|
1. Est autem ex praedictis manifestum quod dupliciter contingit
peccare. Uno modo, sic quod totaliter intentio mentis abrumpatur ab
ordine ad Deum, qui dicitur ultimus finis bonorum: et hoc est
peccatum mortale. Alio modo, sic quod, manente ordine humanae mentis
ad ultimum finem, impedimentum aliquod afferatur quo retardatur ne
libere tendat in finem: et hoc dicitur peccatum veniale. Si ergo
secundum differentiam peccatorum oportet esse differentiam poenarum,
consequens est quod ille qui mortaliter peccat, sit puniendus sic quod
excidat ab hominis fine: qui autem peccat venialiter, non ita quod
excidat, sed ita quod retardetur, aut difficultatem patiatur, in
adipiscendo finem. Sic enim iustitiae servatur aequalitas: ut quo
modo homo peccando voluntarie a fine divertit, ita poenaliter, contra
suam voluntatem, in finis adeptione impediatur.
2. Adhuc. Sicut est voluntas in hominibus, ita est inclinatio
naturalis in rebus naturalibus. Si autem ab aliqua re naturali
tollatur inclinatio eius ad finem, omnino finem illum consequi non
potest: sicut corpus grave, cum gravitatem amiserit per corruptionem
et factum fuerit leve, non perveniet ad medium. Si autem fuerit in
suo motu impeditum, inclinatione ad finem manente, remoto prohibente,
perveniet ad finem. In eo autem qui peccat mortaliter, omnino
avertitur intentio voluntatis a fine ultimo: in illo autem qui
venialiter peccat, manet intentio conversa ad finem, sed aliqualiter
impeditur, ex hoc quod plus debito inhaeret his quae sunt ad finem.
Igitur ei qui peccat mortaliter, haec poena debetur, ut omnino
excludatur a consecutione finis: ei autem qui peccat venialiter, quod
difficultatem aliquam patiatur antequam ad finem perveniat.
3. Amplius. Cum aliquis consequitur aliquod bonum quod non
intendebat, est a fortuna et casu. Si igitur ille cuius intentio est
aversa a fine ultimo, finem ultimum assequatur, erit hoc a fortuna et
casu. Hoc autem est inconveniens. Quia ultimus finis est bonum
intellectus. Fortuna autem intellectui repugnat: quia fortuita absque
ordinatione intellectus proveniunt. Inconveniens autem est quod
intellectus suum finem consequatur non per viam intelligibilem. Non
ergo consequetur finem ultimum qui, peccans mortaliter, habet
intentionem aversam ab ultimo fine.
4. Item. Materia non consequitur formam ab agente nisi fuerit ad
formam disposita. Finis autem et bonum est perfectio voluntatis sicut
forma materiae. Voluntas igitur non consequetur ultimum finem nisi
fuerit disposita convenienter. Disponitur autem ad finem voluntas per
intentionem et desiderium finis. Non igitur consequetur finem cuius
intentio a fine avertitur.
5. Praeterea. In his quae sunt ordinata ad finem, talis habitudo
invenitur quod, si finis est vel erit, necesse est ea quae sunt ad
finem fore; si autem ea quae sunt ad finem non sunt, nec finis erit:
si enim finis esse potest etiam non existentibus illis quae sunt ad
finem, frustra per huiusmodi media quaeritur finis. Confessum est
autem apud omnes quod homo per opera virtutum, in quibus praecipuum est
intentio finis debiti, consequitur ultimum finem suum, qui est
felicitas. Si ergo aliquis contra virtutem agat, ab intentione ultimi
finis aversus, conveniens est quod ultimo fine privetur.
6. Hinc est quod dicitur Matth. 7-23: discedite a me, omnes
qui operamini iniquitatem.
|
|