|
1. Considerandum etiam videtur quod innatum est mentibus omnium
animalium quae coitu utuntur, quod consortium in compari non
compatiuntur: unde propter coitum pugnae in animalibus existunt. Et
quidem quantum ad omnia animalia est una communis ratio, quia quodlibet
animal desiderat libere frui voluptate coitus, sicut et voluptate
cibi: quae quidem libertas impeditur per hoc quod ad unam plures
accedunt, aut e converso; sicut et in libertate fruendi cibo impeditur
aliquod animal si cibum quem ipsum sumere cupit, aliud animal usurpet.
Et ideo similiter propter cibum et propter coitum animalia pugnant.
In hominibus autem est ratio specialis: quia, ut dictum est, homo
naturaliter desiderat certus esse de prole; quae quidem certitudo
omnino tolleretur si plures essent unius. Ex naturali igitur instinctu
procedit quod sit una unius.
2. Sed in hoc differentia consideranda est. Quantum enim ad hoc
quod una femina a pluribus maribus non cognoscatur, utraque
praedictarum rationum concurrit. Sed quantum ad hoc quod unus mas
plures feminas non cognoscat, non facit ratio secunda: non enim
certitudo prolis impeditur si unus mas plures feminas cognoscat. Facit
autem contra hoc ratio prima: nam sicut libertas utendi femina ad
libitum a mare tollitur si femina habeat alium, ita et eadem libertas a
femina tollitur si mas habeat plures. Et ideo, quia certitudo prolis
est principale bonum quod ex matrimonio quaeritur, nulla lex aut
consuetudo humana permisit quod una esset plurium uxor. Fuit etiam hoc
inconveniens reputatum apud antiquos Romanos, de quibus refert maximus
Valerius quod credebant nec propter sterilitatem coniugalem fidem
debere dissolvi.
3. Item. In omni animalis specie in qua patri inest aliqua
sollicitudo de prole, unus mas non habet nisi unam feminam, sicut
patet in omnibus avibus quae simul nutriunt pullos: non enim sufficeret
unus mas auxilium praestare in educatione prolis pluribus feminis. In
animalibus autem in quibus maribus nulla est sollicitudo de prole,
indifferenter mas habet plures feminas, et femina plures mares: sicut
in canibus, gallinis, et huiusmodi. Cum autem masculo inter omnia
animalia maior sit cura de prole in specie humana, manifestum est quod
naturale est homini quod unus mas unam feminam habeat, et e converso.
4. Adhuc. Amicitia in quadam aequalitate consistit. Si igitur
mulieri non licet habere plures viros, quia hoc est contra certitudinem
prolis; liceret autem viro habere plures uxores: non esset liberalis
amicitia uxoris ad virum, sed quasi servilis. Et haec etiam ratio
experimento comprobatur: quia apud viros habentes plures uxores,
uxores quasi ancillariter habentur.
5. Praeterea. Amicitia intensa non habetur ad multos: ut patet per
philosophum in VIII Ethicorum. Si igitur uxor habet unum virum
tantum, vir autem habet plures uxores, non erit aequalis amicitia ex
utraque parte. Non igitur erit amicitia liberalis, sed quodammodo
servilis.
6. Amplius. Sicut dictum est, matrimonium in hominibus oportet
ordinari secundum quod competit ad bonos mores. Est autem contra bonos
mores quod unus habeat plures uxores: quia ex hoc sequitur discordia in
domestica familia, ut experimento patet. Non est igitur conveniens
quod unus homo habeat plures uxores.
7. Hinc est quod dicitur Gen. 2-24: erunt duo in carne una.
8. Per hoc autem excluditur consuetudo habentium plures uxores; et
opinio Platonis qui posuit uxores debere esse communes. Quem in nova
lege secutus est Nicolaus, unus ex septem diaconibus.
|
|