|
1. Sicut autem per corporalia et sensibilia mens hominis elevari
potest in Deum, si quis eis in reverentiam Dei debito modo utatur,
ita etiam eorum indebitus usus mentem a Deo vel totaliter abstrahit,
dum in inferioribus rebus constituitur voluntatis finis; vel mentis
intentionem a Deo retardat, dum ultra quam necesse sit, ad huiusmodi
res afficimur. Est autem divina lex ad hoc principaliter data ut homo
adhaereat Deo. Pertinet igitur ad legem divinam ordinare hominem
circa corporalium et sensibilium affectionem et usum.
2. Adhuc. Sicut mens hominis ordinatur sub Deo, ita corpus sub
anima ordinatur, et inferiores vires sub ratione. Pertinet autem ad
divinam providentiam, cuius quaedam ratio homini a Deo proposita
divina lex est, ut singula suum ordinem teneant. Est igitur sic homo
ordinandus lege divina ut inferiores vires rationi subdantur; et corpus
animae; et exteriores res ad necessitatem homini deserviant.
3. Amplius. Quaelibet lex recte proposita inducit ad virtutem.
Virtus autem in hoc consistit, quod tam interiores affectiones, quam
corporalium rerum usus, ratione regulentur. Est igitur hoc lege
divina statuendum.
4. Praeterea. Ad unumquemque legislatorem pertinet ea lege statuere
sine quibus lex observari non potest. Cum autem lex rationi
proponatur, homo legem non sequeretur nisi alia omnia quae pertinent ad
hominem, rationi subderentur. Pertinet igitur ad legem divinam
praecipere ut omnia quae sunt hominis, rationi subdantur.
5. Hinc est quod dicitur Rom. 12-1: rationabile obsequium
vestrum; et I Thess. 4-3: haec est voluntas Dei, sanctificatio
vestra.
6. Per haec autem excluditur quorundam error dicentium illa solum
esse peccata, quibus proximus aut offenditur aut scandalizatur.
|
|