|
1. Ex hoc autem apparet vanam esse rationem quorundam dicentium
fornicationem simplicem non esse peccatum. Dicunt enim: sit aliqua
mulier a viro soluta, quae sub nullius potestate, ut patris vel
alicuius alterius, existat. Si quis ad eam accedat ea volente, non
facit illi iniuriam: quia sibi placet, et sui corporis habet
potestatem. Alteri non facit iniuriam: quia sub nullius potestate
ponitur esse. Non videtur igitur esse peccatum.
2. Non videtur autem esse responsio sufficiens si quis dicat quod
facit iniuriam Deo. Non enim Deus a nobis offenditur nisi ex eo quod
contra nostrum bonum agimus ut dictum est. Hoc autem non apparet esse
contra hominis bonum. Unde ex hoc non videtur Deo aliqua iniuria
fieri.
3. Similiter etiam non videtur sufficiens responsio quod per hoc fiat
iniuria proximo, qui scandalizatur. Contingit enim de aliquo quod
secundum se non est peccatum, aliquem scandalizari: et sic fit
peccatum per accidens. Nunc autem non agimus an fornicatio simplex sit
peccatum per accidens, sed per se.
4. Oportet igitur ex superioribus solutionem quaerere. Dictum est
enim quod Deus uniuscuiusque curam habet secundum id quod est ei
bonum. Est autem bonum uniuscuiusque quod finem suum consequatur:
malum autem eius est quod a debito fine divertat. Sicut autem in
toto, ita et in partibus hoc considerari oportet: ut scilicet
unaquaeque pars hominis, et quilibet actus eius, finem debitum
sortiatur. Semen autem, etsi sit superfluum quantum ad individui
conservationem, est tamen necessarium quantum ad propagationem
speciei. Alia vero superflua, ut egestio, urina, sudor, et
similia, ad nihil necessaria sunt: unde ad bonum hominis pertinet
solum quod emittantur. Non hoc autem solum quaeritur in semine, sed
ut emittatur ad generationis utilitatem, ad quam coitus ordinatur.
Frustra autem esset hominis generatio nisi et debita nutritio
sequeretur: quia generatum non permaneret, debita nutritione
subtracta. Sic igitur ordinata esse seminis debet emissio ut sequi
possit et generatio conveniens, et geniti educatio.
5. Ex quo patet quod contra bonum hominis est omnis emissio seminis
tali modo quod generatio sequi non possit. Et si ex proposito hoc
agatur, oportet esse peccatum. Dico autem modum ex quo generatio
sequi non potest secundum se: sicut omnis emissio seminis sine naturali
coniunctione maris et feminae; propter quod huiusmodi peccata contra
naturam dicuntur. Si autem per accidens generatio ex emissione seminis
sequi non possit, non propter hoc est contra naturam, nec peccatum:
sicut si contingat mulierem sterilem esse.
6. Similiter etiam oportet contra bonum hominis esse si semen taliter
emittatur quod generatio sequi possit, sed conveniens educatio
impediatur. Est enim considerandum quod in animalibus in quibus sola
femina sufficit ad prolis educationem, mas et femina post coitum nullo
tempore commanent, sicut patet in canibus. Quaecumque vero animalia
sunt in quibus femina non sufficit ad educationem prolis, mas et femina
simul post coitum commanent quousque necessarium est ad prolis
educationem et instructionem: sicut patet in quibusdam avibus, quarum
pulli non statim postquam nati sunt possunt sibi cibum quaerere. Cum
enim avis non nutriat lacte pullos, quod in promptu est, velut a
natura praeparatum, sicut in quadrupedibus accidit, sed oportet quod
cibum aliunde pullis quaerat, et praeter hoc, incubando eos foveat:
non sufficeret ad hoc sola femella. Unde ex divina providentia est
naturaliter inditum mari in talibus animalibus, ut commaneat femellae
ad educationem fetus. Manifestum est autem quod in specie humana
femina minime sufficeret sola ad prolis educationem: cum necessitas
humanae vitae multa requirat quae per unum solum parari non possunt.
