|
1. Cum autem divina iustitia id exigat quod, ad aequalitatem in
rebus servandam, pro culpis poenae reddantur, et pro bonis actibus
praemia; oportet, si est gradus in virtuosis actibus et in peccatis,
ut ostensum est, quod sit etiam gradus praemiorum et poenarum. Aliter
enim non servaretur aequalitas, si non plus peccanti maior poena, aut
melius agenti maius praemium redderetur: eiusdem enim rationis esse
videtur quod differenter retribuatur secundum differentiam boni et
mali, et secundum differentiam boni et melioris, vel mali et peioris.
2. Praeterea. Talis est aequalitas distributivae iustitiae, ut
inaequalia inaequalibus reddantur. Non ergo esset iusta recompensatio
per poenas et praemia, si omnia praemia et omnes poenae essent
aequales.
3. Adhuc. Praemia et poenae a legislatore proponuntur ut homines a
malis ad bona trahantur, ut ex supra dictis patet. Oportet autem
homines non solum trahi ad bona et retrahi a malis, sed etiam bonos
allici ad meliora, et malos retrahi a peioribus. Quod non fieret si
praemia et poenae essent aequalia. Oportet igitur et poenas et praemia
inaequalia esse.
4. Amplius. Sicut per dispositiones naturales aliquid disponitur ad
formam, ita per opera bona et mala aliquis disponitur ad poenas et
praemia. Sed hoc habet ordo quem divina providentia statuit in rebus,
quod magis disposita perfectiorem formam consequuntur. Ergo, secundum
diversitatem bonorum operum vel malorum, oportet quod sit diversitas
poenarum et praemiorum.
5. Item. Contingit excessum esse in operibus bonis et malis
dupliciter: uno modo, secundum numerum, prout unus alio plura habet
opera bona vel mala; alio modo, secundum qualitatem operum, prout
unus alio vel melius vel peius opus habet. Oportet autem quod excessui
qui est secundum numerum operum, respondeat excessus praemiorum vel
poenarum: alias non fieret recompensatio in divino iudicio pro omnibus
quae quis agit, si aliqua mala remanerent impunita et aliqua bona
irremunerata. Pari ergo ratione, excessui qui est secundum
inaequalitatem operum, inaequalitas praemiorum et poenarum respondet.
6. Hinc est quod dicitur Deut. 25-2: pro mensura peccati erit
et plagarum modus. Et Isaiae 27-8: in mensura contra mensuram,
cum abiecta fuerit, vindicabo eam.
7. Per hoc autem excluditur error quorundam dicentium in futuro omnia
praemia et poenas esse aequales.
|
|