|
1. Ex praemissis autem apparet quod ea quae divina lege
praecipiuntur, rectitudinem habent non solum quia sunt lege posita,
sed etiam secundum naturam.
2. Ex praeceptis enim legis divinae mens hominis ordinatur sub Deo;
et omnia alia quae sunt in homine, sub ratione. Hoc autem naturalis
ordo requirit, quod inferiora superioribus subdantur. Sunt igitur ea
quae lege divina praecipiuntur, secundum se naturaliter recta.
3. Praeterea. Homines ex divina providentia sortiuntur naturale
iudicatorium rationis ut principium propriarum operationum. Naturalia
autem principia ad ea ordinantur quae sunt naturaliter. Sunt igitur
aliquae operationes naturaliter homini convenientes, quae sunt secundum
se rectae, et non solum quasi lege positae.
4. Praeterea. Quorumcumque est natura determinata, oportet esse
operationes determinatas, quae illi naturae conveniant: propria enim
operatio uniuscuiusque naturam ipsius sequitur. Constat autem hominum
naturam esse determinatam. Oportet igitur esse aliquas operationes
secundum se homini convenientes.
5. Adhuc. Cuicumque est aliquid naturale, oportet esse naturale id
sine quo illud haberi non potest: natura enim non deficit in
necessariis. Est autem homini naturale quod sit animal sociale: quod
ex hoc ostenditur, quia unus homo solus non sufficit ad omnia quae sunt
humanae vitae necessaria. Ea igitur sine quibus societas humana
conservari non potest, sunt homini naturaliter convenientia.
Huiusmodi autem sunt, unicuique quod suum est conservare, et ab
iniuriis abstinere. Sunt igitur aliqua in humanis actibus naturaliter
recta.
6. Amplius. Supra ostensum est quod homo naturaliter hoc habet,
quod utatur rebus inferioribus ad suae vitae necessitatem. Est autem
aliqua mensura determinata secundum quam usus praedictarum rerum humanae
vitae est conveniens, quae quidem mensura si praetermittatur, fit
homini nocivum: sicut apparet in sumptione inordinata ciborum. Sunt
igitur aliqui actus humani naturaliter convenientes, et aliqui
naturaliter inconvenientes.
7. Item. Secundum naturalem ordinem corpus hominis est propter
animam, et inferiores vires animae propter rationem: sicut et in aliis
rebus materia est propter formam, et instrumenta propter principalem
agentem. Ex eo autem quod est ad aliud ordinatum, debet ei auxilium
provenire, non autem aliquod impedimentum. Est igitur naturaliter
rectum quod sic procuretur ab homine corpus, et etiam inferiores vires
animae, quod ex hoc actus rationis et bonum ipsius minime impediatur,
magis autem iuvetur: si autem secus acciderit, erit naturaliter
peccatum. Vinolentiae igitur et comessationes; et inordinatus
venereorum usus, per quem actus rationis impeditur; et subdi
passionibus, quae liberum iudicium rationis esse non sinunt, sunt
naturaliter mala.
8. Praeterea. Unicuique naturaliter conveniunt ea quibus tendit in
suum finem naturalem: quae autem e contrario se habent, sunt ei
naturaliter inconvenientia. Ostensum est autem supra quod homo
naturaliter ordinatur in Deum sicut in finem. Ea igitur quibus homo
inducitur in cognitionem et amorem Dei, sunt naturaliter recta: quae
autem e contrario se habent, sunt naturaliter homini mala.
9. Patet igitur quod bonum et malum in humanis actibus non solum sunt
secundum legis positionem, sed secundum naturalem ordinem.
10. Hinc est quod in Psalmo dicitur, quod iudicia domini sunt
vera, iustificata in semetipsis.
11. Per haec autem excluditur positio dicentium quod iusta et recta
sunt solum lege posita.
|
|