|
1. Ut autem circa praemissa veritas manifestetur, quid de paupertate
sentiendum sit, ex divitiis consideremus. Exteriores quidem divitiae
sunt necessariae ad bonum virtutis: cum per eas sustentemus corpus, et
aliis subveniamus. Oportet autem quod ea quae sunt ad finem, ex fine
bonitatem accipiant. Necesse ergo est quod exteriores divitiae sint
aliquod bonum hominis, non tamen principale, sed quasi secundarium:
nam finis principaliter bonum est, alia vero secundum quod ordinantur
in finem. Propter hoc quibusdam visum est quod virtutes sint maxima
bona hominis, exteriores autem divitiae quaedam minima bona. Oportet
autem quod ea quae sunt ad finem, modum accipiant secundum exigentiam
finis. In tantum igitur divitiae bonae sunt, in quantum proficiunt ad
usum virtutis: si vero iste modus excedatur, ut per eas impediatur
usus virtutis, non iam inter bona sunt computanda, sed inter mala.
Unde accidit quibusdam bonum esse habere divitias, qui eis utuntur ad
virtutem: quibusdam vero malum esse eas habere, qui per eas a virtute
retrahuntur, vel nimia sollicitudine, vel nimia affectione ad ipsas,
vel etiam mentis elatione ex eis consurgente.
2. Sed, cum sint virtutes activae vitae et contemplativae, aliter
utraeque divitiis exterioribus indigent. Nam virtutes contemplativae
indigent ad solam sustentationem naturae: virtutes autem activae
indigent et ad hoc, et ad subveniendum aliis, cum quibus convivendum
est. Unde et contemplativa vita etiam in hoc perfectior est, quod
paucioribus indiget. Ad quam quidem vitam pertinere videtur quod
totaliter homo divinis rebus vacet: quam perfectionem doctrina Christi
homini suadet. Unde hanc perfectionem sectantibus minimum de
exterioribus divitiis sufficit, quantum scilicet necesse est ad
sustentationem naturae. Unde et apostolus dicit, I Timoth.
6-8: habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus.
3. Paupertas igitur laudabilis est inquantum hominem liberat ab illis
vitiis quibus aliqui per divitias implicantur. Inquantum autem
sollicitudinem tollit quae ex divitiis consurgit, est utilis
quibusdam, qui scilicet sunt ita dispositi ut circa meliora
occupentur: quibusdam vero nociva, qui, ab hac sollicitudine
liberati, in peiores occupationes cadunt. Unde Gregorius dicit, in
VI Moral.: saepe qui, occupati bene, humanis usibus viverent,
gladio suae quietis extincti sunt. Inquantum vero paupertas aufert
bonum quod ex divitiis provenit, scilicet subventionem aliorum et
sustentationem propriam, simpliciter malum est: nisi inquantum
subventio qua in temporalibus proximis subvenitur, per maius bonum
potest recompensari, scilicet per hoc quod homo, divitiis carens,
liberius potest divinis et spiritualibus vacare. Bonum autem
sustentationis propriae adeo necessarium est quod nullo alio bono
recompensari potest: nullius enim boni obtentu debet homo sibi
sustentationem vitae subtrahere.
4. Paupertas igitur talis laudabilis est cum homo, per eam a
sollicitudinibus terrenis liberatus, liberius divinis et spiritualibus
vacat: ita tamen quod cum ea remaneat facultas homini per licitum modum
sustentandi seipsum, ad quod non multa requiruntur. Et quanto modus
vivendi in paupertate minorem sollicitudinem exigit, tanto paupertas
est laudabilior: non autem quanto paupertas fuerit maior. Non enim
paupertas secundum se bona est: sed inquantum liberat ab illis quibus
homo impeditur quominus spiritualibus intendat. Unde secundum modum
quo homo per eam liberatur ab impedimentis praedictis, est mensura
bonitatis ipsius. Et hoc est commune in omnibus exterioribus, quod in
tantum bona sunt in quantum proficiunt ad virtutem, non autem secundum
seipsa.
|
|