|
1. Sicut autem venereorum usus absque peccato est, si secundum
rationem fiat, ita etiam et usus ciborum. Fit autem unumquodque
secundum rationem quando ordinatur secundum quod congruit debito fini.
Finis autem debitus sumptionis ciborum est conservatio corporis per
nutrimentum. Quicumque igitur cibus hoc facere potest, absque peccato
potest sumi. Nullius igitur cibi sumptio secundum se est peccatum.
2. Adhuc. Nullius rei usus secundum se malus est nisi res ipsa
secundum se mala sit. Nullus autem cibus secundum naturam malus est:
quia omnis res secundum suam naturam bona est, ut supra ostensum est.
Potest autem aliquis cibus esse alicui malus inquantum contrariatur
salubritati ipsius secundum corpus. Nullius igitur cibi sumptio,
secundum quod est talis res, est peccatum secundum se: sed potest esse
peccatum si praeter rationem aliquis ipso utatur contra suam salutem.
3. Amplius. Uti rebus ad hoc ad quod sunt, non est secundum se
malum. Sunt autem plantae propter animalia; animalium vero quaedam
propter alia; et omnia propter hominem, sicut ex superioribus patet.
Uti igitur vel plantis vel animalium carnibus vel ad esum, vel ad
quicquid aliud sunt homini utilia, non est secundum se peccatum.
4. Item. Defectus peccati ab anima derivatur ad corpus, et non e
converso: peccatum enim dicimus secundum quod deordinatur voluntas.
Cibi autem immediate ad corpus pertinent, non ad animam. Non igitur
ciborum sumptio secundum se potest esse peccatum, nisi quatenus
repugnat rectitudini voluntatis. Quod quidem contingit uno modo,
propter repugnantiam ad proprium finem ciborum: sicut cum aliquis,
propter delectationem quae est in cibis, utitur cibis contrariantibus
corporis saluti, vel secundum speciem ciborum, vel secundum
quantitatem. Alio modo, secundum quod repugnat conditioni eius qui
utitur cibis, vel eorum cum quibus conversatur: puta cum quis
accuratius cibis utitur quam sua facultas sustineat; et aliter quam
eorum mores habeant cum quibus convivit. Tertio modo, secundum quod
cibi sunt aliqua lege prohibiti propter aliquam causam specialem: puta
in veteri lege quidam cibi prohibebantur propter significationem; et in
Aegypto prohibebatur antiquitus comestio carnis bovinae, ne
agricultura impediretur. Vel etiam secundum quod aliquae regulae
prohibent aliquibus cibis uti, ad concupiscentiam refraenandam.
5. Hinc est quod dominus dicit, Matth. 15-11: quod intrat in
os, non coinquinat hominem. Et I Cor. 10-25 dicitur: omne
quod in macello venit manducate, nihil interrogantes propter
conscientiam. Et I Tim. 4-4 dicitur: omnis creatura Dei bona
est, et nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur.
6. Per hoc autem excluditur quorundam error qui usum quorundam
ciborum secundum se dicunt esse illicitum. De quibus apostolus dicit
ibidem: in novissimis temporibus discedent quidam a fide: prohibentium
nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum
gratiarum actione.
7. Quia vero usus ciborum et venereorum non est secundum se
illicitus, sed solum secundum quod exit ab ordine rationis illicitus
esse potest; ea vero quae exterius possidentur, necessaria sunt ad
sumptionem ciborum, ad educationem prolis et sustentationem familiae,
et ad alias corporis necessitates: consequens est quod nec secundum se
etiam divitiarum possessio est illicita, si ordo rationis servetur;
ita scilicet quod iuste homo possideat quae habet; quod in eis finem
voluntatis suae non constituat; quod eis debito modo utatur, ad suam
et aliorum utilitatem. Hinc est quod apostolus, I Tim. ult.,
divites non condemnat, sed eis certam regulam divitiis utendi tradit,
dicens: divitibus huius saeculi praecipe non alta sapere, neque
sperare in incerto divitiarum: bene agere, divites fieri in operibus
bonis, facile tribuere, communicare. Et Eccli. 31-8: beatus
dives qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec
speravit in pecunia et thesauris.
8. Per hoc etiam excluditur quorundam error qui, ut Augustinus
dicit in libro de haeresibus, apostolicos se arrogantissime
vocaverunt, eo quod in suam communionem non acciperent utentes
coniugibus, et res proprias possidentes, quales habet Catholica
Ecclesia, et monachos et clericos plurimos. Sed ideo isti haeretici
sunt, quoniam, se ab Ecclesia separantes, nullam spem putant eos
habere qui utuntur his rebus quibus ipsi carent.
|
|