|
1. Sicut autem contra paupertatis perfectionem, ita et contra
continentiae bonum quidam perversi sensus homines sunt locuti. Quorum
quidam bonum continentiae his et similibus rationibus excludere
nituntur.
2. Viri enim et mulieris coniunctio ad bonum speciei ordinatur.
Divinius autem est bonum speciei quam bonum individui. Magis ergo
peccat qui omnino abstinet ab actu quo conservatur species quam peccaret
si abstineret ab actu quo conservatur individuum, sicut sunt comestio
et potus, et alia huiusmodi.
3. Adhuc. Ex divina ordinatione dantur homini membra ad
generationem apta; et etiam vis concupiscibilis incitans; et alia
huiusmodi ad hoc ordinata. Videtur igitur contra divinam ordinationem
agere qui omnino ab actu generationis abstinet.
4. Item. Si bonum est quod unus contineat, melius est quod multi,
optimum autem quod omnes. Sed ex hoc sequitur quod genus humanum
deficiat. Non igitur bonum est quod aliquis homo omnino contineat.
5. Amplius. Castitas, sicut et aliae virtutes, in medietate
consistunt. Sicut igitur contra virtutem agit qui omnino
concupiscentias insequitur, et intemperatus est; ita contra virtutem
agit qui omnino a concupiscentiis abstinet, et insensibilis est.
6. Praeterea. Non est possibile quin in homine concupiscentiae
venereorum aliquae oriantur: cum naturales sint. Resistere autem
omnino concupiscentiis, et quasi continuam pugnam habere, maiorem
inquietudinem animo tribuit quam si aliquis moderate concupiscentiis
uteretur. Cum igitur inquietudo animi maxime perfectioni virtutis
repugnet, videtur perfectioni virtutis adversari quod aliquis perpetuam
continentiam servet.
7. Haec igitur contra perpetuam continentiam obiici videntur.
Quibus etiam adiungi potest praeceptum domini, quod primis parentibus
legitur esse datum, Genesis 1-28 et 9-1: crescite et
multiplicamini, et replete terram. Quod non est revocatum, sed magis
videtur esse a domino in Evangelio confirmatum, Matth. 19-6,
ubi dicitur: quod Deus coniunxit, homo non separet, de coniunctione
matrimonii loquens. Contra hoc autem praeceptum expresse faciunt qui
perpetuam continentiam servant. Videtur igitur esse illicitum
perpetuam continentiam servare.
8. Haec autem non difficile est solvere secundum ea quae praemissa
sunt.
9. Considerandum enim est quod alia ratio est habenda in his quae ad
necessitatem uniuscuiusque hominis pertinent: atque alia in his quae
pertinent ad multitudinis necessitatem. In his enim quae ad
uniuscuiusque hominis necessitatem pertinent, oportet quod cuilibet
provideatur. Huiusmodi autem sunt cibus et potus, et alia quae ad
sustentationem individui pertinent. Unde necessarium est quod quilibet
cibo et potu utatur. In his autem quae necessaria sunt multitudini,
non oportet quod cuilibet de multitudine attribuatur: neque etiam est
possibile. Patet enim multa esse necessaria multitudini hominum, ut
cibus, potus, vestimentum, domus, et alia huiusmodi, quae
impossibile est quod per unum procurentur. Et ideo oportet diversorum
esse diversa officia: sicut et in corpore diversa membra ad diversos
actus ordinantur. Quia ergo generatio non est de necessitate
individui, sed de necessitate totius speciei, non est necessarium quod
omnes homines actibus generationis vacent; sed quidam, ab his actibus
abstinentes, aliis officiis mancipentur, puta militiae vel
contemplationi.
10. Ex quo patet solutio ad secundum. Ex divina enim providentia
dantur homini ea quae sunt toti speciei necessaria: nec tamen oportet
quod quilibet homo quolibet illorum utatur. Data est enim homini
industria aedificandi, virtus ad pugnandum: nec tamen oportet quod
omnes sint aedificatores aut milites. Similiter, licet homini
divinitus sint provisa virtus generativa et ea quae ad actum eius
ordinantur, non tamen oportet quod quilibet actui generationis
intendat.
11. Unde etiam patet solutio ad tertium. Ab his enim quae
multitudini sunt necessaria, quamvis quantum ad singulos melius sit
quod abstineat, melioribus deditus; non tamen est bonum quod omnes
abstineant. Sicut et in ordine universi apparet: quamvis enim
substantia spiritualis sit melior quam corporalis, non tamen esset
melius universum in quo essent solae substantiae spirituales, sed
imperfectius. Et quamvis sit melior oculus pede in corpore animalis,
non tamen esset perfectum animal nisi haberet et oculum et pedem. Ita
etiam nec multitudo humani generis haberet statum perfectum nisi essent
aliqui intendentes generationis actibus, et aliqui ab his abstinentes
et contemplationi vacantes.