Est igitur conveniens secundum naturam humanam ut homo post coitum
mulieri commaneat, et non statim abscedat, indifferenter ad quamcumque
accedens, sicut apud fornicantes accidit.
7. Non autem huic rationi obstat quod aliqua mulier suis divitiis
potens est ut sola nutriat fetum. Quia rectitudo naturalis in humanis
actibus non est secundum ea quae per accidens contingunt in uno
individuo, sed secundum ea quae totam speciem consequuntur.
8. Rursus considerandum est quod in specie humana proles non indiget
solum nutritione quantum ad corpus, ut in aliis animalibus; sed etiam
instructione quantum ad animam. Nam alia animalia naturaliter habent
suas prudentias, quibus sibi providere possunt: homo autem ratione
vivit, quam per longi temporis experimentum ad prudentiam pervenire
oportet; unde necesse est ut filii a parentibus, quasi iam expertis,
instruantur. Nec huius instructionis sunt capaces mox geniti, sed
post longum tempus, et praecipue cum ad annos discretionis perveniunt.
Ad hanc etiam instructionem longum tempus requiritur. Et tunc etiam,
propter impetus passionum, quibus corrumpitur aestimatio prudentiae,
indigent non solum instructione, sed etiam repressione. Ad haec autem
mulier sola non sufficit, sed magis in hoc requiritur opus maris, in
quo est et ratio perfectior ad instruendum, et virtus potentior ad
castigandum. Oportet igitur in specie humana non per parvum tempus
insistere promotioni prolis, sicut in avibus, sed per magnum spatium
vitae. Unde, cum necessarium sit marem feminae commanere in omnibus
animalibus quousque opus patris necessarium est proli, naturale est
homini quod non ad modicum tempus, sed diuturnam societatem habeat vir
ad determinatam mulierem. Hanc autem societatem matrimonium vocamus.
Est igitur matrimonium homini naturale et fornicarius coitus, qui est
praeter matrimonium, est contra hominis bonum. Et propter hoc oportet
ipsum esse peccatum.
9. Nec tamen oportet reputari leve peccatum esse si quis seminis
emissionem procuret praeter debitum generationis et educationis finem,
propter hoc quod aut leve aut nullum peccatum est si quis aliqua sui
corporis parte utatur ad alium usum quam ad eum ad quem est ordinata
secundum naturam, ut si quis, verbi gratia, manibus ambulet, aut
pedibus aliquid operetur manibus operandum: quia per huiusmodi
inordinatos usus bonum hominis non multum impeditur; inordinata vero
seminis emissio repugnat bono naturae, quod est conservatio speciei.
Unde post peccatum homicidii, quo natura humana iam in actu existens
destruitur, huiusmodi genus peccati videtur secundum locum tenere, quo
impeditur generatio humanae naturae.
10. Haec autem quae praemissa sunt, divina auctoritate firmantur.
Quod enim emissio seminis ex qua proles sequi non potest, sit
illicita, patet. Dicitur enim Levit. 18-22 cum masculo non
commisceberis coitu femineo; et: 23 cum omni pecore non coibis. Et
I Cor. 6-10: neque molles, neque masculorum concubitores,
regnum Dei non possidebunt.
11. Quod etiam fornicatio, et omnis coitus praeter propriam
uxorem, sit illicitus patet. Dicitur enim Deut. 23-17: non
erit meretrix de filiabus Israel, nec scortator de filiis Israel.
Et Tobiae 4-13: attende tibi ab omni fornicatione, et praeter
uxorem tuam, non patiaris crimen scire. Et I Cor. 6-18:
fugite fornicationem.
12. Per haec autem excluditur error dicentium in emissione seminis
non esse maius peccatum quam in aliarum superfluitatum emissione; et
dicentium fornicationem non esse peccatum.
|
|