|
1. Ex eisdem etiam patet quod malum, etsi non sit causa per se, est
tamen causa per accidens.
2. Si enim aliquid est causa alicuius per se, id quod accidit ei,
est causa illius per accidens: sicut album quod accidit aedificatori,
est causa domus per accidens. Omne autem malum est in aliquo bono.
Bonum autem omne est alicuius aliquo modo causa: materia enim est
quodammodo causa formae, et quodammodo e converso; et similiter est de
agente et fine. Unde non sequitur processus in infinitum in causis,
si quodlibet est alicuius causa, propter circulum inventum in causis et
causatis secundum species diversas causarum. Malum igitur est per
accidens causa.
3. Adhuc. Malum est privatio quaedam, ut ex praedictis patet.
Privatio autem est principium per accidens in rebus mobilibus, sicut
materia et forma per se. Malum igitur est alicuius causa per
accidens.
4. Praeterea. Ex defectu causae sequitur defectus in effectu.
Defectus autem in causa est aliquod malum. Non tamen potest esse
causa per se: quia res non est causa per hoc quod est deficiens, sed
per hoc quod est ens; si enim tota deficeret, nullius esset causa.
Malum igitur est alicuius causa non per se, sed per accidens.
5. Item. Secundum omnes species causarum discurrendo, invenitur
malum esse per accidens causa. In specie quidem causae efficientis
quia propter causae agentis deficientem virtutem sequitur defectus in
effectu et actione. In specie vero causae materialis, quia ex
materiae indispositione causatur in effectu defectus. In specie vero
causae formalis, quia uni formae semper adiungitur alterius formae
privatio. In specie vero causae finalis, quia indebito fini
adiungitur malum, inquantum per ipsum finis debitus impeditur.
6. Patet igitur quod malum est causa per accidens, et non potest
esse causa per se.
|
|