|
1. Si quis autem recte consideret, praedicta ratio non solum ad hoc
perducere videtur ut societas maris et feminae in humana natura, quam
matrimonium appellamus, sit diuturna, sed etiam quod sit per totam
vitam.
2. Possessiones enim ad conservationem naturalis vitae ordinantur:
et quia naturalis vita, quae conservari non potest in patre perpetuo,
quasi quadam successione, secundum speciei similitudinem, conservatur
in filio, secundum naturam est conveniens ut in his quae sunt patris,
succedat et filius. Naturale est igitur ut sollicitudo patris ad
filium maneat usque ad finem vitae suae. Si igitur sollicitudo patris
de filio causat etiam in avibus commanentiam maris et feminae, ordo
naturalis requirit quod usque ad finem vitae in humana specie pater et
mater simul commaneant.
3. Videtur etiam aequitati repugnare si praedicta societas
dissolvatur. Femina enim indiget mare non solum propter generationem,
sicut in aliis animalibus, sed etiam propter gubernationem: quia mas
est et ratione perfectior, et virtute fortior. Mulier vero ad viri
societatem assumitur propter necessitatem generationis. Cessante
igitur fecunditate mulieris et decore, impeditur ne ab alio assumatur.
Si quis igitur, mulierem assumens tempore iuventutis, quo et decor et
fecunditas ei adsunt, eam dimittere possit postquam aetate provecta
fuerit, damnum inferet mulieri, contra naturalem aequitatem.
4. Item. Manifeste apparet inconveniens esse si mulier virum
dimittere possit: cum mulier naturaliter viro subiecta sit tanquam
gubernatori; non est autem in potestate eius qui alteri subiicitur, ut
ab eius regimine discedat. Contra naturalem igitur ordinem esset si
mulier virum deserere posset. Si ergo vir deserere posset mulierem,
non esset aequa societas viri ad mulierem, sed servitus quaedam ex
parte mulieris.
5. Praeterea. Hominibus naturalis quaedam sollicitudo inest de
certitudine prolis: quod propter hoc necessarium est, quia filius
diuturna patris gubernatione indiget. Quaecumque igitur certitudinem
prolis impediunt, sunt contra naturalem instinctum humanae speciei.
Si autem vir posset mulierem dimittere, vel mulier virum, et alteri
copulari, impediretur certitudo prolis, dum mulier a primo cognita,
postmodum a secundo cognosceretur. Est igitur contra naturalem
instinctum speciei humanae quod mulier a viro separetur. Sic igitur
non solum diuturnam, sed etiam individuam oportet esse in humana specie
maris et feminae coniunctionem.
6. Amplius. Amicitia, quanto maior, tanto est firmior et
diuturnior. Inter virum autem et uxorem maxima amicitia esse videtur:
adunantur enim non solum in actu carnalis copulae, quae etiam inter
bestias quandam suavem societatem facit, sed etiam ad totius domesticae
conversationis consortium; unde, in signum huius, homo propter uxorem
etiam patrem et matrem dimittit, ut dicitur Gen. 2-24.
Conveniens igitur est quod matrimonium sit omnino indissolubile.
7. Ulterius autem considerandum est quod inter naturales actus sola
generatio ad bonum commune ordinatur: nam comestio, et aliarum
superfluitatum emissio, ad individuum pertinent; generatio vero ad
conservationem speciei. Unde, cum lex instituatur ad bonum commune,
ea quae pertinent ad generationem, prae aliis oportet legibus ordinari
et divinis et humanis. Leges autem positae oportet quod ex naturali
instinctu procedant, si humanae sunt: sicut etiam in scientiis
demonstrativis omnis humana inventio ex principiis naturaliter cognitis
initium sumit. Si autem divinae sunt, non solum instinctum naturae
explicant, sed etiam defectum naturalis instinctus supplent: sicut ea
quae divinitus revelantur, superant naturalis rationis capacitatem.
Cum igitur instinctus naturalis sit in specie humana ad hoc quod
coniunctio maris et feminae sit individua, et quod sit una unius,
oportuit hoc lege humana ordinatum esse. Lex autem divina
supernaturalem quandam rationem apponit ex significatione inseparabilis
coniunctionis Christi et Ecclesiae, quae est una unius. Sic igitur
inordinationes circa actum generationis non solum instinctui naturali
repugnant, sed etiam leges divinas et humanas transgrediuntur. Unde
circa hoc magis ex inordinatione peccatur quam circa sumptionem cibi,
aut alterius huiusmodi.
8. Quia vero necesse est ad id quod est optimum in homine, alia
omnia ordinari, coniunctio maris et feminae non solum sic ordinata est
legibus secundum quod ad prolem generandam pertinet, ut est in aliis
animalibus, sed etiam secundum quod convenit ad bonos mores, quos
ratio recta disponit vel quantum ad hominem secundum se, vel secundum
quod homo est pars domesticae familiae, aut civilis societatis. Ad
quos quidem bonos mores pertinet individua coniunctio maris et feminae.
Sic enim erit fidelior amor unius ad alterum, dum cognoscunt se
indivisibiliter coniunctos. Erit etiam utrique sollicitior cura in
rebus domesticis, dum se perpetuo commansuros in earundem rerum
possessione existimant. Subtrahuntur etiam ex hoc discordiarum
origines, quas oporteret accidere, si vir uxorem dimitteret, inter
eum et propinquos uxoris: et fit firmior inter affines dilectio.
Tolluntur etiam adulteriorum occasiones, quae darentur si vir uxorem
dimittere posset, aut e converso: per hoc enim daretur via facilior
sollicitandi matrimonia aliena.
9. Hinc est quod dicitur Matth. 5-32, et 19-6, et I
Cor. 7-10: ego autem dico vobis, uxorem a viro non discedere.
10. Per hoc autem excluditur consuetudo dimittentium uxores. Quod
tamen in veteri lege permissum fuit Iudaeis propter eorum duritiam:
quia scilicet proni erant ad occisionem uxorum. Permissum ergo fuit
minus malum, ad excludendum maius malum.
|
|