|
1. Oportet autem hanc poenam qua quis privatur ultimo fine, esse
interminabilem.
2. Privatio enim alicuius non est nisi quando natum est haberi: non
enim catulus mox natus dicitur visu privatus. Ultimum autem finem
consequi non est homo aptus natus in hac vita, ut probatum est.
Privatio ergo huiusmodi finis oportet quod sit poena post hanc vitam.
Sed post hanc vitam non remanet homini facultas adipiscendi ultimum
finem. Anima enim indiget corpore ad consecutionem sui finis:
inquantum per corpus perfectionem acquirit et in scientia et in
virtute. Anima autem, postquam a corpore fuerit separata, non redit
iterum ad hunc statum quod per corpus perfectionem accipiat, sicut
dicebant transcorporationem ponentes, contra quos superius, disputatum
est. Necesse est igitur quod ille qui hac poena punitur ut ultimo fine
privetur, in aeternum privatus remaneat.
3. Adhuc. Si aliquid privatur eo quod est in natura eius ut
habeatur, impossibile est illud reparari nisi fiat resolutio in
praeiacentem materiam, ut iterum aliud de novo generetur: sicut cum
animal amittit visum aut alium sensum. Impossibile est autem quod id
quod iam generatum est, iterum generetur, nisi prius corrumpatur: et
tunc ex eadem materia poterit aliud integrum generari, non idem
numero, sed specie. Res autem spiritualis, ut anima vel Angelus,
non potest resolvi per corruptionem in aliquam praeiacentem materiam,
ut iterum generetur aliud idem specie. Si igitur privetur eo quod est
in natura ipsius ut habeat, oportet quod in perpetuum maneat talis
privatio. Est autem in natura animae et Angeli ordo ad ultimum
finem, qui est Deus. Si ergo ab hoc ordine decidat per aliquam
poenam, in perpetuum talis poena manebit.
4. Item. Naturalis aequitas hoc habere videtur, quod unusquisque
privetur bono contra quod agit: ex hoc enim reddit se tali bono
indignum. Et inde est quod, secundum civilem iustitiam, qui contra
rempublicam peccat, societate reipublicae privatur omnino, vel per
mortem vel per exilium perpetuum: nec attenditur quanta fuerit mora
temporis in peccando, sed quid sit contra quod peccavit. Eadem autem
est comparatio totius vitae praesentis ad rempublicam terrenam, et
totius aeternitatis ad societatem beatorum, qui, ut supra ostensum
est, ultimo fine aeternaliter potiuntur. Qui ergo contra ultimum
finem peccat, et contra caritatem, per quam est societas beatorum et
tendentium in beatitudinem, in aeternum debet puniri, quamvis aliqua
brevi temporis mora peccaverit.
5. Praeterea. Apud divinum iudicium voluntas pro facto computatur:
quia, sicut homines vident ea quae exterius aguntur, ita Deus
inspicit hominum corda. Qui autem propter aliquod temporale bonum
aversus est ab ultimo fine, qui in aeternum possidetur, praeposuit
fruitionem temporalem illius boni temporalis aeternae fruitioni ultimi
finis. Unde patet quod multo magis voluisset in aeternum illo bono
temporali frui. Ergo, secundum divinum iudicium, ita puniri debet ac
si aeternaliter peccasset. Nulli autem dubium est quin pro aeterno
peccato aeterna poena debeatur. Debetur igitur ei qui ab ultimo fine
avertitur, poena aeterna.
6. Adhuc. Eadem iustitiae ratione poena peccatis redditur, et
bonis actibus praemium. Praemium autem virtutis est beatitudo. Quae
quidem est aeterna, ut supra ostensum est. Ergo et poena qua quis a
beatitudine excluditur, debet esse aeterna.
7. Hinc est quod dicitur Matth. 25-46: ibunt hi in supplicium
aeternum, iusti autem in vitam aeternam.
8. Per hoc autem excluditur error dicentium poenas malorum quandoque
esse terminandas. Quae quidem positio ortum habuisse videtur a
positione quorundam philosophorum, qui dicebant omnes poenas
purgatorias esse, et ita quandoque terminandas.
9. Videbatur autem hoc persuasibile: tum ex humana consuetudine.
Poenae enim humanis legibus inferuntur ad emendationem vitiorum: unde
sicut medicinae quaedam sunt. Tum etiam ratione. Si enim poena non
propter aliud infertur a puniente, sed propter se tantum, sequitur
quod in poenis propter se delectetur: quod bonitati divinae non
congruit. Oportet igitur poenas propter aliud inferri. Nec videtur
alius convenientior finis quam emendatio vitiorum. Videtur igitur
convenienter dici omnes poenas purgatorias esse, et per consequens
quandoque terminandas: cum illud quod est purgabile, accidentale sit
rationi creaturae, et possit removeri absque consumptione substantiae.
10. Est autem concedendum quod poenae inferuntur a Deo non propter
se, quasi Deus in ipsis delectetur, sed propter aliud: scilicet
propter ordinem imponendum creaturis, in quo bonum universi consistit.
Exigit autem hoc ordo rerum, ut proportionaliter omnia divinitus
dispensentur: propter quod dicitur in libro sapientiae, quod Deus
omnia facit in pondere, numero et mensura. Sicut autem praemia
proportionaliter respondent actibus virtuosis, ita poenae peccatis.
Et quibusdam peccatis proportionantur poenae sempiternae, ut ostensum
est. Infligit igitur Deus pro quibusdam peccatis poenas aeternas, ut
debitus ordo servetur in rebus, qui eius sapientiam demonstrat.
11. Si quis tamen concedat omnes poenas ad emendationem morum
induci, et non propter aliud: non tamen propter hoc cogitur ponere
omnes poenas purgatorias et terminabiles esse. Nam et secundum leges
humanas aliqui morte puniuntur, non quidem ad emendationem sui, sed
aliorum. Hinc est quod Prov. 19-25 dicitur: pestilente
flagellato, stultus sapientior erit. Quidam etiam, secundum humanas
leges, a civitate perpetuo exilio excluduntur, ut, eis subtractis,
civitas purior reddatur. Unde dicitur Prov. 22-10: eiice
derisorem, et exibit cum eo iurgium, cessabuntque causae et
contumeliae. Nihil igitur prohibet, etiam si poenae non nisi ad
emendationem morum adhibeantur, quin, secundum divinum iudicium,
aliqui debeant a societate bonorum perpetuo separari et in aeternum
puniri, ut ex perpetuae poenae timore homines peccare desistant, et
bonorum societas purior ex eorum separatione reddatur: sicut dicitur
Apoc. 22-27: non intrabit in eam, idest in Ierusalem
caelestem, per quam designatur societas bonorum, aliquid
coinquinatum, aut faciens abominationem et mendacium.
|
|