|
1. Ex hoc autem patet quod non potest esse aliquod summum malum,
quod sit omnium malorum principium.
2. Summum enim malum oportet esse absque consortio omnis boni: sicut
et summum bonum est quod est omnino separatum a malo. Non potest autem
esse aliquod malum omnino separatum a bono: cum ostensum sit quod malum
fundatur in bono. Ergo nihil est summe malum.
3. Adhuc. Si aliquid est summe malum, oportet quod per essentiam
suam sit malum: sicut et summe bonum est quod per suam essentiam bonum
est. Hoc autem est impossibile: cum malum non habeat aliquam
essentiam, ut supra probatum est. Impossibile est igitur ponere
summum malum, quod sit malorum principium.
4. Item. Illud quod est primum principium, non est ab aliquo
causatum. Omne autem malum causatur a bono, ut ostensum est. Non
est igitur malum primum principium.
5. Amplius. Malum non agit nisi virtute boni, ut ex praemissis
patet. Primum autem principium agit virtute propria. Malum igitur
non potest esse primum principium.
6. Praeterea. Cum id quod est per accidens, sit posterius eo quod
est per se, impossibile est quod sit primum id quod est per accidens.
Malum autem non evenit nisi per accidens et praeter intentionem, ut
probatum est. Impossibile est igitur quod malum sit primum
principium.
7. Adhuc. Omne malum habet causam per accidens, ut probatum est.
Primum autem principium non habet causam neque per se neque per
accidens. Malum igitur non potest esse primum principium in aliquo
genere.
8. Item. Causa per se prior est ea quae per accidens. Sed malum
non est causa nisi per accidens, ut ostensum est. Malum igitur non
potest esse primum principium.
9. Per hoc autem excluditur error Manichaeorum, ponentium aliquod
summum malum, quod est principium primum omnium malorum.
|
|