|
1. Videtur autem haec quaestio magis urgeri si quis specialius
exsequatur modos quibus necesse est vivere eos qui voluntariam
paupertatem sectantur.
2. Est enim unus modus vivendi quod possessiones singulorum
vendantur, et de pretio omnes communiter vivant. Quod quidem sub
apostolis observatum videtur in Ierusalem: dicitur enim Act.
4-34 quotquot possessores agrorum aut domorum, vendentes afferebant
pretia eorum quae vendebant, et ponebant ante pedes apostolorum:
dividebant autem singulis prout cuique opus erat. Hoc autem modo non
videtur efficienter provideri humanae vitae.
3. Primo quidem, quia non est facile quod plures habentes magnas
possessiones hanc vitam assumant. Et si conferatur inter multos
pretium quod ex possessionibus paucorum divitum assumptum est, non
sufficiet in multum tempus.
4. Deinde, quia possibile et facile est huiusmodi pretium, vel
fraude dispensatorum, vel furto aut rapina, deperire. Remanebunt
igitur illi qui paupertatem talem sectantur, absque sustentatione
vitae.
5. Item. Multa accidentia sunt quibus homines coguntur locum
mutare. Non igitur erit facile providere his quos oportet forte per
diversa loca dispergi, de pretio sumpto ex possessionibus in commune
redacto.
6. Est autem alius modus vivendi ut possessiones habeant communes,
ex quibus singulis provideatur prout eis opus fuerit sicut in
monasteriis plurimis observatur. Sed nec hic modus videtur
conveniens.
7. Possessiones enim terrenae sollicitudinem afferunt: et propter
procurationem fructuum; et propter defensionem earum contra fraudes et
violentias; et tanto maiorem, et a pluribus oportet habere
sollicitudinem, quanto maiores possessiones esse oportet quae
sufficiant ad plurium sustentationem. Deperit igitur in hoc modo finis
voluntariae paupertatis: ad minus quantum ad multos, quos oportet
circa procurandas possessiones esse sollicitos.
8. Item. Communis possessio solet esse causa discordiae. Non enim
videntur litigare qui nihil habent commune, ut Hispani et Persae,
sed qui simul aliquid habent commune: propter quod etiam inter fratres
sunt iurgia. Discordia autem maxime impedit vacationem mentis circa
divina, ut supra dictum est. Videtur igitur modus iste vivendi
impedire finem voluntariae paupertatis.
9. Adhuc autem est tertius modus vivendi, ut de laboribus manuum
suarum vivant qui voluntariam paupertatem sectantur. Quem quidem
vivendi modum Paulus apostolus sequebatur, et aliis observandum suo
exemplo et institutione dimisit. Dicitur enim II Thess., 3-8
non gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione,
nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus: non quasi non
habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad
imitandum nos. Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis:
quoniam si quis non vult operari, non manducet. Sed nec iste modus
vivendi videtur esse conveniens.
10. Labor enim manualis necessarius est ad sustentationem vitae
secundum quod per ipsum aliquid acquiritur. Vanum autem videtur quod
quis, relinquens illud quod necessarium est, iterum acquirere
laboret. Si igitur post voluntariam paupertatem necessarium est iterum
acquirere unde aliquis sustentetur per laborem manualem, vanum fuit
illa dimittere omnia quae quis habebat ad sustentationem vitae.
11. Adhuc. Voluntaria paupertas ad hoc consulitur ut per eam
aliquis disponatur ad expeditius sequendum Christum, per hoc quod a
sollicitudinibus saecularibus liberat. Maiorem autem sollicitudinem
requirere videtur quod aliquis proprio labore victum acquirat, quam
quod his quae habuit utatur ad sustentationem vitae: et praecipue si
habuit possessiones moderatas, aut etiam aliqua mobilia, ex quibus in
promptu erat ut sumeret victus necessaria. Non igitur vivere de
laboribus manuum videtur esse conveniens proposito assumentium
voluntariam paupertatem.
12. Ad hoc autem accedit quod etiam dominus, sollicitudinem
terrenorum a discipulis removens sub similitudine volucrum et liliorum
agri, videtur eis laborem interdicere manualem. Dicit enim:
respicite volatilia caeli, quae neque serunt neque metunt neque
congregant in horrea. Et iterum: considerate lilia agri quomodo
crescunt: non laborant neque nent.
