|
1. Quibusdam autem visum est stultum esse obligare se voto ad
obediendum alicui, aut ad quodcumque servandum. Unumquodque enim
bonum, quanto liberius agitur, tanto virtuosius esse videtur. Quanto
autem e maiori necessitate quis ad aliquid observandum adstringitur,
tanto minus libere id agi videtur. Videtur igitur derogari
laudabilitati virtuosorum actuum per hoc quod ex necessitate obedientiae
vel voti fiunt.
2. Videntur autem huiusmodi homines necessitatis rationem ignorare.
Est enim duplex necessitas. Quaedam coactionis. Et haec laudem
virtuosorum actuum diminuit, quia voluntario contrariatur: coactum
enim est quod est voluntati contrarium. Est autem quaedam necessitas
ex interiori inclinatione proveniens. Et haec laudem virtuosi actus
non minuit, sed auget: facit enim voluntatem magis intense tendere in
actum virtutis. Patet enim quod habitus virtutis, quanto fuerit
perfectior, tanto vehementius voluntatem facit tendere in bonum
virtutis, et minus ab eo deficere. Quod si ad finem perfectionis
devenerit, quandam necessitatem infert ad bene agendum, sicut est in
beatis, qui peccare non possunt, ut infra patebit: nec tamen propter
hoc aut libertati voluntatis aliquid deperit, aut actus bonitati.
3. Est autem et alia necessitas ex fine: sicut cum dicitur alicui
necesse esse habere navem ut transeat mare. Patet autem quod nec haec
necessitas libertatem voluntatis diminuit, nec actuum bonitatem. Quin
potius quod quis agit quasi necessarium ad finem, ex hoc ipso laudabile
est: et tanto laudabilius, quanto finis fuerit melior.
4. Patet autem quod necessitas observandi quae quis vovit, aut
obediendi ei cui se supposuit, non est necessitas coactionis; nec
etiam ex interiori inclinatione proveniens, sed ex ordine ad finem:
est enim necessarium voventi hoc vel illud agere, si debet votum
impleri, aut obedientia servari. Cum igitur hi fines laudabiles
sint, utpote quibus homo Deo se subiicit, necessitas praedicta nihil
diminuit de laude virtutis.
5. Est autem ulterius considerandum quod, dum implentur aliqua quae
quis vovit, vel quae sibi praecipiuntur ab eo cui se subdidit propter
Deum, maiori laude et remuneratione sunt digna. Contingit enim unum
actum duorum vitiorum esse, dum actus unius vitii ad finem alterius
vitii ordinatur: ut, cum quis furatur ut fornicetur, actus quidem
secundum speciem suam est avaritiae, secundum intentionem vero
luxuriae. Eodem autem modo et in virtutibus contingit quod actus unius
virtutis ad aliam virtutem ordinatur: sicut, cum quis sua dat ut cum
altero amicitiam habeat caritatis, actus quidem ex sua specie est
liberalitatis, ex fine autem caritatis. Huiusmodi autem actus maiorem
laudem habet ex maiore virtute, scilicet ex caritate, quam ex
liberalitate. Unde, etsi remittatur in eo quod liberalitatis est ex
eo quod ad caritatem ordinatur, laudabilior, et maiori mercede dignus
erit quam si liberalius ageretur non in ordine ad caritatem.
6. Ponamus ergo aliquem opus aliquod virtutis agentem, puta
ieiunantem, vel continentem se a venereis:- et quidem si absque voto
haec faciat, erit actus vel castitatis vel abstinentiae; si autem ex
voto, referetur ulterius ad aliam virtutem, cuius est Deo aliquid
vovere, scilicet ad religionem, quae potior est castitate vel
abstinentia, utpote faciens nos recte habere ad Deum. Erit ergo
actus abstinentiae vel continentiae laudabilior in eo qui ex voto
facit, etiam si non ita delectetur in abstinentia vel continentia, ex
eo quod delectatur in potiori virtute, quae est religio.
7. Item. Id quod potissimum est in virtute, est debitus finis:
nam ex fine principaliter ratio boni manat. Si ergo finis fuerit
eminentior, etiam si in actu aliquis se remissius habeat, erit eius
actus virtuosior: sicut, si aliquis proponat propter bonum virtutis
longam viam agere, alius autem brevem, laudabilior erit qui maius
aliquid propter virtutem intendit, licet in progressu viae lentius
procedat. Si autem aliquis facit aliquid propter Deum, illum actum
Deo offert: sed si ex voto hoc faciat, non solum actum, sed etiam
potentiam offert Deo. Et sic patet quod propositum suum est ad
aliquid maius Deo exhibendum. Erit ergo actus eius virtuosior ratione
maioris boni intenti, etiam si in executione alius videatur
ferventior.
8. Praeterea. Voluntas praecedens actum manet virtute in tota
prosecutione actus, et ipsum laudabilem reddit, etiam quando de
proposito voluntatis propter quod actum incipit, in executione operis
non cogitabit: non enim oportet ut qui propter Deum aliquod iter
arripit, in qualibet parte itineris de Deo cogitet actu. Patet autem
quod ille qui vovet se aliquid facturum, intensius illud voluit quam
qui simpliciter facere disponit: quia non solum facere voluit, sed
voluit se firmare ut non deficeret a faciendo. Ex hac igitur
voluntatis intentione redditur executio voti cum intensione quadam
laudabilis, etiam quando voluntas vel non actu fertur in opus, vel
fertur remisse.
9. Sic ergo laudabilius fit quod e voto fit, quam quod fit sine
voto: ceteris tamen paribus.
|
|