|
1. Post haec autem considerandum est de modis quibus oportet vivere
eos qui paupertatem voluntariam sectantur.
2. Et quidem primus modus, ut scilicet de pretio possessionum
venditarum omnes communiter vivant, sufficiens est, non tamen ad
longum tempus. Et ideo apostoli hunc modum vivendi fidelibus in
Ierusalem instituerunt, quia praevidebant per spiritum sanctum quod
non diu in Ierusalem simul commorari deberent, tum propter
persecutiones futuras a Iudaeis, tum etiam propter instantem
destructionem civitatis et gentis: unde non fuit necessarium nisi ad
modicum tempus fidelibus providere. Et propter hoc, transeuntes ad
gentes, in quibus firmanda et perduratura erat Ecclesia, hunc modum
vivendi non leguntur instituisse.
3. Non est autem contra hunc modum vivendi fraus quae potest per
dispensatores committi. Hoc enim est commune in omni modo vivendi in
quibus aliqui ad invicem convivunt: in hoc autem tanto minus, quanto
difficilius contingere videtur quod perfectionem vitae sectantes fraudem
committant. Adhibetur etiam contra hoc remedium per providam fidelium
dispensatorum institutionem. Unde sub apostolis electi sunt Stephanus
et alii, qui ad hoc officium idonei reputabantur.
4. Est autem et secundus modus vivendi conveniens paupertatem
voluntariam assumentibus: ut scilicet de possessionibus communibus
vivant.
5. Nec per hunc modum aliquid deperit perfectioni ad quam tendunt
paupertatem voluntariam assumentes. Potest enim fieri per unius eorum
vel paucorum sollicitudinem ut possessiones modo debito procurentur, et
sic alii, absque temporalium sollicitudine remanentes, libere possunt
spiritualibus vacare, quod est fructus voluntariae paupertatis. Nec
etiam illis deperit aliquid de perfectione vitae qui hanc sollicitudinem
pro aliis assumunt: quod enim amittere videntur in defectu quietis,
recuperant in obsequio caritatis, in quo etiam perfectio vitae
consistit.
6. Nec etiam per hunc modum vivendi concordia tollitur occasione
communium possessionum. Tales enim debent paupertatem voluntariam
assumere qui temporalia contemnant; et tales pro temporalibus
communibus discordare non possunt; praesertim cum ex temporalibus nihil
praeter necessaria vitae debeant expectare; et cum dispensatores
oporteat esse fideles. Nec propter hoc quod aliqui hoc modo vivendi
abutuntur, hic modus vivendi potest improbari: cum etiam bonis male
utantur mali, sicut et malis bene utuntur boni.
7. Tertius etiam modus vivendi paupertatem voluntariam assumentibus
convenit: ut scilicet de labore manuum vivant.
8. Non enim vanum est temporalia dimittere ut iterum acquirantur per
laborem manuum: sicut prima ratio in contrarium proponebat. Quia
divitiarum possessio et sollicitudinem requirebant in procurando, vel
saltem custodiendo, et affectum hominis ad se trahebant: quod non
accidit dum aliquis per laborem manuum quotidianum victum acquirere
studet.
9. Patet autem quod ad acquirendum per laborem manuum victum quantum
sufficit ad naturae sustentationem, modicum tempus sufficit, et modica
sollicitudo necessaria est. Sed ad divitias congregandas, vel
superfluum victum conquirendum per laborem manuum, sicut saeculares
artifices intendunt, oportet multum tempus impendere et magnam
sollicitudinem adhibere. In quo patet solutio secundae rationis.
10. Considerandum autem quod dominus in Evangelio non laborem
prohibuit, sed sollicitudinem mentis pro necessariis vitae. Non enim
dixit, nolite laborare: sed, nolite solliciti esse. Quod a minori
probat. Si enim ex divina providentia sustentantur aves et lilia,
quae inferioris conditionis sunt, et non possunt laborare illis
operibus quibus homines sibi victum acquirunt; multo magis providebit
hominibus, qui sunt dignioris conditionis, et quibus dedit facultatem
per proprios labores victum quaerendi; ut sic non oporteat anxia
sollicitudine de necessariis huius vitae affligi. Unde patet quod per
verba domini quae inducebantur, huic modo vivendi non derogatur.
