|
1. Fuerunt autem aliqui qui latriae cultum non solum primo rerum
principio exhibendum aestimaverunt, sed omnibus etiam creaturis quae
supra hominem sunt. Unde quidam, licet opinarentur Deum esse unum
primum et universale rerum principium, latriam tamen exhibendam
aestimaverunt, primo quidem post summum Deum, substantiis
intellectualibus caelestibus, quas deos vocabant: sive essent
substantiae omnino a corporibus separatae; sive essent animae orbium
aut stellarum. Secundo, etiam quibusdam substantiis intellectualibus
quas unitas credebant corporibus aereis, quas Daemones esse dicebant:
et tamen, quia supra homines eas esse credebant, sicut corpus aereum
est supra terrestre, huiusmodi etiam substantias colendas divino cultu
ab hominibus ponebant; et in comparatione ad homines deos illas esse
dicebant, quasi medias inter homines et deos. Et quia animas
bonorum, per hoc quod a corpore separantur, in statum altiorem quam
sit status praesentis vitae transire credebant, etiam animabus
mortuorum, quas heroas aut Manes vocabant, divinum cultum exhibendum
esse opinabantur.
2. Quidam vero, Deum esse animam mundi aestimantes, crediderunt
quod toti mundo et singulis eius partibus esset cultus divinitatis
exhibendus: non tamen propter corpus, sed propter animam, quam Deum
esse dicebant; sicut et homini sapienti honor exhibetur non propter
corpus, sed propter animam.
3. Quidam vero etiam ea quae infra hominem sunt secundum naturam,
homini tamen colenda esse dicebant divino cultu, inquantum in eis
participatur aliquid virtutis superioris naturae. Unde, cum quasdam
imagines per homines factas sortiri crederent aliquam virtutem
supernaturalem, vel ex influentia caelestium corporum, vel ex
praesentia aliquorum spirituum, dicebant huiusmodi imaginibus divinum
cultum esse exhibendum. Quas etiam imagines deos vocabant. Propter
quod et idololatrae sunt dicti: quia latriae cultum idolis, idest
imaginibus, impendebant.
4. Est autem irrationabile ponentibus unum tantum primum principium
separatum, cultum divinum alteri exhibere. Cultum enim Deo
exhibemus, ut dictum est, non quia ipse hoc indigeat, sed ut in nobis
firmetur etiam per sensibilia opinio vera de Deo. Opinio autem de hoc
quod Deus sit unus, supra omnia exaltatus, per sensibilia firmari non
potest in nobis nisi per hoc quod ei aliquid separatim exhibemus, quod
dicimus cultum divinum. Patet ergo quod vera opinio de uno principio
debilitatur si cultus divinus pluribus exhibeatur.
5. Praeterea. Sicut dictum est supra, huiusmodi cultus exterior
homini necessarius est ad hoc quod anima hominis excitetur in
spiritualem reverentiam Dei. Ad hoc autem quod animus hominis ad
aliquid moveatur, multum operatur consuetudo: nam ad consueta facilius
movemur. Habet autem hoc humana consuetudo, quod honor qui exhibetur
ei qui summum locum in republica tenet, puta regi vel imperatori,
nulli alii exhibetur. Est igitur animus hominis excitandus ad hoc quod
aestimet esse unum summum rerum principium, per hoc quod ei aliquid
exhibeat quod nulli alteri exhibetur. Et hoc dicimus latriae cultum.
6. Item. Si cultus latriae alicui deberetur quia est superior, et
non quia est summus; cum hominum unus alio sit superior, et etiam
Angelorum, sequeretur quod unus homo exhibere latriam alteri deberet,
et Angelo Angelus. Et cum ille inter homines qui superior est
quantum ad unum, sit inferior quantum ad aliud, sequeretur quod mutuo
sibi homines latriam exhiberent. Quod est inconveniens.
7. Adhuc. Secundum hominum consuetudinem, pro speciali beneficio
specialis retributio debetur. Est autem quoddam speciale beneficium
quod homo a Deo summo percipit, scilicet creationis suae: ostensum
enim est in secundo libro quod solus Deus creator est. Debet ergo
homo aliquid Deo speciale reddere in recognitionem beneficii
specialis. Et hoc est latriae cultus.
