|
1. Sicut autem contra rationem est ut aliquis carnali coniunctione
utatur contra id quod convenit proli generandae et educandae, ita etiam
secundum rationem est quod aliquis carnali coniunctione utatur secundum
quod congruit ad generationem et educationem prolis. Lege autem divina
haec solum prohibita sunt quae rationi adversantur, ut ex supra dictis
patet. Inconveniens est igitur dicere quod omnis carnalis coniunctio
sit peccatum.
2. Adhuc. Cum membra corporis sint quaedam animae instrumenta,
cuiuslibet membri finis est usus eius: sicut et cuiuslibet alterius
instrumenti. Quorundam autem membrorum corporis usus est carnalis
commixtio. Carnalis igitur commixtio est finis quorundam membrorum
corporis. Illud autem quod est finis aliquarum naturalium rerum, non
potest esse secundum se malum: quia ea quae naturaliter sunt, ex
divina providentia ordinantur ad finem, ut ex supra dictis patet.
Impossibile est igitur quod carnalis commixtio sit secundum se mala.
3. Amplius. Naturales inclinationes insunt rebus a Deo, qui
cuncta movet. Impossibile est igitur quod naturalis inclinatio
alicuius speciei sit ad id quod est secundum se malum. Sed omnibus
animalibus perfectis inest naturalis inclinatio ad coniunctionem
carnalem. Impossibile est igitur quod carnalis commixtio sit secundum
se mala.
4. Item. Illud sine quo non potest esse aliquid quod est bonum et
optimum, non est secundum se malum. Sed perpetuitas speciei non
conservatur in animalibus nisi per generationem, quae est ex
commixtione carnali. Impossibile est igitur quod commixtio carnalis
sit secundum se mala.
5. Hinc est quod dicitur I Cor. 7-28: mulier non peccat si
nubat.
6. Per hoc autem excluditur error quorundam dicentium omnem carnalem
coniunctionem esse illicitam: unde totaliter matrimonium et nuptias
damnant. Quorum quidam hoc ideo dicunt quia credunt corporalia non a
bono, sed a malo principio esse.
|
|