|
1. Fuerunt autem aliqui paupertatis propositum improbantes, contra
evangelicam doctrinam. Quorum primus Vigilantius invenitur: quem
tamen postmodum aliqui sunt secuti dicentes se esse legis doctores, non
intelligentes neque quae loquuntur neque de quibus affirmant. Qui ad
hoc his et similibus rationibus sunt inducti.
2. Naturalis enim appetitus requirit ut unumquodque animal sibi
provideat in necessariis suae vitae: unde animalia quae non quolibet
tempore anni necessaria vitae invenire possunt, quodam naturali
instinctu, ea quae sunt vitae suae necessaria congregant illo tempore
quo inveniri possunt, et ea conservant; sicut patet de apibus et
formicis. Homines autem ad suae vitae conservationem multis indigent
quae non omni tempore inveniri possunt. Inest igitur naturaliter
homini quod congreget et conservet ea quae sunt sibi necessaria. Est
igitur contra legem naturalem omnia congregata dispergere per
paupertatem.
3. Adhuc. Naturalem affectum habent omnia ad ea quibus esse suum
conservatur, inquantum omnia esse appetunt. Sed per substantiam
exteriorum bonorum vita hominis conservatur. Sicut igitur ex naturali
lege unusquisque suam vitam conservare tenetur, ita et exteriorem
substantiam. Sicut igitur est contra legem naturae quod aliquis sibi
manus iniiciat, ita et quod aliquis necessaria vitae sibi subtrahat per
voluntariam paupertatem.
4. Amplius. Homo naturaliter est animal sociale, ut supra dictum
est. Societas autem inter homines conservari non posset nisi unus
alium iuvaret. Est igitur naturale hominibus quod unus alium in
necessitatibus iuvet. Ab hoc autem auxilio ferendo se faciunt
impotentes qui exteriorem substantiam abiiciunt, per quam plurimum
aliis auxilium fertur. Est igitur contra naturalem instinctum, et
contra misericordiae et caritatis bonum, quod homo per voluntariam
paupertatem omnem substantiam mundi abiiciat.
5. Item. Si habere substantiam huius mundi malum est; bonum est
autem proximos liberare a malo, malum autem eos in malum inducere:
consequens est quod dare alicui indigenti substantiam huius mundi sit
malum, auferre autem habenti sit bonum. Quod inconveniens est. Est
igitur bonum habere substantiam huius mundi. Eam igitur per
voluntariam paupertatem totaliter abiicere malum est.
6. Praeterea. Occasiones malorum vitandae sunt. Est autem
paupertas occasio mali: quia propter eam ad furta, adulationes et
periuria, et his similia, aliqui inducuntur. Non est igitur
paupertas voluntate assumenda, sed magis ne adveniat vitanda.
7. Adhuc. Cum virtus consistat in medio, utroque extremo
corrumpitur. Est autem virtus liberalitas, quae dat danda et retinet
retinenda. Vitium autem est in minus illiberalitas, quae retinet
retinenda et non retinenda. Est autem et vitium in plus quod omnia
dentur. Quod faciunt qui voluntarie paupertatem assumunt. Est ergo
hoc vitiosum, et prodigalitati simile.
8. Hae autem rationes auctoritate Scripturae confirmari videntur.
Dicitur enim Prov. 30-8 mendicitatem et divitias ne dederis
mihi, tribue tantum victui meo necessaria: ne forte, satiatus,
illiciar ad negandum, et dicam: quis est dominus? Et egestate
compulsus, furer, et periurem nomen Dei mei.
|
|