|
1. His autem visis, rationes praemissas quibus paupertas
impugnatur, dissolvere non difficile est.
2. Quamvis enim homini naturaliter insit appetitus congregandi ea
quae sunt necessaria ad vitam, ut prima ratio proponebat, non tamen
hoc modo quod oporteat quemlibet circa hoc opus occupari. Nec enim in
apibus omnes eidem vacant officio: sed quaedam colligunt mel, quaedam
ex cera domos constituunt, reges etiam circa haec opera non
occupantur. Et similiter necesse est in hominibus esse. Quia enim
multa necessaria sunt ad hominis vitam, ad quae unus homo per se
sufficere non posset, necessarium est per diversos diversa fieri:
puta, ut quidam sint agricultores, quidam animalium custodes, quidam
aedificatores, et sic de aliis. Et quia vita hominum non solum
indiget corporalibus, sed magis spiritualibus, necessarium est etiam
ut quidam vacent spiritualibus rebus, ad meliorationem aliorum: quos
oportet a cura temporalium absolutos esse. Haec autem distributio
diversorum officiorum in diversas personas fit divina providentia,
secundum quod quidam inclinantur magis ad hoc officium quam ad alia.
3. Sic ergo patet quod qui temporalia relinquunt, non sibi
subtrahunt sustentationem vitae: ut secunda ratio procedebat. Remanet
enim eis spes probabilis suae vitae sustentandae, vel ex labore
proprio, vel ex aliorum beneficiis, sive accipiant ea in
possessionibus communibus, sive in victu quotidiano. Sicut enim quod
per amicos possumus, per nos aliqualiter possumus, ut philosophus
dicit, ita et quod ab amicis habetur, a nobis aliqualiter habetur.
4. Oportet autem inter homines ad invicem esse amicitiam secundum
quod sibi invicem subserviunt, vel in spiritualibus vel terrenis
officiis. Est autem maius subvenire alteri in spiritualibus quam in
temporalibus: quanto spiritualia sunt temporalibus potiora, et magis
necessaria ad finem beatitudinis consequendum. Unde qui subtrahit sibi
facultatem subveniendi aliis in temporalibus per voluntariam paupertatem
ut acquirat spiritualia, per quae utilius potest aliis subvenire, non
facit contra bonum societatis humanae: ut tertia ratio concludebat.
5. Patet autem ex praedictis quod divitiae quoddam bonum hominis sunt
secundum quod ordinantur ad bonum rationis, non autem secundum se.
Unde nihil prohibet paupertatem melius esse, si per hoc ad perfectius
bonum aliquis ordinetur. Et sic solvitur ratio quarta.
6. Et quia neque divitiae, neque paupertas, neque aliquid
exteriorum est secundum se hominis bonum, sed solum secundum quod
ordinantur ad bonum rationis; nihil prohibet ex quolibet eorum aliquod
vitium oriri, quando non veniunt in usum hominis secundum regulam
rationis. Nec tamen propter hoc sunt simpliciter mala iudicanda, sed
malus usus eorum. Et sic neque paupertas est abiicienda propter aliqua
vitia quae occasionaliter ex ea quandoque procedunt: ut quinta ratio
ostendere nitebatur.
7. Hinc etiam considerandum est quod medium virtutis non accipitur
secundum quantitatem exteriorum quae in usum veniunt, sed secundum
regulam rationis. Unde quandoque contingit quod illud quod est
extremum secundum quantitatem rei exterioris, secundum regulam rationis
est medium. Neque enim est aliquis qui ad maiora tendat quam
magnanimus, vel qui in sumptibus magnificum magnitudine superet.
Medium ergo tenent non quantitate sumptus, aut alicuius huiusmodi,
sed inquantum non transcendunt regulam rationis, nec ab ea deficiunt.
Quae quidem regula non solum metitur quantitatem rei quae in usum
venit, sed conditionem personae, et intentionem eius, opportunitatem
loci et temporis, et alia huiusmodi quae in actibus virtutum
requiruntur. Non igitur aliquis per voluntariam paupertatem
contrariatur virtuti, quamvis omnia deserat. Nec hoc prodigaliter
facit: cum hoc faciat debito fine, et aliis debitis conditionibus
servatis. Plus enim est seipsum morti exponere, quod tamen aliquis
per virtutem fortitudinis operatur debitas circumstantias servans, quam
omnia sua relinquere debito fine. Et sic solvitur ratio sexta.
8. Quod autem ex verbis Salomonis inducitur, non est contrarium.
Manifestum enim est quod loquitur de coacta paupertate, quae furandi
solet esse occasio.
|
|