|
1. Propter huiusmodi etiam causas rationabiles ordinatum est legibus
quod certae personae a matrimonio excludantur, quae sunt secundum
originem coniunctae.
2. Nam cum in matrimonio sit diversarum personarum coniunctio, illae
personae quae se debent reputare quasi unum propter eandem originem,
convenienter a matrimonio excluduntur, ut, dum se per hoc unum esse
recognoscunt, ferventius se diligant.
3. Item. Cum ea quae inter virum et uxorem aguntur, quandam
naturalem verecundiam habeant, ab his mutuo agendis illas personas
prohiberi oportuit quibus, propter coniunctionem sanguinis, reverentia
debetur. Quae quidem ratio videtur in veteri lege inducta per hoc quod
dicitur: turpitudinem sororis tuae non discooperias, et similiter de
aliis.
4. Praeterea. Ad corruptionem bonorum morum pertinet quod homines
sint nimis dediti voluptatibus coitus: quia, cum haec voluptas maxime
mentem absorbeat, impediretur ratio ab his quae recte agenda essent.
Sequeretur autem nimius voluptatis usus si liceret homini per coitum
coniungi illis personis quibus commorandi habet necessitatem, sicut
sororibus et aliis propinquis: quia talibus occasio coitus subtrahi non
posset. Conveniens igitur fuit bonis moribus ut talis coniunctio
legibus inhiberetur.
5. Adhuc. Delectatio coitus maxime corrumpit existimationem
prudentiae. Multiplicatio igitur talis delectationis repugnat bonos
mores. Talis autem delectatio augetur per amorem personarum quae
coniunguntur. Esset igitur contrarium bonis moribus propinquis
coniungi: quia in eis adiungeretur amor qui est ex communione originis
et connutritione, amori concupiscentiae; et, multiplicato amore,
necesse esset animam magis delectationibus subdi.
6. Amplius. In societate humana hoc est maxime necessarium ut sit
amicitia inter multos. Multiplicatur autem amicitia inter homines dum
personae extraneae per matrimonia colligantur. Conveniens igitur fuit
legibus ordinari quod matrimonia contraherentur cum extraneis personis,
et non cum propinquis.
7. Adhuc. Inconveniens est ut illis personis aliquis socialiter
iungatur quibus naturaliter debet esse subiectus. Naturale autem est
quod aliquis parentibus sit subiectus. Ergo inconveniens esset quod
cum parentibus aliquis matrimonium contraheret: cum in matrimonio sit
quaedam coniunctio socialis.
8. Hinc est quod dicitur Levit. 18-6: omnis homo ad proximam
sanguinis sui non accedat.
9. Per haec autem excluditur consuetudo eorum qui propinquis suis se
carnaliter commiscent.
10. Sciendum est autem quod, sicut naturalis inclinatio est ad ea
quae sunt ut in pluribus, ita et lex posita est secundum id quod in
pluribus accidit. Non est praedictis rationibus contrarium si in
aliquo aliter possit accidere: non enim propter bonum unius debet
praetermitti bonum multorum, cum bonum multitudinis semper sit divinius
quam bonum unius. Ne tamen defectus qui in aliquo uno posset
accidere, omnino absque medela remaneat, residet apud legislatores,
et eis similes, auctoritas dispensandi in eo quod communiter est
statutum, secundum quod est necessarium in aliquo casu particulari.
Et si quidem lex sit humana, per homines similem potestatem habentes
dispensari potest. Si autem lex sit divinitus posita, auctoritate
divina dispensatio fieri potest: sicut in veteri lege ex dispensatione
indultum videtur uxores plures habere et concubinas, et uxoris
repudium.
|
|