12. Quod autem quarto obiicitur, quod necesse est virtutem in medio
esse: solvitur per id quod supra iam de paupertate dictum est. Medium
enim virtutis non accipitur semper secundum quantitatem rei quae
ordinatur ratione, sed secundum regulam rationis, quae debitum finem
attingit, et circumstantias convenientes metitur. Et sic, ab omnibus
venereorum delectationibus abstinere praeter rationem, vitium
insensibilitatis dicitur. Si autem secundum rationem fiat, virtus
est, quae communem hominis modum excedit: facit enim homines esse in
quadam divinae similitudinis participatione; unde virginitas Angelis
dicitur esse cognata.
13. Ad quintum dicendum quod sollicitudo et occupatio quam habent hi
qui coniugio utuntur, de uxoribus, filiis, et necessariis vitae
acquirendis, est continua. Inquietatio autem quam homo patitur ex
pugna concupiscentiarum, est ad aliquam horam. Quae etiam minoratur
per hoc quod ei aliquis non consentit: nam quanto aliquis magis
delectabilibus utitur, tanto magis crescit in eo delectabilis
appetitus. Debilitantur etiam concupiscentiae per abstinentias, et
alia exercitia corporalia quae conveniunt his qui continentiae
propositum habent. Usus etiam corporalium delectabilium magis abducit
mentem a sua altitudine et impedit a contemplatione spiritualium, quam
inquietudo quae provenit resistendo concupiscentiis horum
delectabilium: quia per usum delectabilium, et maxime venereorum,
mens maxime carnalibus inhaeret; cum delectatio faciat quiescere
appetitum in re delectabili. Et ideo his qui ad contemplationem
divinorum, et cuiuscumque veritatis, intendunt, maxime nocivum est
venereis deditos esse, et maxime utile ab eis abstinere. Nihil autem
prohibet, quamvis universaliter dicatur uni homini melius esse
continentiam servare quam matrimonio uti, quin alicui illud melius
sit. Unde et dominus, facta de continentia mentione, dicit: non
omnes capiunt verbum hoc, sed qui potest capere capiat.
14. Ad id etiam quod de praecepto primis parentibus dato ultimo
positum est, patet responsio per ea quae dicta sunt. Praeceptum enim
illud respicit inclinationem naturalem quae est in hominibus ad
conservandum speciem per actum generationis: quod tamen non est
necessarium per omnes exequi, sed per aliquos, ut dictum est.
15. Sicut autem non expedit cuilibet a matrimonio abstinere, ita
etiam nec expedit omni tempore, quando necessaria est multiplicatio
generis: vel propter hominum paucitatem, sicut in principio quo
humanum genus coepit multiplicari; sive propter paucitatem fidelis
populi, quando oportebat ipsum per carnalem generationem multiplicari,
ut fuit in veteri testamento. Et ideo consilium de continentia
perpetua observanda reservatum est temporibus novi testamenti, quando
fidelis populus per spiritualem generationem multiplicatur.
[Caput 137]
16. Fuerunt autem et alii qui, licet continentiam perpetuam non
improbarent, tamen ei statum matrimonii adaequabant: quod est haeresis
Ioviniani. Sed huius erroris falsitas satis ex praedictis apparet:
cum per continentiam homo reddatur habilior ad mentis elevationem in
spiritualia et divina; et quodammodo supra statum hominis ponatur, in
quadam similitudine Angelorum.
17. Nec obstat quod aliqui perfectissimae virtutis viri matrimonio
usi sunt, ut Abraham, Isaac et Iacob: quia quanto virtus mentis
est fortior, tanto minus potest per quaecumque a sua altitudine
deiici. Nec tamen, quia ipsi matrimonio usi sunt, minus
contemplationem veritatis et divinorum amaverunt: sed, secundum quod
conditio temporis requirebat, matrimonio utebantur ad multiplicationem
populi fidelis.
18. Nec tamen perfectio alicuius personae est sufficiens argumentum
ad perfectionem status: cum aliquis perfectiori mente possit uti minori
bono quam alius maiori. Non igitur, quia Abraham vel Moyses
perfectior fuit multis qui continentiam servant, propter hoc status
matrimonii est perfectior quam status continentiae, vel ei aequalis.
|
|