicuntur.
9. Quia vero Deus non solum est nostri esse causa et principium,
sed totum nostrum esse in potestate ipsius est; et totum quod in nobis
est, ipsi debemus; ac per hoc vere dominus noster est: id quod in
honorem Dei exhibemus, servitium dicitur.
10. Est autem Deus dominus non per accidens, sicut hominis homo,
sed per naturam. Et ideo aliter debetur servitium Deo: et aliter
homini, cui per accidens subdimur, et qui habet aliquod particulare in
rebus dominium, et a Deo derivatum. Unde servitium quod Deo
debetur, specialiter apud Graecos latria vocatur.
|
|