13. Videtur etiam hic modus vivendi insufficiens. Nam multi sunt
perfectionem vitae desiderantes quibus non suppetit facultas aut ars,
ut possint labore manuum vitam transigere, quia non sunt in his nutriti
nec instructi. Sic enim melioris conditionis essent ad perfectionem
vitae capessendam rustici et opifices, quam qui sapientiae studio
vacaverunt, et in divitiis et deliciis, quas propter Christum
deserunt, sunt nutriti. Contingit etiam aliquos voluntariam
paupertatem assumentes infirmari, aut alias impediri quominus operari
possent. Sic ergo remanerent destituti necessariis vitae.
14. Item. Non modici temporis labor sufficit ad necessaria vitae
quaerenda: quod patet in multis qui totum tempus ad hoc expendunt, vix
tamen sufficientem sustentationem acquirere possunt. Si autem
voluntariam paupertatem sectantes oporteret labore manuali victum
acquirere, sequeretur quod circa huiusmodi laborem maius tempus suae
vitae consumerent; et per consequens impedirentur ab aliis magis
necessariis actionibus, quae etiam magnum tempus requirunt, sicut sunt
studium sapientiae, et doctrina, et alia huiusmodi spiritualia
exercitia. Et sic paupertas voluntaria magis impediret perfectionem
vitae quam ad ipsam disponeret.
15. Si quis autem dicat quod labor manualis necessarius est ad
tollendum otium: hoc non sufficit ad propositum. Melius enim esset
tollere otium per occupationes in virtutibus moralibus, quibus
deserviunt organice divitiae, puta in eleemosynis faciendis et aliis
huiusmodi, quam per laborem manualem. Praeterea. Vanum esset dare
consilium de paupertate ad hoc solum quod homines pauperes facti
abstinerent ab otio, vitam suam laboribus manualibus occupantes, nisi
ad hoc daretur quod nobilioribus exercitiis vacarent quam illa quae sunt
secundum vitam hominum communem.
16. Si vero aliquis dicat quod necessarius est labor manualis ad
carnis concupiscentias domandas: hoc non est ad propositum. Quaerimus
enim utrum sit necessarium quod victum per manualem laborem voluntariam
paupertatem sectantes acquirant. Praeterea. Possibile est multis
aliis modis concupiscentias carnis domare: scilicet per ieiunia,
vigilias, et alia huiusmodi. Labore etiam manuali ad hunc finem uti
possent etiam divites, qui non habent necesse laborare propter victum
quaerendum.
17. Invenitur autem et alius modus vivendi: ut scilicet voluntariam
paupertatem sectantes vivant de his quae ab aliis inferuntur qui ad hanc
perfectionem voluntariae paupertatis proficere volunt divitias
retinentes. Et hunc modum videtur dominus cum suis discipulis
observasse: legitur enim Lucae 8, quod mulieres quaedam sequebantur
Christum, et ministrabant illi de facultatibus suis. Sed iste etiam
modus vivendi non videtur conveniens.
18. Non enim videtur rationabile quod aliquis dimittat sua, et
vivat de alieno.
19. Praeterea. Inconveniens videtur quod aliquis ab aliquo
accipiat, et nihil ei rependat: in dando enim et recipiendo aequalitas
iustitiae servatur. Potest autem sustineri quod illi de his quae ab
aliis inferuntur vivant, qui eis serviunt in aliquo officio. Propter
quod ministri altaris et praedicatores, qui doctrinam et alia divina
populo dant, non inconvenienter videntur ab eis sustentationem vitae
accipere: dignus enim est operarius cibo suo, ut dominus dicit,
Matth. 10-10. Propter quod apostolus dicit, I Cor. 9,
quod dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant, ut de Evangelio
vivant; sicut et qui altari deserviunt, cum altario participantur.
Illi ergo qui in nullo officio populo ministrant, inconveniens videtur
si a populo necessaria vitae accipiant.
20. Item. Iste modus vivendi videtur esse aliis damnosus. Sunt
enim quidam quos ex necessitate oportet aliorum beneficiis sustentari,
qui propter paupertatem et infirmitatem sibi non possunt sufficere.
Quorum beneficia oportet quod minuantur, si illi qui voluntarie
paupertatem assumunt, ex his quae ab aliis dantur debeant sustentari:
cum homines non sufficiant, nec sint prompti ad subveniendum magnae
multitudini pauperum. Unde et apostolus, I Tim. 4, mandat quod,
si quis habet viduam ad se pertinentem, eam sustentet, ut Ecclesia
sufficiat his quae vere viduae sunt. Est igitur inconveniens ut
homines paupertatem eligentes hunc modum vivendi assumant.
