|
1. Quia vero, sicut ex dictis patet, praemium est quod voluntati
proponitur quasi finis quo excitatur ad bene agendum; e contrario poena
voluntati proponitur ut a malo retrahatur, quasi aliquid fugiendum
malum: sicut de ratione praemii est quod sit bonum voluntati consonum,
ita de ratione poenae est quod sit malum et contrarium voluntati.
Malum autem est privatio boni. Unde oportet quod secundum
differentiam et ordinem bonorum, sit etiam differentia et ordo
poenarum.
2. Est autem summum bonum hominis felicitas, quae est ultimus finis
eius: quantoque aliquid est huic fini propinquius, tanto praeeminet
inter hominis bonum. Huic autem propinquissimum est virtus, et si
quid est aliud quod ad bonam operationem hominem proficiat, qua
pervenitur ad beatitudinem. Consequitur autem et debita dispositio
rationis, et virium ei subiectarum. Post hoc autem et corporis
incolumitas, quae necessaria est ad expeditam operationem. Demum
autem ea quae exterius sunt, quibus quasi adminiculantibus utimur ad
virtutem.
3. Erit igitur maxima poena hominem a beatitudine excludi. Post
hanc autem, virtute privari, et perfectione quacumque naturalium
virtutum animae ad bene agendum. Dehinc autem, naturalium potentiarum
animae deordinatio. Post hoc autem, corporis nocumentum. Demum
autem, exteriorum bonorum sublatio.
4. Sed quia de ratione poenae est non solum quod sit privativa boni,
sed etiam quod sit contraria voluntati; non autem cuiuslibet hominis
voluntas existimat bona secundum quod sunt: contingit interdum quod id
quod est maioris boni privativum, est minus contrarium voluntati, et
propter hoc minus poenale esse videtur. Et inde est quod plures
homines, qui bona sensibilia et corporalia magis aestimant et
cognoscunt quam intellectualia et spiritualia, plus timent corporales
poenas quam spirituales. Secundum quorum aestimationem, contrarius
ordo videtur poenarum ordini supradicto. Apud hos enim maxima poena
aestimantur laesiones corporis, et damna rerum exteriorum: deordinatio
autem animae, et damnum virtutis, et amissio fruitionis divinae, in
qua consistit ultima hominis felicitas, aut modicum aut nihil reputatur
ab eis.
5. Hinc autem procedit quod hominum peccata a Deo puniri non
aestimant: quia vident plerumque peccatores incolumitate corporis
vigere, et exteriori fortuna potiri, quibus interdum homines virtuosi
privantur.
6. Quod recte considerantibus mirum videri non debet. Cum enim bona
exteriora ad inferiora ordinentur, corpus autem ad animam; in tantum
exteriora et corporalia bona sunt homini bona, in quantum ad bonum
rationis proficiunt; secundum vero quod bonum rationis impediunt,
homini vertuntur in mala. Novit autem rerum dispositor Deus mensuram
virtutis humanae. Unde interdum homini virtuoso corporalia et
exteriora bona ministrat in adiutorium virtutis: et in hoc ei
beneficium praestat. Interdum vero ei praedicta subtrahit, eo quod
considerat huiusmodi esse sibi ad impedimentum virtutis et fruitionis
divinae: ex hoc enim exteriora bona vertuntur homini in mala, ut
dictum est; unde et eorum amissio, eadem ratione, homini vertitur in
bonum. Si ergo omnis poena malum est; non est autem malum hominem
exterioribus et corporalibus bonis privari secundum quod expedit ad
profectum virtutis: non erit hoc homini virtuoso poena si privetur
exterioribus bonis in adiumentum virtutis. E contrario autem erit
malis in poenam si eis exteriora bona conceduntur, quibus provocantur
ad malum. Unde et Sap. 14-11 dicitur quod creaturae Dei in
odium factae sunt, et in tentationem animae hominum, et in muscipulam
pedibus insipientium. Quia vero de ratione poenae est non solum quod
sit malum, sed quod sit contrarium voluntati; amissio corporalium et
exteriorum bonorum, etiam quando est homini in profectum virtutis et
non in malum, dicitur poena abusive, ex eo quod est contra
voluntatem.
7. Ex inordinatione autem hominis contingit quod homo non aestimet
res secundum quod sunt, sed corporalia spiritualibus praeferat.
Inordinatio autem talis aut est culpa, aut ex aliqua culpa praecedente
procedit. Unde consequenter patet quod poena non sit in homine, etiam
secundum quod est contra voluntatem, nisi culpa praecedente.
8. Hoc etiam ex alio patet. Quia ea quae sunt secundum se bona,
non verterentur homini in malum per abusum, nisi aliqua inordinatione
in homine existente.
9. Item, quod oporteat ea quae voluntas acceptat eo quod sunt
naturaliter bona, homini subtrahi ad profectum virtutis, provenit ex
aliqua hominis deordinatione, quae vel est culpa, vel sequitur
culpam. Manifestum enim est quod per peccatum praecedens fit quaedam
inordinatio in affectu humano, ut facilius postmodum ad peccatum
inclinetur. Non ergo est absque culpa etiam quod oportet hominem
adiuvari ad bonum virtutis per id quod est ei quodammodo poenale,
inquantum est absolute contra voluntatem ipsius, licet quandoque sit
volitum secundum quod ratio respicit finem. Sed de hac inordinatione
in natura humana existente ex peccato originali, posterius dicetur.
Nunc autem intantum manifestum sit quod Deus punit homines pro
peccatis: et quod non punit absque culpa.
|
|