|
1. Si autem omne agens agit propter bonum, ut supra probatum est,
sequitur ulterius quod cuiuslibet entis bonum sit finis. Omne enim ens
ordinatur in finem per suam actionem: oportet enim quod vel ipsa actio
sit finis; vel actionis finis est etiam finis agentis. Quod est eius
bonum.
2. Amplius. Finis rei cuiuslibet est in quod terminatur appetitus
eius. Appetitus autem cuiuslibet rei terminatur ad bonum: sic enim
philosophi diffiniunt bonum, quod omnia appetunt. Cuiuslibet igitur
rei finis est aliquod bonum.
3. Item. Illud ad quod aliquid tendit cum extra ipsum fuerit, et
in quo quiescit cum ipsum habuerit, est finis eius. Unumquodque
autem, si perfectione propria careat, in ipsam movetur, quantum in se
est: si vero eam habeat, in ipsa quiescit. Finis igitur
uniuscuiusque rei est eius perfectio. Perfectio autem cuiuslibet est
bonum ipsius. Unumquodque igitur ordinatur in bonum sicut in finem.
4. Praeterea. Eodem modo ordinantur in finem ea quae cognoscunt
finem, et ea quae finem non cognoscunt: licet quae cognoscunt finem,
per se moveantur in finem; quae autem non cognoscunt, tendunt in finem
quasi ab alio directa, sicut patet de sagittante et sagitta. Sed ea
quae cognoscunt finem, semper ordinantur in bonum sicut in finem: nam
voluntas, quae est appetitus finis praecogniti, non tendit in aliquid
nisi sub ratione boni, quod est eius obiectum. Ergo et ea quae finem
non cognoscunt, ordinantur in bonum sicut in finem. Finis igitur
omnium est bonum.
|
|