|
1. Ex his ergo quae dicta sunt, manifestum est quod secundum legem
divinam homo inducitur ut ordinem rationis servet in omnibus quae in
eius usum venire possunt. Inter omnia autem quae in usum hominis
veniunt, praecipua sunt etiam alii homines. Homo enim naturaliter est
animal sociale: indiget enim multis quae per unum solum parari non
possunt. Oportet igitur quod ex lege divina instituatur homo ut
secundum ordinem rationis se habeat ad alios homines.
2. Adhuc. Finis divinae legis est ut homo Deo adhaereat. Iuvatur
autem unus homo in hoc ex alio tam quantum ad cognitionem, quam etiam
quantum ad affectionem: iuvant enim se homines mutuo in cognitione
veritatis; et unus alium provocat ad bonum, et retrahit a malo. Unde
Prov. 27-17 dicitur: ferrum ferro acuitur, et homo exacuit
faciem amici sui. Et Eccle. 4 dicitur: 9 melius est duos esse
quam unum: habent enim emolumentum societatis; si unus ceciderit, ab
altero fulcietur. Vae soli: qui cum ceciderit, non habet
sublevantem. Et si dormierint duo, fovebunt se mutuo: unus quomodo
calefiet? Et si quis praevaluerit contra unum, duo resistunt ei.
Oportuit igitur lege divina ordinari societatem hominum ad invicem.
3. Amplius. Lex divina est quaedam ratio divinae providentiae ad
homines gubernandos. Ad divinam autem providentiam pertinet singula
quae ei subsunt, sub debito ordine continere: ut scilicet suum locum
et gradum teneat unumquodque. Lex igitur divina sic homines ad invicem
ordinat ut unusquisque suum ordinem teneat. Quod est homines pacem
habere ad invicem: pax enim hominum nihil aliud est quam ordinata
concordia, ut Augustinus dicit.
4. Item. Quandocumque aliqua ordinantur sub aliquo, oportet illa
concorditer esse ordinata ad invicem: alias se invicem impedirent in
consecutione finis communis; sicut patet in exercitu, qui concorditer
ordinatur ad victoriam, quae est finis ducis. Unusquisque autem homo
per legem divinam ordinatur ad Deum. Oportuit igitur per legem
divinam inter homines, ne se invicem impedirent, ordinatam concordiam
esse, quod est pax.
5. Hinc est quod in Psalmo dicitur: qui posuit fines tuos pacem.
Et dominus dicit, Ioan. 16-33: haec locutus sum vobis ut in me
pacem habeatis.
6. Tunc autem ordinata concordia inter homines servatur, quando
unicuique quod suum est redditur: quod est iustitiae. Et ideo dicitur
Isaiae 32-17: opus iustitiae pax. Oportuit igitur per legem
divinam iustitiae praecepta dari, ut unusquisque alteri redderet quod
suum est, et abstineret a nocumentis alteri inferendis. Inter homines
autem maxime aliquis est parentibus debitor. Et ideo inter praecepta
legis quae nos ad proximum ordinant, Exod. 20, primo ponitur,
honora patrem tuum et matrem tuam: in quo intelligitur praecipi ut tam
parentibus quam etiam aliis unusquisque reddat quod debet, secundum
illud Rom. 13-7: reddite omnibus debita. Deinde ponuntur
praecepta quibus praecipitur abstinendum esse a nocumentis proximo
inferendis. Ut neque factis eum offendamus in persona propria, quia
dictum est, non occides; neque in persona coniuncta, quia scriptum
est, non moechaberis; neque etiam exterioribus rebus, quia scriptum
est, non furtum facies. Prohibemur etiam ne contra iustitiam proximum
verbo offendamus: quia scriptum est, non loqueris contra proximum tuum
falsum testimonium. Et quia Deus etiam cordium iudex est, prohibemur
ne corde proximum offendamus, concupiscendo scilicet uxorem, aut
aliquam rem eius.
7. Ad huiusmodi autem iustitiam observandam, quae lege divina
statuitur, dupliciter homo inclinatur: uno modo, ab interiori; alio
modo, ab exteriori. Ab interiori quidem, dum homo voluntarius est ad
observandum ea quae praecipit lex divina. Quod quidem fit per amorem
hominis ad Deum et proximum: qui enim diligit aliquem, sponte et
delectabiliter ei reddit quod debet, et etiam liberaliter superaddit.
Unde tota legis impletio ex dilectione dependet: secundum illud
apostoli Rom. 13-10: plenitudo legis est dilectio. Et dominus
dicit, Matth. 22-40, quod in duobus praeceptis, scilicet in
dilectione Dei et proximi, universa lex pendet. Sed quia aliqui
interius non sunt sic dispositi ut ex seipsis sponte faciant quod lex
iubet, ab exteriori trahendi sunt ad iustitiam legis implendam. Quod
quidem fit dum timore poenarum, non liberaliter, sed serviliter legem
implent. Unde dicitur Isaiae 26-9: cum feceris iudicia tua in
terra, scilicet puniendo malos, iustitiam discent omnes habitatores
orbis.
8. Primi igitur sibi ipsi sunt lex, habentes caritatem, quae eos
loco legis inclinat et liberaliter operari facit. Lex igitur exterior
non fuit necessarium quod propter eos poneretur: sed propter illos qui
ex seipsis non inclinantur ad bonum. Unde dicitur I Tim. 1-9:
iusto lex non est posita, sed iniustis. Quod non est sic
intelligendum quasi iusti non teneantur ad legem implendam, ut quidam
male intellexerunt: sed quia isti inclinantur ex seipsis ad iustitiam
faciendam, etiam sine lege.
|
|