|
1. Non solum autem qui contra Deum peccant, puniendi sunt per hoc
quod a beatitudine perpetuo excluduntur, sed per experimentum alicuius
nocivi. Poena enim debet proportionaliter culpae respondere, ut supra
ostensum est. In culpa autem non solum avertitur mens ab ultimo fine,
sed etiam indebite convertitur in alia quasi in fines. Non solum ergo
puniendus est qui peccat per hoc quod excludatur a fine, sed etiam per
hoc quod ex aliis rebus sentiat nocumentum.
2. Amplius. Poenae inferuntur pro culpis ut timore poenarum homines
a peccatis retrahantur, ut supra dictum est. Nullus autem timet
amittere id quod non desiderat adipisci. Qui ergo habent voluntatem
aversam ab ultimo fine, non timent excludi ab illo. Non ergo per
solam exclusionem ab ultimo fine a peccando revocarentur. Oportet
igitur peccantibus etiam aliam poenam adhiberi, quam timeant
peccantes.
3. Item. Si quis eo quod est ad finem inordinate utitur, non solum
fine privatur, sed etiam aliud nocumentum incurrit: ut patet in cibo
inordinate assumpto, qui non solum firmitatem non confert, sed etiam
aegritudinem inducit. Qui autem in rebus creatis finem constituit,
eis non utitur secundum quod debet, referendo scilicet ad ultimum
finem. Non ergo solum debet puniri per hoc quod beatitudine careat,
sed etiam per hoc quod aliquod nocumentum ab ipsis experiatur.
4. Praeterea. Sicut recte agentibus debentur bona, ita perverse
agentibus debentur mala. Sed illi qui recte agunt, in fine ab eis
intento percipiunt perfectionem et gaudium. E contrario ergo debetur
haec poena peccantibus, ut ex his in quibus sibi finem constituunt,
afflictionem accipiant et nocumentum.
5. Hinc est quod divina Scriptura peccatoribus comminatur non solum
exclusionem a gloria, sed etiam afflictionem ex aliis rebus. Dicitur
enim Matth. 25-41: discedite a me, maledicti, in ignem
aeternum, qui paratus est Diabolo et Angelis eius. Et in Psalmo
10-7: pluet super peccatores laqueos: ignis, sulphur, et
spiritus procellarum pars calicis eorum.
6. Per hoc autem excluditur opinio Algazelis, qui posuit quod
peccatoribus haec sola poena reddetur, quod affligentur amissione
ultimi finis.
|
|