8. Amplius. Latria servitium dicitur. Servitium autem domino
debetur. Dominus autem est proprie et vere qui aliis praecepta
operandi dispensat, et a nullo regulam operandi sumit: qui enim
exequitur quod a superiori fuerit dispositum, magis est minister quam
dominus. Deus autem, qui est summum rerum principium, per suam
providentiam omnia ad debitas actiones disponit, ut supra ostensum
est: unde et in sacra Scriptura et Angeli et superiora corpora
ministrare dicuntur et Deo, cuius ordinationem exequuntur, et nobis,
in quorum utilitatem eorum actiones proveniunt. Non est igitur cultus
latriae, qui summo debetur domino, exhibendus nisi summo rerum
principio.
9. Item. Inter alia quae ad latriam pertinent, singulare videtur
esse sacrificium: nam genuflexiones, prostrationes, et alia huiusmodi
honoris indicia, etiam hominibus exhiberi possunt, licet alia
intentione quam Deo; sacrificium autem nullus offerendum censuit
alicui nisi quia eum Deum aestimavit, aut aestimare se finxit.
Exterius autem sacrificium repraesentativum est interioris veri
sacrificii, secundum quod mens humana seipsam Deo offert. Offert
autem se mens nostra Deo quasi suae creationis principio, quasi suae
operationis actori, quasi suae beatitudinis fini. Quae quidem
conveniunt soli summo rerum principio: ostensum enim est supra quod
animae rationalis causa creatrix solus Deus summus est; ipse etiam
solus voluntatem hominis potest inclinare ad quodcumque voluerit, ut
supra ostensum est; patet etiam ex superioribus quod in eius solius
fruitione ultima hominis consistit felicitas. Soli igitur summo Deo
homo sacrificium et latriae cultum offerre debet, non autem substantiis
quibuscumque spiritualibus.
10. Licet autem positio quae ponit Deum summum non esse aliud quam
animum mundi, a veritate recedat, ut supra ostensum est; illa vero
quae ponit Deum esse separatum, et ab ipso existere omnes alias
intellectuales substantias, sive separatas sive corpori coniunctas,
sit vera: haec tamen positio rationabilius movetur ad exhibendum
latriae cultum rebus diversis. Exhibendo enim diversis rebus latriae
cultum, videtur uni summo Deo latriam exhibere, ad quem, secundum
eorum positionem, diversae partes mundi comparantur sicut ad animam
hominis diversa corporis membra. Sed etiam ei ratio obviat. Dicunt
enim mundo non esse exhibendum latriae cultum ratione corporis, sed
ratione animae, quam Deum esse dicunt. Licet autem corpus mundi
divisibile sit in partes diversas, anima tamen indivisibilis est. Non
est igitur divinitatis cultus exhibendus diversis rebus, sed uni
tantum.
11. Adhuc. Si mundus ponitur animam habere quae totum animet et
omnes partes ipsius, non potest hoc intelligi de anima nutritiva vel
sensitiva: quia harum partium animae operationes non competunt omnibus
partibus universi. Et dato etiam quod haberet mundus animam sensitivam
vel nutritivam, non propter huiusmodi animam deberet ei latriae
cultus: sicut nec brutis animalibus nec plantis. Relinquitur ergo
quod hoc quod dicunt Deum, cui debetur latria, esse animam mundi,
intelligatur de anima intellectuali. Quae quidem anima non est
perfectio determinatarum partium corporis, sed aliquo modo respicit
totum. Quod etiam in nostra anima, quae est ignobilior, patet: non
enim intellectus habet aliquod organum corporale, ut probatur in III
de anima. Non igitur exhibendus esset cultus divinitatis diversis
partibus mundi, sed toti mundo, propter animam eius, secundum eorum
radicem.
12. Amplius. Si, secundum eorum positionem, una tantum sit
anima, quae totum mundum animat et partes omnes ipsius; mundus autem
non dicitur Deus nisi propter animam: erit ergo unus tantum Deus.
Et sic cultus divinitatis non debetur nisi uni. Si vero sit una anima
totius, et diversae partes iterum habeant diversas animas, oportet eos
dicere quod animae partium sub anima totius ordinentur: eadem enim est
proportio perfectionum et perfectibilium. Existentibus autem pluribus
substantiis intellectualibus ordinatis, illi tantum debetur latriae
cultus quae summum locum in eis tenet, ut ostensum est contra aliam
positionem. Non erit igitur exhibendus latriae cultus partibus mundi,
sed solum toti.
13. Praeterea. Manifestum est quasdam partes mundi non habere
animam propriam. Eis igitur non erit exhibendus cultus. Et tamen
ipsi colebant omnia mundi elementa: scilicet terram, aquam, ignem,
et alia huiusmodi inanimata corpora.
