|
1. Ex praemissis autem manifestum est quod actus hominis puniuntur
vel praemiantur a Deo.
2. Eius enim est punire vel praemiare cuius est legem imponere:
legis enim latores per praemia et poenas ad observantiam legis
inducunt. Sed ad divinam providentiam pertinet ut legem hominibus
poneret, ut ex supra dictis patet. Ergo ad Deum pertinet homines
punire vel praemiare.
3. Praeterea. Ubicumque est aliquis debitus ordo ad finem, oportet
quod ordo ille ad finem ducat, recessus autem ab ordine finem
excludat: ea enim quae sunt ex fine, necessitatem sortiuntur ex fine;
ut scilicet ea necesse sit esse, si finis debeat sequi; et eis absque
impedimento existentibus, finis consequatur. Deus autem imposuit
actibus hominum ordinem aliquem in respectu ad finem boni, ut ex
praedictis patet. Oportet igitur quod, si ordo ille recte positus
est, quod incedentes per illum ordinem finem boni consequantur, quod
est praemiari: recedentes autem ab illo ordine per peccatum, a fine
boni excludi, quod est puniri.
4. Adhuc. Sicut res naturales ordini divinae providentiae
subduntur, ita et actus humani, ut ex praedictis patet. Utrobique
autem contingit debitum ordinem servari, vel etiam praetermitti: hoc
tamen interest, quod observatio vel transgressio debiti ordinis est in
potestate humanae voluntatis constituta; non autem in potestate
naturalium rerum est quod a debito ordine deficiant vel ipsum
sequantur. Oportet autem effectus causis per convenientiam
respondere. Sicut igitur res naturales, cum in eis debitus ordo
naturalium principiorum et actionum servatur, sequitur ex necessitate
naturae conservatio et bonum in ipsis, corruptio autem et malum cum a
debito et naturali ordine receditur; ita etiam in rebus humanis oportet
quod, cum homo voluntarie servat ordinem legis divinitus impositae,
consequatur bonum, non velut ex necessitate, sed ex dispensatione
gubernantis, quod est praemiari; et e converso malum, cum ordo legis
fuerit praetermissus, et hoc est puniri.
5. Amplius. Ad perfectam Dei bonitatem pertinet quod nihil in
rebus inordinatum relinquat: unde in rebus naturalibus videmus
contingere quod omne malum sub ordine alicuius boni concluditur; sicut
corruptio aeris est ignis generatio, et occisio ovis est pastus lupi.
Cum igitur actus humani divinae providentiae subdantur, sicut et res
naturales; oportet malum quod accidit in humanis actibus, sub ordine
alicuius boni concludi. Hoc autem convenientissime fit per hoc quod
peccata puniuntur. Sic enim sub ordine iustitiae, quae ad
aequalitatem reducit, comprehenduntur ea quae debitam quantitatem
excedunt. Excedit autem homo debitum suae quantitatis gradum dum
voluntatem suam divinae voluntati praefert, satisfaciendo ei contra
ordinationem Dei. Quae quidem inaequalitas tollitur dum, contra
voluntatem suam, homo aliquid pati cogitur secundum ordinationem
divinam. Oportet igitur quod peccata humana puniantur divinitus: et,
eadem ratione, bona facta remunerationem accipiant.
6. Item. Divina providentia non solum disponit rerum ordinem, sed
etiam movet omnia ad ordinis ab eo dispositi executionem, ut supra
ostensum est. Voluntas autem a suo obiecto movetur, quod est bonum
vel malum. Ad divinam igitur providentiam pertinet quod hominibus bona
proponat in praemium, ut voluntas ad recte procedendum moveatur: et
mala proponat in poenam, ad hoc quod inordinationem vitet.
7. Praeterea. Divina providentia hoc modo res ordinavit quod una
alteri prosit. Convenientissime autem homo proficit ad finem boni tam
ex bono alterius hominis quam ex malo, dum excitatur ad bene agendum
per hoc quod videt bene operantes praemiari; et dum revocatur a male
agendo per hoc quod videt male agentes puniri. Ad divinam igitur
providentiam pertinet quod mali puniantur, et boni praemientur.
8. Hinc est quod dicitur Exod. 20-5 ego sum Deus tuus,
visitans iniquitatem patrum in filios, et faciens misericordiam his qui
diligunt me et custodiunt praecepta mea. Et in Psalmo: tu reddes
unicuique iuxta opera sua. Et Rom. 2-6 reddet unicuique secundum
opera sua: his quidem qui sunt secundum patientiam boni operis,
gloriam et honorem; his autem qui non acquiescunt veritati, credunt
autem iniquitati, iram et indignationem.
9. Per hoc autem excluditur error quorundam dicentium quod Deus non
punit. Dicebant enim Marcion et Valentinus alium esse Deum bonum:
et alium esse Deum iustum, qui punit.
|
|