21. Adhuc. Ad perfectionem virtutis maxime requiritur animi
libertas: hac enim sublata, de facili homines alienis peccatis
communicant: vel expresse consentiendo, aut per adulationem laudando,
vel saltem dissimulando. Huic autem libertati magnum praeiudicium
generatur ex praedicto modo vivendi: non enim potest esse quin homo
vereatur offendere eum cuius beneficiis vivit. Praedictus igitur modus
vivendi impedit perfectionem virtutis, quae est finis voluntariae
paupertatis. Et ita non videtur competere voluntarie pauperibus.
22. Amplius. Eius quod ex alterius voluntate dependet, facultatem
non habemus. Sed ex voluntate dantis dependet quod ex propriis det.
Non igitur sufficienter providetur in facultate sustentationis vitae
voluntariis pauperibus per hunc modum vivendi.
23. Praeterea. Necesse est quod pauperes qui ex his quae ab aliis
dantur sustentari debent, necessitates suas aliis exponant, et
necessaria petant. Huiusmodi autem mendicitas reddit contemptibiles
mendicantes, et etiam graves: homines enim superiores se aestimant
illis qui per eos sustentari necesse habent; et cum difficultate dant
plurimi. Oportet autem eos qui perfectionem vitae assumunt, in
reverentia haberi et diligi, ut sic homines eos facilius imitentur, et
virtutis statum aemulentur: si autem contrarium accidat, etiam virtus
ipsa contemnitur. Est igitur nocivus modus ex mendicitate vivendi in
his qui propter perfectionem virtutis voluntarie paupertatem assumunt.
24. Praeterea. Perfectis viris non solum sunt vitanda mala, sed
etiam ea quae mali speciem habent: nam apostolus dicit, Rom. 12:
ab omni specie mali abstinete vos. Et philosophus dicit, quod
virtuosus non solum debet fugere turpia, sed etiam quae turpia
videntur. Mendicitas autem habet speciem mali: cum multi propter
quaestum mendicent. Non est igitur hic modus vivendi perfectis viris
assumendus.
25. Item. Ad hoc datur consilium de paupertate voluntaria ut mens
hominis, a sollicitudine terrenorum retracta, liberius Deo vacet.
Hic autem modus ex mendicitate vivendi habet plurimam sollicitudinem:
maioris enim esse videtur sollicitudinis acquirere aliena quam propriis
uti. Non ergo videtur esse conveniens hic modus videndi paupertatem
voluntariam assumentibus.
26. Si quis autem mendicitatem laudare velit propter humilitatem
videtur omnino irrationabiliter loqui. Laudatur enim humilitas
secundum quod contemnitur terrena altitudo, quae consistit in
divitiis, honoribus, fama, et huiusmodi: non autem secundum quod
contemnitur altitudo virtutis, respectu cuius oportet nos magnanimos
esse. Esset igitur vituperanda humilitas si quis propter humilitatem
aliquid faceret quod altitudini virtutis derogaret. Derogat autem ei
mendicitas: tum quia virtuosius est dare quam accipere; tum quia habet
speciem turpis, ut dictum est. Non est igitur propter humilitatem
mendicitas laudanda.
27. Fuerunt etiam aliqui qui perfectionem vitae sectantibus dicebant
nullam sollicitudinem esse habendam neque mendicando, neque laborando,
neque sibi aliquid reservando, sed oportere eos a solo Deo
sustentationem vitae expectare: propter hoc quod dicitur Matth.
6-25: nolite solliciti esse animae vestrae, quid manducetis aut
bibatis, aut corpori vestro, quid induamini et iterum: nolite in
crastinum cogitare. Hoc autem videtur omnino irrationabile.
28. Stultum enim est velle finem, et praetermittere ea quae sunt
ordinata ad finem. Ad finem autem comestionis ordinatur sollicitudo
humana, per quam sibi victum procurat. Qui igitur absque comestione
vivere non possunt, aliquam sollicitudinem de victu quaerendo debent
habere.
29. Praeterea. Sollicitudo terrenorum non est vitanda nisi quia
impedit contemplationem aeternorum. Non potest autem homo mortalem
carnem gerens vivere quin multa agat quibus contemplatio interrumpatur:
sicut dormiendo, comedendo, et alia huiusmodi faciendo. Neque igitur
praetermittenda est sollicitudo eorum quae sunt necessaria ad vitam,
propter impedimentum contemplationis.
30. Sequitur etiam mira absurditas. Pari enim ratione potest
dicere quod non velit ambulare, aut aperire os, ad edendum aut fugere
lapidem cadentem aut gladium irruentem, sed expectare quod Deus
operetur. Quod est Deum tentare. Non est igitur sollicitudo victus
totaliter abiicienda.
|
|