11. Nec etiam iste modus vivendi potest reprobari propter hoc quod
non sufficiat. Quia hoc ut in paucioribus accidit, quod aliquis non
possit tantum labore manuum acquirere quod sufficiat ad necessarium
victum, vel propter infirmitatem, vel propter aliquid huiusmodi. Non
est autem, propter defectum qui in paucioribus accidit, aliqua
ordinatio repudianda: hoc enim et in naturalibus et in voluntariis
ordinationibus accidit. Nec est aliquis modus vivendi per quem ita
provideatur homini quin quandoque possit deficere: nam et divitiae
furto aut rapina possunt auferri, sicut et qui de labore manuum vivit
potest debilitari. Remanet tamen aliquod remedium circa dictum modum
vivendi: ut scilicet ei cuius labor ad proprium victum non sufficit,
subveniatur vel per alios eiusdem societatis, qui plus possunt laborare
quam eis necessarium sit; vel etiam per eos qui divitias possident,
secundum legem caritatis et amicitiae naturalis, qua unus homo alteri
subvenit indigenti. Unde et, cum apostolus dixisset, II Thess.
3-10, qui non vult operari, non manducet; propter illos qui sibi
non sufficiunt ad victum quaerendum proprio labore, subdit admonitionem
ad alios, dicens: vos autem nolite deficere benefacientes.
12. Cum etiam ad necessarium victum pauca sufficiant, non oportet
eos qui modicis sunt contenti, magnum tempus occupare in necessariis
quaerendis labore manuum. Et ita non impediuntur multum ab aliis
operibus spiritualibus, propter quae paupertatem voluntariam
assumpserunt: et praecipue cum, manibus operando, possint de Deo
cogitare et eum laudare, et alia huiusmodi facere quae singulariter
sibi viventes observare oportet. Sed et, ne omnino in spiritualibus
operibus impediantur, possunt etiam aliorum fidelium beneficiis
adiuvari.
13. Licet autem voluntaria paupertas non assumatur propter otium
tollendum aut carnem macerandam opere manuali, quia hoc etiam divitias
possidentes facere possent; non est tamen dubium quin labor manualis ad
praedicta valeat, etiam submota victus necessitate. Tamen otium per
alias occupationes utiliores potest auferri, et carnis concupiscentia
validioribus remediis edomari. Unde propter huiusmodi causas non
imminet necessitas laborandi his qui alias habent, vel habere possunt,
unde licite vivant. Sola enim necessitas victus cogit manibus
operari: unde et apostolus dicit, II Thess. 3-10: qui non
vult operari, non manducet.
14. Quartus etiam modus vivendi, de his quae ab aliis inferuntur,
est conveniens illis qui paupertatem voluntariam assumunt.
15. Non enim hoc est inconveniens, ut qui sua dimisit propter
aliquid quod in utilitatem aliorum vergit, de his quae ab aliis dantur
sustentetur. Nisi enim hoc esset, societas humana permanere non
posset: si enim aliquis circa sua propria tantum sollicitudinem
gereret, non esset qui communi utilitati deserviret. Opportunum est
igitur humanae societati quod illi qui, praetermissa propriorum cura,
utilitati communi deserviunt, ab his quorum utilitati deserviunt,
sustententur: propter hoc enim et milites de stipendiis aliorum
vivunt, et rectoribus reipublicae de communi providetur. Qui autem
voluntariam paupertatem assumunt ut Christum sequantur, ad hoc utique
omnia dimittunt ut communi utilitati deserviant, sapientia et
eruditione et exemplis populum illustrantes, vel oratione et
intercessione sustentantes.
