|
1. Ex his autem manifestum est quod neque omnia bona opera, neque
omnia peccata sunt paria. Consilium enim non datur nisi de meliori
bono. Dantur autem consilia in lege divina de paupertate,
continentia, et aliis huiusmodi, ut supra dictum est. Haec igitur
meliora sunt quam matrimonio uti et temporalia possidere: secundum quae
tamen contingit virtuose agere, ordine rationis servato, ut supra
ostensum est. Non igitur omnes actus virtutum sunt pares.
2. Adhuc. Actus speciem recipiunt ex obiectis. Quanto igitur
obiectum est melius, tanto et actus erit virtuosior secundum speciem
suam. Finis autem melior est his quae sunt ad finem: quorum tanto
aliquid melius est, quanto est fini propinquius. Inter actus igitur
humanos ille est optimus qui in ultimum finem, scilicet Deum,
immediate fertur. Post quem, tanto actus melior est secundum suam
speciem, quanto obiectum est Deo propinquius.
3. Amplius. Bonum in actibus humanis est secundum quod ratione
regulantur. Contingit autem aliquos aliis ad rationem magis accedere:
quanto actus qui sunt ipsius rationis, magis habent de bono rationis
quam actus inferiorum virium, quibus ratio imperat. Sunt igitur inter
actus humanos aliqui aliis meliores.
4. Item. Praecepta legis optime ex dilectione implentur, ut supra
dictum est. Contingit autem aliquem alio ex maiori dilectione quod
faciendum est facere. Erit igitur virtuosorum actuum unus alio
melior.
5. Praeterea. Si ex virtute actus hominis boni redduntur;
contingit autem intensiorem esse eandem in uno quam in alio: oportet
quod humanorum actuum sit unus alio melior.
6. Item. Si ex virtutibus actus humani boni redduntur, oportet
meliorem esse actum qui est melioris virtutis. Contingit autem
virtutem unam altera meliorem esse: puta magnificentiam liberalitate,
et magnanimitatem moderantia. Erit igitur humanorum actuum unus alio
melior.
7. Hinc est quod dicitur I Cor. 7-38: qui matrimonio iungit
virgines suas, bene facit: qui autem non iungit, melius facit.
8. Ex eisdem etiam rationibus apparet quod non omnia peccata sunt
paria: cum per unum peccatum magis discedatur a fine quam per aliud;
et magis pervertatur ordo rationis; et maius nocumentum proximo
inferatur.
9. Hinc est quod dicitur Ezech. 16-47: sceleratiora fecisti
illis in omnibus viis tuis.
10. Per hoc autem excluditur quorundam error dicentium omnia merita
et peccata paria esse.
11. Quod tamen omnes virtuosi actus sint aequales, ex hoc videbatur
aliquam rationem habere, quia omnis actus virtuosus est ex fine boni.
Unde, si omnium bonorum actuum est idem finis boni, oportet omnes
aequaliter bonos esse.
12. Licet autem sit unus finis ultimus boni, actus tamen qui ex
illo bonitatem habent, diversum bonitatis gradum accipiunt. Est enim
in his bonis quae ad ultimum finem ordinantur, differentia gradus,
secundum quod quaedam sunt aliis meliora, et fini ultimo propinquiora.
Unde et in voluntate et actibus eius gradus bonitatis erit, secundum
diversitatem bonorum ad quae terminatur voluntas et eius actus, licet
ultimus finis sit idem.
13. Similiter etiam quod omnia peccata sint paria, videtur ex hoc
habere rationem, quia peccatum in actibus humanis accidit ex hoc solo
quod aliquis praeterit regulam rationis. Ita autem praeterit regulam
rationis qui in modico a ratione recedit, sicut qui in magno. Videtur
igitur peccatum esse aequale sive in modico sive in magno peccetur.
14. Huic autem rationi videtur suffragari quod in humanis iudiciis
agitur. Nam si alicui statuatur limes quem non transgrediatur, nihil
refert apud iudicem sive multum sive modicum sit transgressus: sicut
non refert, ex quo pugil limites campi exivit, utrum longius
progrediatur. Ex quo igitur aliquis regulam rationis pertransiit, non
refert utrum in modico vel in magno ipsam transiverit.
15. Sed si quis diligenter inspiciat, in omnibus quorum perfectio
et bonum in quadam commensuratione consistit, quanto magis a debita
commensuratione receditur, tanto maius erit malum. Sicut sanitas
consistit in debita commensuratione humorum; et pulchritudo in debita
proportione membrorum; veritas autem in commensuratione intellectus vel
sermonis ad rem. Patet autem quod quanto est maior inaequalitas in
humoribus, tanto est maior infirmitas; et quanto est maior inordinatio
in membris, tanto est maior turpitudo; et quanto magis a veritate
receditur, tanto est maior falsitas; non enim est tam magna falsitas
aestimantis tria esse quinque, sicut eius qui aestimat tria esse
centum. Bonum autem virtutis in quadam commensuratione consistit: est
enim medium, secundum debitam limitationem circumstantiarum, inter
contraria vitia constitutum. Quanto igitur magis ab hac harmonia
receditur, tanto est maior malitia.
16. Non est autem simile virtutem transgredi, et terminos a iudice
positos transire. Nam virtus est secundum se bonum: unde virtutem
transgredi est secundum se malum. Et ideo oportet quod magis a virtute
recedere sit maius malum. Transgredi autem terminum hunc a iudice
positum, non est secundum se malum, sed per accidens, inquantum
scilicet est prohibitum. In his autem quae sunt per accidens, non est
necessarium quod, si simpliciter sequitur ad simpliciter, et magis
sequatur ad magis, sed solum in his quae sunt per se: non enim
sequitur, si album est musicum, quod magis album sit magis musicum;
sequitur autem, si album est disgregativum visus, quod magis album sit
magis disgregativum visus.
17. Est autem hoc inter peccatorum differentias attendendum, quod
quoddam est mortale, et quoddam veniale. Mortale autem est quod
animam spirituali vita privat. Cuius quidem vitae ratio ex duobus sumi
potest, secundum similitudinem vitae naturalis. Vivit enim corpus
naturaliter per hoc quod animae unitur, quae est ei principium vitae.
Corpus autem, vivificatum per animam, ex seipso movetur: sed corpus
mortuum vel immobile manet, vel ab exteriori tantum movetur. Sic
igitur et voluntas hominis, cum per rectam intentionem ultimo fini
coniungitur, quod est eius obiectum et quodammodo forma, et vivida
est; et, cum per dilectionem Deo et proximo inhaeret, ex interiori
principio movetur ad agendum recta. Intentione autem ultimi finis et
dilectione remota, anima fit velut mortua: quia non movetur ex seipsa
ad agendum recta, sed vel omnino ab eis agendis desistit, vel ad ea
agenda solum ab exteriori inducitur, scilicet metu poenarum.
Quaecumque igitur peccata intentioni ultimi finis et dilectioni
opponuntur, mortalia sunt. Si vero, his salvis, aliquis in aliquo
recto ordine rationis deficiat, non erit mortale peccatum, sed
veniale.
|
|