14. Item. Manifestum est quod superius non debet inferiori latriae
cultum. Homo autem superior est ordine naturae ad minus omnibus
inferioribus corporibus, quanto perfectiorem habet formam. Non igitur
ab homine esset latriae cultus exhibendus inferioribus corporibus, si
propter proprias eorum animas eis cultus deberetur.
15. Eadem autem inconvenientia sequi necesse est si quis dicat quod
singulae partes mundi habent proprias animas, non autem totum habet
aliquam unam communem. Oportebit enim quod suprema pars mundi habeat
animam nobiliorem, cui soli, secundum praemissa, debebitur latriae
cultus.
16. His autem positionibus irrationabilior, est illa quae dicit
imaginibus esse latriae cultum exhibendum. Si enim huiusmodi imagines
habent virtutem aut aliquam dignitatem ex corporibus caelestibus, non
propter hoc eis debetur latriae cultus: cum nec ipsis corporibus
debeatur, nisi forte propter eorum animas, ut quidam posuerunt. Hae
autem imagines ponuntur virtutem aliquam consequi ex corporibus
caelestibus secundum eorum corporalem virtutem.
17. Praeterea. Manifestum est quod non consequuntur ex corporibus
caelestibus tam nobilem perfectionem sicut est anima rationalis. Sunt
ergo infra gradum dignitatis cuiuslibet hominis. Non igitur ab homine
debetur eis aliquis cultus.
18. Amplius. Causa potior est effectu. Harum autem imaginum
factores sunt homines. Non igitur homo debet eis aliquem cultum.
19. Si autem dicatur, quod huiusmodi imagines habent aliquam
virtutem aut dignitatem ex hoc quod eis adhaerent aliquae spirituales
substantiae hoc etiam non sufficit: cum nulli spirituali substantiae
debeatur latriae cultus nisi soli summae.
20. Praeterea. Nobiliori modo anima rationalis adhaeret hominis
corpori quam aliqua spiritualis substantia adhaereat praedictis
imaginibus. Adhuc igitur homo remanet in maiori dignitate quam
praedictae imagines.
21. Adhuc. Cum huiusmodi imagines interdum ad aliquos noxios
effectus fiant, manifestum est quod, si per aliquas spirituales
substantias effectum sortiantur, quod illae spirituales substantiae
sunt vitiosae. Quod etiam manifestius probatur per hoc: in
responsionibus decipiunt, et aliqua contraria virtuti exigunt a suis
cultoribus. Et sic sunt bonis hominibus inferiores. Non ergo eis
debetur latriae cultus.
22. Manifestum est ergo ex dictis quod latriae cultus soli uni summo
Deo debetur. Hinc est quod dicitur Exod. 22-20: qui immolat
diis occidetur, praeter domino soli. Et Deut. 6-13: dominum
Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Et Rom. 1, dicitur de
gentilibus: docentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, et
mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis
corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentum. Et
infra: qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt et
servierunt creaturae potius quam creatori, qui est super omnia Deus
benedictus in saecula.
23. Quia ergo indebitum est quod latriae cultus alteri exhibeatur
quam primo rerum principio, ad indebita autem incitare non est nisi
rationalis creaturae male dispositae: manifestum est quod ad praedictas
indebitas culturas instinctu Daemonum homines provocati fuerunt, qui
se etiam loco Dei hominibus colendos exhibuerunt, divinum appetentes
honorem. Hinc est quod dicitur in Psalmo: omnes dii gentium
Daemonia. Et I Cor. 10-20: quae immolant gentes Daemoniis,
et non Deo.
24. Quia igitur haec est principalis legis divinae intentio ut homo
Deo subdatur, et ei singularem reverentiam exhibeat non solum corde,
sed etiam ore et opere corporali; ideo primitus, Exod. 20, ubi
lex divina proponitur, interdicitur cultus plurium deorum, ubi
dicitur: 3 non habebis deos alienos coram me, et non facies tibi
sculptile, neque omnem similitudinem. Secundo, indicitur homini ne
irreverenter divinum nomen ore pronuntiet, ad confirmationem scilicet
alicuius falsi: et hoc est quod dicitur: 7 non assumes nomen Dei in
vanum. Tertio, indicitur requies secundum aliquod tempus ab
exterioribus exercitiis, ut mens divinae contemplationi vacet: et ideo
dicitur: 8 memento ut diem sabbati sanctifices.
|
|