16. Ex quo etiam patet quod non turpiter vivunt de his quae ab aliis
dantur, ex quo ipsi maiora rependunt, ad sustentationem temporalia
accipientes, et in spiritualibus aliis proficientes. Unde et
apostolus dicit, II Cor. 8-14: vestra abundantia, scilicet in
temporalibus, illorum inopiam suppleat, in eisdem: ut et illorum
abundantia, scilicet in spiritualibus, vestrae inopiae sit
supplementum. Qui enim alterum iuvat, particeps fit operis eius et in
bono et in malo.
17. Dum autem exemplis suis alios provocant ad virtutem, fit ut hi
qui eorum exemplis proficiunt, minus ad divitias afficiantur, dum
vident alios propter perfectionem vitae divitias omnino deserere.
Quanto autem aliquis minus divitias amat, et est virtuti magis
intentus, tanto facilius divitias in aliorum etiam necessitates
distribuit. Unde qui, paupertatem voluntariam assumentes, de his
quae ab aliis dantur vivunt, magis fiunt aliis pauperibus utiles,
alios ad misericordiae opera verbis et exemplis provocando, quam fiant
damnosi, ad sustentationem vitae aliorum beneficia accipientes.
18. Patet etiam quod homines in virtute perfecti, quales esse
oportet qui voluntariam paupertatem sectantur, divitias contemnentes,
libertatem animi non perdunt propter aliqua modica quae ad
sustentationem vitae ab aliis accipiunt: cum homo libertatem animi non
perdat nisi propter ea quae in affectu suo dominantur. Unde propter ea
quae homo contemnit, si sibi dentur, libertatem non perdit.
19. Licet autem sustentatio eorum qui vivunt de his quae ab aliis
dantur, ex voluntate dantium dependeat, non tamen propter hoc
insufficiens est ad sustentandam vitam pauperum Christi. Non enim
dependet ex voluntate unius, sed ex voluntate multorum. Non est autem
probabile quod in multitudine fidelis populi non sint multi qui prompto
animo subveniant necessitatibus eorum quos in reverentia habent propter
perfectionem virtutis.
20. Non est autem inconveniens si etiam necessitates suas exponant
et necessaria petant, vel pro aliis vel pro se. Hoc enim apostoli
fecisse leguntur: non solum ab illis quibus praedicabant necessaria
accipientes, quod magis potestatis erat quam mendicitatis, propter
ordinationem domini ut qui Evangelio deserviunt, de Evangelio
vivant; sed etiam pro pauperibus qui erant in Ierusalem, qui sua
dimittentes, in paupertate vivebant, nec tamen gentibus praedicabant;
sed eorum spiritualis conversatio poterat illis valere a quibus
sustentabantur. Unde apostolus talibus, non ex necessitate sed ex
voluntate dantium, persuadet in eleemosynis subveniendum: quod nihil
est aliud quam mendicare. Haec autem mendicitas non reddit homines
contemptibiles si moderate fiat, ad necessitatem, non ad
superfluitatem, et sine importunitate: considerata conditione
personarum a quibus petitur, et loci et temporis; quod necesse est
observari ab his qui perfectionem vitae sectantur.
21. Ex quo etiam patet quod talis mendicitas non habet aliquam
speciem turpis. Quam haberet si cum importunitate et indiscrete
fieret, ad voluptatem vel superfluitatem.
22. Manifestum est autem quod mendicitas cum quadam abiectione est.
Sicut enim pati ignobilius est quam agere, ita accipere quam dare, et
regi et obedire quam gubernare et imperare: quamvis, propter aliquid
adiunctum, possit recompensatio fieri. Ea vero quae abiectionis sunt
sponte assumere, ad humilitatem pertinet: non quidem simpliciter, sed
secundum quod necessarium est. Cum enim humilitas sit virtus, nihil
indiscrete operatur. Non est igitur humilitatis, sed stultitiae, si
quis quodcumque abiectum assumpserit: sed si id quod necessarium est
fieri propter virtutem, aliquis propter abiectionem non recusat; puta
si caritas, exigit quod proximis aliquod abiectum officium impendatur,
hoc per humilitatem aliquis non recuset. Si igitur necessarium est ad
perfectionem pauperis vitae sectandam quod aliquis mendicet, hanc
abiectionem ferre humilitatis est. Quandoque etiam abiecta assumere
virtutis est, etsi nostrum officium non requirat, ut alios nostro
exemplo provocemus quibus incumbit, ut id facilius ferant: nam et dux
interdum militis officio fungitur ut alios provocet. Quandoque etiam
abiectis utimur secundum virtutem ut medicina quadam. Puta, si
alicuius animus ad immoderatam extollentiam sit pronus, utiliter,
debita moderatione servata, abiectis utitur, vel sponte vel ab aliis
impositis, ad elationem animi comprimendam: dum per haec quae gerit,
sibi ipsi quodammodo parificat etiam infimos homines, qui circa vilia
officia occupantur.
