|
1. Quia vero optimum hominis est ut mente Deo adhaereat et rebus
divinis; impossibile autem est quod homo intense circa diversa
occupetur: ad hoc quod liberius feratur in Deum mens hominis, dantur
in divina lege consilia, quibus homines ab occupationibus praesentis
vitae retrahantur, quantum possibile est terrenam vitam agenti. Hoc
autem non est ita necessarium homini ad iustitiam ut sine eo iustitia
esse non possit: non enim virtus et iustitia tollitur si homo secundum
ordinem rationis corporalibus et terrenis rebus utatur. Et ideo
huiusmodi divinae legis admonitiones dicuntur consilia, non praecepta,
inquantum suadetur homini ut, propter meliora, minus bona
praetermittat.
2. Occupatur autem humana sollicitudo, secundum communem modum
humanae vitae, circa tria: primo quidem, circa propriam personam,
quid agat, aut ubi conversetur; secundo autem, circa personas sibi
coniunctas, praecipue uxorem et filios; tertio, circa res exteriores
procurandas, quibus homo indiget ad sustentationem vitae. Ad
amputandam igitur sollicitudinem circa res exteriores, datur in lege
divina consilium paupertatis: ut scilicet res huius mundi abiiciat,
quibus animus eius sollicitudine aliqua implicari posset. Hinc est
quod dominus dicit, Matth. 19-21: si vis perfectus esse,
vade, vende omnia quae habes et da pauperibus, et veni, sequere me.
Ad amputandam autem sollicitudinem uxoris et filiorum, datur homini
consilium de virginitate vel continentia. Hinc est quod dicitur I
Cor. 7-25: de virginibus autem praeceptum domini non habeo,
consilium autem do. Et huius consilii rationem assignans, subdit:
qui sine uxore est, sollicitus est quae sunt domini, quomodo placeat
Deo: qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi,
quomodo placeat uxori, et divisus est. Ad amputandam autem
sollicitudinem hominis etiam circa seipsum, datur consilium
obedientiae, per quam homo dispositionem suorum actuum superiori
committit. Propter quod dicitur Hebr. ult.: obedite praepositis
vestris et subiacete eis: ipsi enim pervigilant, quasi rationem
reddituri pro animabus vestris.
3. Quia vero summa perfectio humanae vitae in hoc consistit quod mens
hominis Deo vacet; ad hanc autem mentis vacationem praedicta tria
maxime videntur disponere: convenienter ad perfectionis statum
pertinere videntur; non quasi ipsae sint perfectiones, sed quia sunt
dispositiones quaedam ad perfectionem, quae consistit in hoc quod Deo
vacetur. Et hoc expresse ostendunt verba domini paupertatem
suadentis, cum dicit, si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae
habes et da pauperibus, et sequere me, quasi in sua sequela
perfectionem vitae constituens.
4. Possunt etiam dici perfectionis effectus et signa. Cum enim mens
vehementer amore et desiderio alicuius rei afficitur, consequens est
quod alia postponat. Ex hoc igitur quod mens hominis amore et
desiderio ferventer in divina fertur, in quo perfectionem constare
manifestum est, consequitur quod omnia quae ipsum possunt retardare
quominus feratur in Deum, abiiciat: non solum rerum curam, et uxoris
et prolis affectum, sed etiam sui ipsius. Et hoc significant verba
Scripturae. Dicitur enim Cant. 8-7: si dederit homo omnem
substantiam domus suae ad mercandam dilectionem, quasi nihil computabit
eam. Et Matth. 13-45 simile est regnum caelorum homini
negotiatori quaerenti bonas margaritas: inventa autem una pretiosa
margarita, abiit et vendidit omnia quae habuit, et comparavit eam.
Et Philipp. 3-7 quae mihi aliquando fuerunt lucra, arbitratus sum
ut stercora ut Christum lucrifacerem.
5. Quia igitur praedicta tria dispositiones ad perfectionem sunt, et
perfectionis effectus et signa, convenienter qui praedicta tria Deo
vovent, in statu perfectionis esse dicuntur.
6. Perfectio autem ad quam praedicta disponunt, in vacatione mentis
circa Deum consistit. Unde et praedictorum professores religiosi
dicuntur, quasi se Deo et sua in modum cuiusdam sacrificii dicantes:
et quantum ad res, per paupertatem; et quantum ad corpus, per
continentiam; et quantum ad voluntatem, per obedientiam. Religio
enim in cultu divino consistit, ut supra dictum est.
|
|