23. Est autem omnino irrationabilis error illorum qui putant omnem
sibi sollicitudinem a domino interdictam de victu quaerendo. Omnis
enim actus sollicitudinem requirit. Si igitur homo nullam
sollicitudinem de rebus corporalibus habere debet, sequitur quod nihil
corporale agere debeat: quod neque possibile, neque rationabile est
observari. Deus enim unicuique rei ordinavit actionem secundum
proprietatem suae naturae. Homo autem ex spirituali et corporali
natura conditus est. Necessarium est igitur, secundum divinam
ordinationem, ut et corporales actiones exerceat et spiritualibus
intendat: et tanto perfectior est quanto plus spiritualibus intendit.
Non est tamen hic modus perfectionis humanae quod nihil corporale
agatur quia, cum corporales actiones ordinentur ad ea quae sunt
necessaria ad conservationem vitae, si quis eas praetermittit, vitam
suam negligit, quam quilibet conservare tenetur. Expectare autem a
Deo subsidium in his in quibus aliquis se potest per propriam actionem
iuvare, praetermissa propria actione, est insipientis et Deum
tentantis. Hoc enim ad divinam bonitatem pertinet, ut rebus
provideat, non immediate omnia faciendo, sed alia movendo ad proprias
actiones, ut supra ostensum est. Non ergo est expectandum a Deo ut,
omni actione qua sibi aliquis subvenire potest praetermissa, Deus ei
subveniat: hoc enim divinae ordinationi repugnat, et bonitati ipsius.
24. Sed quia, licet in nobis sit agere, non tamen in nobis est ut
actiones nostrae debitum finem sortiantur, propter impedimenta quae
possunt contingere; hoc dispositioni divinae subiacet, quid cuique ex
actione sua proveniat. Praecipit ergo dominus nos non debere esse
sollicitos de eo quod ad Deum pertinet, scilicet de eventibus
nostrarum actionum: non autem prohibuit nos esse sollicitos de eo quod
ad nos pertinet, scilicet de nostro opere. Non igitur contra
praeceptum domini agit qui de iis quae ab ipso agenda sunt
sollicitudinem habet: sed ille qui sollicitus est de his quae possunt
emergere etiam si ipse proprias actiones exequatur, ita quod debitas
actiones praetermittat ad obviandum huiusmodi eventibus, contra quos
debemus in Dei providentia sperare, per quam etiam aves et herbae
sustentantur; talem enim sollicitudinem habere, videtur pertinere ad
errorem gentilium, qui divinam providentiam negant. Propter quod
dominus concludit quod non simus solliciti in crastinum. Per quod non
prohibuit quin conservemus ea quae sunt nobis in crastinum necessaria
suo tempore, sed ne de futuris eventibus sollicitaremur, cum quadam
desperatione divini auxilii: vel ne praeoccupet hodie sollicitudinem
quae erit habenda in crastino, quia quilibet dies suam sollicitudinem
habet; unde subditur, sufficit diei malitia sua.
25. Sic igitur patet quod diversis modis convenientibus vivere
possunt qui voluntariam paupertatem sectantur. Inter quos tanto
aliquis laudabilior est, quanto magis a sollicitudine temporalium, et
occupatione circa ea, hominis animum reddit immunem.
|
|